Obrazy na stronie
PDF
ePub

in judicium vocari, ut declaret an velit acceptare vel non hæreditatem: judex tempus congruum designabit, quo elapso. si nulla fiat declaratio, hæreditas uti repudiata habetur. Quod si nulla adsit opposi tio, hæres cum beneficio inventarii, elapso mense a facta transcriptione ac publicatione in Diario, potest satisfacere creditoribus et legatariis qui petunt, salvis juribus prælationis. Ceteri creditores qui comparent, bonis omnibus liquidatis, habent regressum contra legatarios, sed solum intra tres menses ab ultima solutione 1.

NOTA: Hæreditas quæ defertur interdicto, minori, aut majori inha bilitato et corpori morali semper est acceptanda cum beneficio inven tarii: et pro corpore morali insuper requiritur gubernii auctorizatio. 358. Q. 4. An hæres possit hæreditatem repudiare?

R. Generatim loquendo potest quilibet hæreditatem sibi delatam repudiare, cum nemo sit cogendus ad beneficium accipiendum invitus, juxta axioma: nemo hæres, nisi velit; et ideo conceditur beneficium inventarii et tempus deliberandi. Attamen repudiatio non supponitur, sed forma juridica fieri debet apud Cancellarium præfecturæ, ubi aperta fuit successio. Ut tamen quis valide repudiet hæreditatem, requiritur non tantum, ut hæreditas jam actu favore ipsius aperta sit; nam hæreditas futura, itemque jura eventualia ad eandem renuntiari non possunt; sed insuper necesse est:

1) Ut renuntians capax sit alienandi: et ideo absque formis legalibus nequeunt hæreditatem alienare uxores, minores et interdicti ab administratione bonorum suorum; 2) ut renuntians non it jam a trimestre in possessione hæreditatis absque implemento conditionum, quæ in jure præscriptæ sunt, ut gaudeat beneficio inventarii; tunc enim hæres absolutus habetur; 3) item non amplius potest renuntiare qui aliquid ab hæreditate subtraxerit, et poterit etiam puniri ut fur. Vel aliquid in inventario mala fide omiserit; vel mobilia aut immobilia hæreditatis vendiderit, non servatis regulis a lege præscriptis 3. Qui vero, confecto inventario, nondum emiserit declarationem hæreditatem acceptandi cum beneficio inventarii, si intra 40 dies non renuntiet, habetur ut purus et absolutus hæres +.

Repudiando autem quis hæreditatem, non censetur item repudiare legata in sui ipsius favorem relicta 5. Nelle successioni legittime (addit Codex) la parte di colui che rinunzia si accresce ai suoi coeredi; se solo, la successione si devolve al grado susseguente (art. 946). Nelle successioni testamentarie la parte del rinunziante si devolve ai

1 Art. 959, 964, 976, 943. Et Cod. proc. civil. art. 64, 876, ubi etiam de modo inventarium conficiendi.

2 Art. 930 et seqq., item art. 963.

Cod. pæn. 605 etc. Cod. proc. civil., art. 875 etc. Cod. civ. 953, 973.

4 Art. 944;

[ocr errors]

C. G. 775; · C. S. 692;

[ocr errors]

- C. P. 875;

[ocr errors]

5 Art. 945, 952, 960, 967, 973 et seqq.

- C. M. 958.

coeredi ed agli eredi legitimi, si nempe cohæredes non gaudeant jure accrescendi (art. 948).

359. Q. 5. Quomodo hæreditas dividenda, si hæredes sint plures 1? R. Si testator ipse hæreditatis dividendæ modum præscripsit, patet illum esse servandum, nisi sit læsa legitima. Item est si nihil præscripserit testator, sed hæredes consentiant circa modum dividendæ hæreditatis: tunc non requiruntur aliæ solemnitates, nisi concurrant minores, interdicti vel absentes. Si hæredes non conveniant in hæreditate dividenda, conditiones a judice sunt definiendæ 2. Divisio autem peti potest, non obstante quacunque prohibitione: at testator eam poterit impedire usque post elapsum annum a die, qua postremus ex hæredibus majorem ætatem attigerit; facta nihilominus judiciariæ auctoritati facultate divisionem permittendi, urgente gravi causa. Semel autem facta divisio rescindi nequit, nisi causa vis aut doli, aut causa læsionis ultra quartum propriæ quotæ; sed si quid fuit simpliciter omissum, non rescinditur divisio, sed res omissa erit dividenda. Addit vero Codex: Compiuta la divisione, si devono rimettere a ciascuno de' condividenti i documenti relativi ai beni e diritti particolarmente loro assegnati. I documenti d'una proprietà divisa rimangono a quello che ne ha la maggior parte, coll' obbligo però di comunicarli agli altri condividenti che vi abbiano interesse, ogniqualvolta ne venga richiesto. I documenti comuni all' intera eredità si consegnano alla persona scelta a tal uopo da tutti gli eredi, la quale ha l'obbligo di comunicarli ai condividenti ad ogni loro domanda. Se vi sia contrasto nella scelta, la persona verrà determinata dall' autorità giudiziaria (art. 999).

360. Q. 6. Quæ conferenda et imputanda in hæreditatis divisione? R. Descendentes, cum succedunt ascendentibus suis (etiam cum beneficio inventarii), bona sibi ab iis inter vivos donata sive directe sive indirecte, simul in unum conferre debent æqualiter dividenda cum fructibus et usuris, nisi ab ipso defuncio aliter fuerit dispositum 3.

Diximus: 1. Descendentes; unde fratres succedendo fratribus, ascendentes descendentibus nihil conferre debent.

2. Cum succedunt ascendentibus suis: ex quo capite simplices legatarii et donatarii ad collationem non tenentur, nisi aliter disposuerit donans, vel donatio ut excedens sit reducenda 4.

