Obrazy na stronie
PDF
ePub

a judice indicta, licita est, si absit fraus; nam tam ementes, quam vendentes in pari conditione constituuntur lucri et damni. Res autem, quæ sic exponuntur, possunt quanti carius vendi et quanti vilius emi; quia potestas publica vel communis æstimatio approbat pro justo pretium illud quod publico emptorum concursu probatur.

Diximus si absit fraus, quæ esse potest tam ex parte venditoris, si immittat fictos licitantes, quam ex parte emptoris, si alios dolo impediat a licitatione; et ex parte illorum qui non habent intentionem emendi, sed simulant concurrere, ut aliquid a veris licitantibus extorqueant. Hoc valet etiam de proxenetis, si ex industria mercem exponant, cum pauci sunt emptores, ut sic amicis faveant: hac de re fraudes lex punit 1. Verum inspecto modo, quo hodie licitationes fieri solent, non tam facile est damnandus venditor, qui per se vel alios licitaretur; tum quia emptores jam de hoc suspicantur, ideo que possunt sibi providere; tum quia adhuc libertas remanet licitandi. Sicut neque illico damnandus est emptor, qui alios rogat ne licitentur; sic enim non aufertur libertas.

Imo non immerito (ait Bouvier) aliqui docent, neque duos vel' plures amicos damnandos, qui conveniunt, ut unus eorum tantum licitetur, modo cum aliis tale quoque non ineant pactum: hæc enim habenda est uti quædam commercii societas, cujus membra utique contra se non licitantur. Imo aliqui addunt non tam facile damnandum emptorem qui pactum faciat cum aliis, ne licitentur aut ne plus offerant, si alicubi sit usus, ut venditor rem suam retrahat, quando pretium inferius ei offertur; quia si ipse potest impedire, ne pretium nimis decrescat, æquitas postulat, ne conqueratur, quod emptores conveniant, ne pretium nimis augeatur 2.

417. Q. 7. Quid est monopolium, et an liceat?

R. Ad 1: Monopolium aliud est publicum; et privilegium est a Principe concessum uni vel pluribus, ut soli quasdam merces vendant. Aliud privatum, quod privata auctoritate inducitur, quodque ordinarie monopolii nomine solet intelligi, et definitur: machinatio, qua unus vel plures ex industria efficiunt, ut soli quasdam merces vendant vel soli emant, statuto ab iisdem pretio 2.

R. Ad 2: Monopolium publicum jure admittitur; cum illud sit a legitima auctoritate ad commercii prosperitatem, ad industriæ in

1 Cod. pæn., art. 402 et seqq.

De hac venditione vide Cod. proc. civ.

Illis autem restituendum est, quibus damnum evenit.

2 Excepta contraria consuetudiné aut lege non licet venditori rem suam retrahere incepta licitatione, ut patet.

3 V. Liguori, Opus Mor., 1. m, n. 814;

-

Homo Apost., tract. x, n. 183; Spicilegio ecc., n. 16. Monopolium est a monos solus, et pôleô vendere.

[blocks in formation]

crementum atque in laboris præmium. Monopolium vero privatum illicitum est et injustum in hisce casibus:

1. Si mercator impediat fraude vel mendacio, ne aliæ merces advehantur, ut ipse solus merces suas carius vendat cum gravi et publico damno.

2. Si unus vel pauci emant merces omnes, ut illas solito carius vendant; vel si emptores conveniant de non emenda merce, nisi infra pretium infimum. Item si venditores conspirent inter se, ut supra pretium summum vendant; neque enim privatorum est mutare communem ac legitimam pretii taxationem. Item est si ad hoc falsam notitiam spargant, v. g., naves esse submersas, gelu periisse oliveta, res publicas tali in loco esse turbatas et similia mendacia, ut sic publici census descendant (vulgo fondi publici); eos ipsi emant minoris et postea vendant supra justum pretium.

3. Si artifices conveniant, ut non doceant artem suam, nisi pretio injusto: vel ut nullus operariorum perficiat opus ad hoc, ut sic injuste compellantur domini ad augendum pretium. Item dicendum si officinarum magistri inter se injuste conveniant de minuendo opificum salario: quod etiam a lege punitur 1.

418. Quid de mercatore qui tempore messis aut vindemiæ omne triticum aut vinum regionis pretio vili tunc currenti emit, ut caritatem inducat, et sic vendat ultra pretium, quod ipso secluso monopolio, non venderetur?

R. Communis et vera sententia tenet, hoc esse contra justitiam et charitatem; nam talis emptor in causa est, cur pretium injuste augeatur; cum non sit privati illud mutare: quare tenetur ceteris emptoribus ac reipublicæ restituere. Excipe: 1) nisi res emerit, quæ non sint ad sustentationem necessariæ, uti gemmæ pretiosæ, equi generosi, ornatus mulierum: nullus tunc damnificatur; 2) nisi emerit triticum, vinum, etc., ut postea vendat reipublicæ justo pretio, quo venderent, alii ea de longe adsportantes; vel ut vendat civibus moderato lucro, postquam ipsi jam emerint sibi necessaria, ut fecit Joseph in Egypto, qui tempore fertilitatis emit triticum, ut illud venderet cum lucro tempore caritatis, providendo simul publico bono ac regni necessitati.

