Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]

Hactenus de Virtute Justitiæ: quid si ejusdem præcepta violari contigerit? quid si meum illud et tuum fuerit perturbatum? Justitia non amplius habetur, nisi res in pristino statu vel ad æqualitatem vel eo saltem meliori, quo poterit modo, reponantur. Id porro restitutionis Vocabulo solet in Scholis indicari restitutio, inquit Angelicus, est reparatio inæqualitatis existentis in rebus (2, 2, q. 62, a. 1). Hinc tractatum De Justitia et Jure sequitur hic alter. De Restitutione.

Ut autem omnium Virtutum moralium apta notio habeatur, addemus Appendicem de Justitiæ filiabus ac ceteris Virtutibus cardinalibus.

DISPUTATIO PRIMA

DE RESTITUTIONE IN GENERE.

634. Q. 1. Quid est restitutio ; et an necessaria?

R. Ad 4: Restitutio, quæ nihil aliud esse videtur, quam iterato aliquem statuere in possessionem vel dominium rei suæ, potest breviter definiri juris alieni redintegratio. Communiter autem definiri consuevit: actus justitiæ commutativæ, quo res accepta suo domino redditur, vel damnum injuste illatum compensatur.

Dicitur: 1) actus justitiæ commutativæ, ut indicetur ex sola justitiæ commutativæ violatione oriri obligationem restitutionis; 2) quo res accepta suo domino redditur: unde supponimus rem, quæ redditur, jam antea propriam illius, cui redditur; 3) vel damnum illatum compensatur; quia damnum alicui inferre perinde est ac ejusdem jus violare, seu aliquid e rebus suis auferre; 4) injuste; nam si damnum fuisset illatum ob causam justam, v. g. ob justam vitæ propriæ defensionem, nulla esset obligatio compensationis. Item est, si quis in sui damnum plene consentiat, et valeat consentire; nam scienti et volenti nulla fit injuria.

1 Restitutio differt a solutione, quæ fit ad præcavendam injustitiam; a satispassione, quæ sustinetur ad obediendum justitiæ vindicativa; a satisfactione, quæ datur ad personales offensas solvendas. Nam restitutio supponit violationem juris alieni. — V. Liguori, Opus Mor., ., nn. 547 et seqq.

Nota: si plene consentiat; hinc qui crumenam dat latroni , adhuc patitur injuriam ; non enim nisi repugnans consentit. Si valeat consentire; nonnunquam enim a lege impeditur: hinc minor libere consentiens in donatione suorum bonorum patitur injuriam ; quia lex obstat, ne possit jus suum ex se cedere.

R. Ad 2: Restitutio vel in re vel in voto necessaria est ad animæ salutem iis, qui graviter aliorum jus læserunt. Hinc Ezechiel ait, quod tunc tantum vita vivet et non morietur impius, si et agerit pænitentiam a peccato suo feceritque judicium et justitiam, et pignus restiluerit ille impius, rapinamque reddiderit !. Et Apostolus: reddite.... omnibus debitu 2. Vel ipsa natura clamat suum cuique tribuendum, et nemini faciendum quod nobis fieri nolumus.

Diximus: vel in re vel in voto; nam qui absolute nequit restitutionem peragere,, excusatur quidem actu a restitutione in re, cum nemo teneatur ad impossibile; non tamen a restitutione in volo, id est a proposito restituendi cum primum poterit: secus ipse retineret adhuc affectionem malam ad rem alienam, et sic versaretur in peccato habituali: non multum interest, ait Lateranense Concilium sub Innocentio III, quoad periculum animæ dutinere injuste ac invadere alienum. Quare d. Augustinus proferens ea notissima verba in Jure canonico relata 3, Non remittitur peccatum, nisi restituatur obla. tum, addebat: cum restitui potest 4.

635. Præceptum de restitutione facienda, quamvis secundum formam sit affirmativum, implicat tamen in se negativum præceptum, quo prohibemur rem alterius detinere, ut habet d. Thomas 6. Ideo semper urget, adeo ut qui non potest hic et hunc restituere, teneatur quod in se est facere, ut quam primum valeat; qui enim semper obligatur ad finem, semper etiam obligatur ad media. Hinc peccat qui impensas superfluas in ludo, in mensa, in habitu, in itineribus, in libris, in floribus, in canibus, in supellectili, in solatiis et similibus resecare non curat, ut debitis suis satisfaciat.

636. Q. 2. Quænam vera restitutionis origo seu radix ?

R. 1: Restitutionis radis generalis atque remota non est, nisi violatio justitiæ commutativæ. Sane nulla est restituendi obligatio, nisi violetur jus strictum alterius; atqui jus strictum alterius non violatur, nisi per violationem ipsius justitiæ commutativæ. Quapropter læsio tam justitiæ legalis, quæ respicit jura legum et pænas; quam justitiæ distributivæ, quæ respicit merita personarum, per se non

[ocr errors]

1 Cap. xxxill.
3 C. i, si res alien., caus. 14, q. 6
52, 2, q. 62, a. 8.

2 Rom. XII.
4 Ep. cliv; alias liv, c. 6.

9

[ocr errors]

obligat ad restitutionem: etsi peccaminosa, cum apud Dominum nulla sit distantia personarum '.

Non 1) violatio justitiæ legalis ; quia jus reipublicæ in subditos non est directe in eorum res vel operationes; sed in bonum commune, ad quod quisque obediendo concurrere debet. Non 2) violatio justitiæ distributivæ; quia ex Angelico, officia in societate primario instituta non sunt in præmium meritorum, sed in publicum bonum: unde jus, quod habent digni, est jus dignitatis in voluntate reipublicæ fundatum, non vero jus strictum fundatum in proprietate.

