THEOLOGIA MORALIS UNIVERSA AD MENTEM S. ALPHONSI M. DE LIGORIO PIO IX PONTIFICI M. DICATA AUCTORE PETRO SCAVINI THEOLOGO COLLEG. J. U. D. Romanæ Academiæ Religionis Catholicæ, Arcadia, Catholici Instituti Parisiensis et Societatis Academiæ Augustanæ socio ECCLESIE CATHEDRALIS NOVARIEN. CANONICO PRÆPOSITO URBIS ET DIOECESIS VICARIO GENERALI EMERITO, ETC. EDITIO UNDECIMA Accedit cum nostro Collatio Codicum Civilium LIBER SECUNDUS DE VIRTUTE RELIGIONIS, DE JUSTITIA ET JURE, DE RESTITUTIONE AC DE VIRTUTIBUS THEOLOGICIS. MEDIOLANI APUD ERNESTUM OLIVA EDIT. BIBLIOP. 1869. LIBER SECUNDUS TRACTATUS QUINTUS DE VIRTUTE RELIGIONIS 1. Ut homo dicatur bene et honeste vivere, requiritur tum ut declinet a malo, tum ut faciat bonum juxta illud Psalmi XXXVI: declina a malo et fac bonum. Jam vero declinabit a malo, si nunquam in agendo se abripi sinat a principiis actum humanum allicientibus ad malum; faciet bonum, si a principiis contrariis, actum nempe allicientibus ad bonum, fortiter suaviterque concussus honestatem amplectatur. Postquam ergo de primis principiis fuit disputatum, superest ut dis seratur de ceteris, quæ actum humanum ad bonum alliciunt, et sunt Virtutes el Sacramenta. DISPUTATIO PRÆAMBULA DE VIRTUTIBUS AC DE RELIGIONIS NATURA ET ACTIBUS. 2. Q. 1. Quid est virtus, et quotuplex distinguitur ? R. Ad 1: Virtus in sensu latissimo idem est ac vis seu efficacia, quo sensu et fortitudo et gratia miraculorum et ipsarum rerum naturalium efficacitas, virtus appellatur. In sensu vero stricto virtus communiter definiri solet cum Augustino: animi habitus hominem inclinans ad bene recteque operandum 2. Est nempe bona qualitas animum constanter et efficaciter disponens ad bonum. R. Ad 2: Virtutes aliæ sunt naturales, quæ per repetitionem actuum bonorum solis naturæ viribus acquiruntur; aliæ sunt supernaturales, quæ a Deo nobis infunduntur simul cum gratia sanctificante, ut habeamus principium intrinsecum actuum supernaturalium. Homo utrisque opus habet: virtutibus naturalibus, quibus naturalem felicitatem assequatur; supernaturalibus, quibus etiam valeat ad felicitatem supernaturalem pervenire. 11, Machab. I; Matth. vu; Sap. vii, xvn. Virtutis nomen a viro derivatum est; quia dicta vis et efficacia major est in viro, quam in fœmina. 2 Lib. 1 contra Julian.. c. 1. Etiam actus singulares, qui boni sunt, ex communi usu virtutes nuncupantur. V. Stapf, § 97. Ferraris; V. Virtus. SCAVINI, Theologia etc. T. II. 1 |