Mercatores (addes) qui conspirant, ne merces suas vendant, nisi summo, licet justo pretio, peccantne contra justitiam et charitatem? R. Quoad justitiam duplex sententia: alii cum Continuatore Tournely, Laymano, Roncaglia, etc., probabiliter affirmant illos contra

1 V. Civiltà Catl., ser. 6a, t. x: Gli scioperi internazionali. Et Cod. pœn., art. 385.

justitiam delinquere; quia per medium iniquum cives pretio supremo emere cogunt. Verum alii forte probabilius cum Billuart, Lessio, Lugo, Sylvio negant, si mercatores non conspirent vi vel mendaciis; nam tunc nulla injuria: neque enim ipsi cogunt emptores, sed a propria necessitate coguntur ad emendum pretio summo: aliunde pretium summum adhuc justum est. Attamen peccant contra charitatem, quæ etsi non te obliget ad vendendum infra pretium summum, videtur te obligare ad non dissuadendum aliis, ut non vendant pretio mitiori. Unde merito hæc conspiratio sub pœna carceris ac mulctæ prohibita est o.

Sed (dices) facto semel monopolio ab aliquibus mercatoribus pretio injusto vendendi, licetne aliis merces eodem pretio vendere?

R. Aliqui affirmant, quia pretium illud jam commune est et currens: et est per accidens quod de injustitia natum est. Sed sententia, quæ nobis melior videtur, negat; nam pretium sic adauctum, cum proveniat ex injustitia, ad justitiam reducendum est. 419. Q. 8. Quid est permutatio?

R. Permutatio est contractus, quo contrahentes rem aliquam sibi vicissim dant ad aliam habendam. Hæc ex lege civili iisdem legibus regitur, quibus venditio, his exceptis 2:

1) Se uno dei permutanti ha già ricevuta la cosa datagli in permuta, e prova in seguito che l'altro contraente non è proprietario della stessa cosa, non può essere costretto a consegnare quella, che' egli ha promesso di dare: ma solamente restituire la cosa ricevuta (art. 1551); 2) il permutante, il quale ha sofferto l'evizione della cosa in permula, può a sua scelta domandare il risarcimento dei danni, o ripetere la cosa data (art. 1552); 3) la rescissione, per causa di lesione, non ha luogo nel contratto di permuta. Se però siasi convenuta a carico di uno dei permutanti un rifacimento in danaro che supera il valore dell'immobile da lui dato in permuta, tale contratto si considera come una vendita, e l'azione di rescissione spetta a chi ha ricevuto il rifacimento (art. 1554) 3.

[ocr errors]

1 Cod. poen., art. 289. Ad rem faciunt neque satis divitibus ac mercatoribus hæc verba Proverbiorum, c. xi, repetuntur: Alii dividunt propria, et ditiores sunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. Anima quæ benedicit, impinguatur, et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur. Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis; benedictio autem super caput vendentium.

C. S. 1548;

-

C. P. 1517;

[ocr errors]

C.

2 Art. 1549; C. A. 1045; C. G. 1782; M. 1603, et seqq. Per esempio: Tizio dà in permuta a Cajo la sua casa, che vale lire 20,000, e inoltre gli versa lire 25,000, perchè da Cajo riceve un fondo che si valuta fra le parti lire 45,000; ma che poi viene peritato lire 91,000. L'azione di rescissione per lesione spetterebbe a Cajo, perchè potrebbe dirsi un venditore, avendo egli ricevuto il rifacimento, e la lesione starebbe nell'avere ricevuto meno della metà di quanto diede..

ART. II. De locatione et conductione, de censu et vitalitio.

[ocr errors]

420. Q. 1. Quid de contractu locationis-conductionis ?

R. Locatio-conductio est contractus, quo quis, constituto pretio, se obligat vel ad concedendum alteri ad certum tempus alicujus rei usum, vel ad aliquam operam illiberalem pro ipso præstandam, pacta mercede. Diximus illiberalem; opera enim liberalia artis, scientiæque a mercedis ac locationis nomine abhorrent, et pro eo quod tribuitur, stipendii et honorarii nomine appellari amat: attamen in Codice nulla inter operas distinctio.

Qui rem confert vel mandat operam perficiendam, locator; qui vero re fruitur, vel operam perficiendam suscipit, generatim conductor vocatur, vel locatarius. Substantialia locationis consistunt in re quæ usu non consummitur, ac in mercede. Qui contractus si fiat ultra novennium ad ejus validitatem requirit scripturam publicam, vel etiam privatam modo authenticam. Secus sufficit etiam si fiat verbis; quanquam in omni casu ad ejus majorem securitatem præstat semper scripturam adhibere (art. 1314, 1932, 1935).