Diximus per se; nam per accidens etiam violando justitiam tum legalem tum distributivam, imo et vindicativam obligatio restituendi potest oriri, scilicet quando iis ob pactum explicitum vel implicitum justitia commutativa consociatur. Sic superior qui indigno at que reipublicæ noxio confert Beneficium, non violat quidem jus strictum dignioris, ideoque nihil debet ipsi restituire, quia illi superior non aufert quod illius est (Beneficium enim nonnisi per collationem fit suum); violat tamen jus strictum societatis , et damnum eidem infert, quod reparare tenetur: nam stricto jure tenetur detrimentum a societate avertere, cum ideo sit constitutus superior et stipendium accipiat 3. Quod valet etiam de illo, qui deputatus est ad legata solvenda personis a testatore determinatis, quæ tamen aliis non, vocatis distribuit; nam distributor ille, ait Lugo, non est superior habens distributionem bonorum, sed est quasi economus, ad quem pertinet colligere bona, et postea ea non tam distribuere, quam solvere singulis qui ex voluntate fundatoris habent jus strictum, utpote in ea conditione, quam testator posuit.

R. 2: Proxima radix et specialis duplex assignatur: 1) res aliena inculpabiliter accepta, cui adnectitur obligatio restituendi ex contractu vel quasi-contractu; 2) res aliena culpabiliter accepta, cui adnectitur obligatio restituendi, tum ex injusta detentione, quæ est virtualis ac quasi continuata acceptio; tum ex injusta damnificatione. Aliquem enim damnificare in rebus suis idem est ac aliquid ab eo subtrahere, licet talis subtractio sit ipsi subtrahenti prorsus inutilis.

Attamen plerique claritatis gratia assignant plures radices; sed onines in duabus illis, nostra sententia continentur 3. Nam tot sunt

1 Deut. 1. V. Carrière, De Justilia, nn. 1107 et seqq.

9 Sic restituere tenetur magistratus vel judex, qui propter gravem negligentiam in puniendo causa est, cur privati vel communitas grave damnuin patiantur; quia tunc non tantum est officii neglecti reus, sed etiam violati contractus, quo se implicite ad damna subditorum præcavenda obligavit. Si damnum sit datum privatis, ipsis privatis; si vero communitati, pauperibus ejus communitatis restituendum est.

3 Sex nempe assignant: 1) est res aliena existens in se vel in æquivalenti, sed sine culpa: puta si invenias inter luas alienam gallinam; – 2) est injusta acceptio, ut si quid habeat ex furto; 3) est injusta damnificatio; 4) est contractus vel quasi

radices proximæ restitutionis quot sunt primariæ species læsionis juris alterius; atqui duæ tantum sunt primariæ species læsionis juris alterius, scilicet læsio materialis, cui respondent obligatio ex re aliena inculpabiliter accepta, et læsio formalis, cui respondent obligatio ex re aliena accepta culpabiliter. Ipsa lex ac judicis sententia uni ex his innititur, cum aliquem ad restituendum adstringit; et hæc duplex radix tantum ab Angelico innuitur, qui notat rem unius haberi posse ab alio dupliciter: vel per voluntatem ejus, ut in deposito; vel contra voluntatem ejus, ut in furto 1.

637. MONITUM: Confessarius in tanta opinionum circa præsentem materiam varietate, ne facilis sit ad obligandum suos pœnitentes ad restitutionem: Si enim sciens confessarius urgeat (ait Gury ex Bonvier) obligationem restitutionis in casu, quo duplex datur opinio probabilis inter Theologos, urget injuste cum damno poenitentis; sed ille qui est causa injusti damni, ad restitutionem tenetur 2.

CAPUT PRIMUM

DE SUBJECTO RESTITUTIONIS.

ARTICULUS 1.

De eo qui ad restitutionem tenetur.

638. Q. 1. Ad quid tenetur possessor bona fidei ?

[ocr errors]

R. Possessor bonæ fidei qui nempe accipit aut retinet rem alienam inculpabiliter, tenetur statim ac cognoscit rem non esse suam,. illam domino reddere si adhuc retineat, et nisi eam legitime præscripserit; quia res semper clamat ad dominum, ac nemo debet cum alterius jactura locupletari. Si vero rem non amplius retineat, distinguendum est: vel inde factus est ditior, puta quia eam cum alia re commutavit; vel non est factus ditior, puta quia eam consumpsit, quin ideo pepercerit rebus suis. Si non est factus ditior, ad nihil tenetur, quia alienum nec in se nec in æquivalenti possidet. Si vero ditior factus est, restituere tenetur in eo, in quo talis effectus est; quia in hoc æquivalenter retinet alienum. Hinc qui vestem alterius bona fide credens esse suam, portaverit et attriverit, si postea dominus compareat, tenetur eam restituere, et insuper solvere quantum attrita est, si aliam vestem æqualis valoris ipse bonæ fidei possessor attrivisset. Item qui apud amicum de re fur

contractus: quidquid enim fit contra contractum vel quasi-contractum, fit contra justitiam commutativam; 5) est justa lex, ut esset per se lex tributorum; — 6) est judicis sententia justa. V. Ferraris; V. Restitutio.

1 2, 2, q. 62, a. 1 et 6.

Liguori, Op. Mor., l. 1, n. 549.

2 V. Gury, Casus conscientiæ, t. 1, n. 70. — V. dicenda de Pœnitentia, ubi de defectibus a confessario corrigendis.

« PoprzedniaDalej »