421. Ex allata definitione patet, duplicem esse, location is speciem, rerum et operum: quæ duæ species in alias distinguuntur.

1) Quoad res, si locatur domus, dicitur dare a pigione, a nolo; et qui eam conducit, appellatur inquilino. Si locatur ager ruralis, ut alter eo fruatur, dicitur colonia, affittanza; et qui eum conducit, colono, affittuario. Si ager locatur, ut cum domino dividantur fructus, dicitur mezzadria, colonia parziaria; et qui eum conducit, mezzajuolo, massaro, colono parziario. 2) Quoad operas, si quis eo obligat ad alicui famulandum, vel ad res aut personas transferendas, dicitur prestazione d'opera.

Operas aliquas perficiendas suscipere, dicitur appalto, cottimo, a prezzo fatto 2. Huc item revocatur locatio animalium, qua unus dat alteri animalia custodienda et nutrienda; et dicitur a soccida o soccio.

422. Q. 2. Quænam sunt regulæ communes pro locatione tum domorum, tum fundorum rusticorum 29

R. Regulæ communes ac generales hac de re a civili lege statutæ aliæ respiciunt locatorem; aliæ respiciunt conductorem.

a) Quod locatorem attinet, ipse vi contractus, alia conventione seclusa, præcipue tenetur: 1) rem locatam tradere aperiendo vitium, si quod sit, v. g., si domus sit ruinosa; 2) solvere expensas extraordinarias ad conservationem necessarias, v. g., servare te

[blocks in formation]

ctum domus locatæ, publica tributa persolvere, nisi aliter sit consuetudo; 3) rei locatæ formam non immutare. Quod si, urgente causa, reparari contingat, conductor id pati debet, quin pretium conductionis imminuatur, si non ultra 20 dies labor producatur. At si reparationes tales sint ut conductor et ejus familia nequeat frui domo, habita ratione circumstantiarum, poterit solvi locatio; 4) conductorem indemnem tueri ut re pacifice fruatur 1.

b) Quod conduct orem spectat, hæc ille debet præcipua: 1) ut re locata fruatur tanquam bonus paterfamilias ad eum usum, ad quem locatio facta est, vel facta præsumitur, parvas etiam reparationes agendo, si opus. Poterit autem rem a se conductam tertio locare, nisi expresse fuerit interdictum; 2) ut locationis pretium suo tempore solvat; et si nullum statutum tempus, solvat juxta regionis consuetudinem: quod si fuerit in mora culpabili, tenetur etiam ad usuras solvendas a die judicialis petitionis; et locator quoad hoc privilegio gaudet super fructus et mobilia domus vel fundi locati; 3) ut rem restituat, finito locationis tempore, eo statu quo in principio locationis fuit descripta; quod si nulla descriptio, restituenda in statu laudabili, exceptis iis rebus, quæ vetustate vel vi majori corruerint aut detritæ sint; 4) ut teneatur de detrimentis, quæ culpabiliter in re locata contingunt, etiam ob factum personarum suæ familiæ, aut tertii sui conductoris 2. Item de incendio, nisi probet illud non contigisse sua culpa 2.

423. Q. 3. Quod tempus pro locatione rerum determinatum est? R. Res Ecclesiæ ut locentur ultra triennium, requiritur sanctæ Sedis auctoritas ex canonico Jure. Quod autem pertinet ad bona profana, quoad mobilia nullum tempus constitutum est, ideoque id contrahentium arbitrio relinquitur. Quoad immobilia autem, si agatur de bonis prorsus incultis atque silvestribus, quæ locantur cum pacto, ut ad debitam culturam redigantur, locatio fieri potest etiam ad annos centum, non ultra. Si de bonis immobilibus jam cultis, locatio fieri non potest ultra annos 30, nisi agatur de domo quæ potest locari ad vitam inquilini, et etiam ad biennium post ejus mortem favore hæredum. Attamen ii, quibus actus simplicis administrationis permittuntur, nequeunt locare ultra novennium.

1

Al conduttore che in dipendenza d'una costruzione d'una ferrovia attraversante i fondi locati, soffre pregiudizio, compete l'azione per indennità contro il locatore. » Sent. della Corte di Cassaz. subalpina, 1855.

2 Regulas speciales pro locatione domorum vide in Codice, art. 1603; fundorum rusticorum, art. 1614; quoad colonum parliarium, art. 1047; quoad soccitam, art. 1665. 3 In incendiarios gravissimæ sunt constitutæ pœnæ ex Cod. pæn. art. 653 et seqq. Qui culpabiliter incendit domum assecuratam, debet assecuratori totum refundere, quod ille domino solvit; et insuper dominum resarcire si aliud patitur damnum; cum societas non totum semper tribuat. V. Ferraris; V. Incendiarii.

4 Ex Paulo II, Const. Ambitiosa; vide Lib. 1, De beneficiis, De alienatione.

« PoprzedniaDalej »