1 Art. 984, 1044 (Cod. proc. civ., art. 882); C. P. 938;

C. A. 830; C. G. 815; C. S. 734; - C. T. 496; - V. Liguori, Op. Mor., 1. un, n. 954; et Pavone, Spi

cilegio, 70.

C. G. 834; C. S. 762;

C. P. 988;

-

· C. M. 1072.

2 Art, 989; et Cod. prov. civ., art. 888 et seqq. Art. 1001; · C. A. 787; 4. Per esempio: Antonio donò e legò a Isacco figlio del suo figlio Carlo e allo stesso

3. Bona inter vivos sibi donata sive directe sive indirecte 1. Hac de re addit Codex civilis: È soggetto a collazione ciò che il defunto ha speso per la dote e il corredo nuziale delle discendenti, per costituire al discendente il patrimonio ecclesiastico, o per procurargli qualche uffizio o collocamento, o pagarne i debiti. Se il dotante ha pagata la dote al marito senza le sufficienti cautele, la figlia dotata è soltanto obbligata a conferire l'azione verso il patrimonio del marito: quæ actio poterit minoris æstimari ob difficultatem solutionis (art. 1007). Excipiuntur autem a collatione munera usualia, expensæ in die nuptiarum, sumptus pro educatione, bona immobilia si absque culpa perierint, utilia quæ hæres perceperit, non tamen ab initio, ex conventione cum defuncto 2; et quæ obvenerunt ex societate inter testatorem et hæredem sine fraude inita, si conditiones firmatæ fuerint scriptura certa (con un atto di data certa) 3.

4. Cum fructibus et usuris; quæ debentur a die qua aperitur successio. Quare si ante donatoris obitum donatarius ex fructibus rei donatæ immobile sibi comparaverit, non tenetur illud conferre.

5. Nisi a defuncto aliter fuerit dispositum; nam testator rei suæ dominus est, modo tamen legitimam non defraudet (I).

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

361. Q. 1. Quid est legatum, et quomodo res legatur?

R. Ad 1: Legatum definitur: donatio impropria a defuncto, titulo particulari relicta, ab hærede præstanda : 1) donatio impropria, ut intelligatur legatum proficisci quidem a liberalitate, sed esse liberalitatem impropriam, maxime quia potest pro libitu revocari; 2) a defuncto relicta, ut a donationibus inter vivos distinguatur; 3) titulo particulari (seu singulari), ut distinguatur ab hæredis institutione,

Carlo lire 3,000 cadauno. Morto Antonio l'eredità si devolve ai suoi tre figli Carlo, Luigi ed Andrea. Ora Carlo dee conferire nella eredità le sue lire 3,000; ma non quelle låsciate ad Isacco suo figlio, se è illesa la legittima.

1. Il defunto diede indirettamente, se cercò di palliare la sua donazione, dando, per esempio, ad una persona interpósta incaricata segretamente di trasmetterla al suo erede presuntivo. Diede direttamente, se diede alla sua liberalità la forma d'un contratto oneroso, come una vendita.»

2 Per esempio: Il padre ha venduto al suo figliuolo per lire 6,000 una casa che ne valeva 12,000 al momento della vendita. Giusta il sistema che tutti i vantaggi indiretti debbono essere conferiti, il figlio dovrebbe rappresentare nella massa 6,000. ► 3 Per esempio: sarebbe fraudolento se il defunto avesse associato uno de' suoi eredi nel suo commercio, supponendo falsamente che avesse somministrato dei fondi.. 4 V. Liguori, Op. Mor., 1. 1, nn. 932 et seqq. De-Luca, Opera, 1. XI. Ferraris; V. Legatum. A-Montazo, De Legalis et Causis piis.

[ocr errors]

quæ fit titulo universali; 4) ab hærede præstanda, quæ verba significant, legatarium, etiamsi rei legatæ dominium ipso jure ab ipsa testatoris morte adipiscatur, ejus tamen possessionem peti debere ab ipso hærede; nemo enim jus sibi dicere debet. Legata autem generatim sustinentur et cadunt iisdem fere causis, quibus aliæ testamentariæ dispositiones 1.

R. Ad 2: Legatum illis modis fit, quibus testamentum: insuper in diem, ut cum quis dat aliquid ad quinquennium; ex die, ut cum non dat nisi post certum tempus a suo decessu. Disjunctim, si diversis tribuat, puta domum Titio, agrum Cajo, hortum Sempronio. Conjunctim, si pluribus aliquid leget, ut si leget domum suam Cajo, Titio, Sempronio. Alternatim, quando tribuit facultatem eligendi inter plura: esset si quis alicui legaverit vel annulum vel equum vel librum. Electio hæredi tributa supponitur; si tamen una tantum res supersit, ceteris pereuntibus, illa esset tribuenda.

Est etiam legatum generis vel speciei: quando res aliqua mobilis legatur indeterminata, sed vel determinati generis, v. g., equus; vel determinatæ speciei, v. g. equus arabus. Jam vero sic legata res est tribuenda, etsi nulla sit in patrimonio testatoris; sed electio, nisi aliud sit declaratum, spectat ad hæredem, qui neque optimam debet neque infimam dare potest. Tandem distinguitur legatum alimentorum, quod comprehendit victum, vestitum, habitationem, et quandoque etiam institutionem legatarii conditioni respondentem 2. 362. Q. 2. Quinam legare possunt, et quæ res ?

R. Illi possunt legare, qui possunt testari; et sane qui potest majus, etiam minus posse dicendus est. Iis autem, ut patet potest legatum assignari, qui recipiendi capaces sunt. Res vero quælibet legari possunt, modo:

A. Res legatæ sint legantis; hinc nullum est legatum de re, quæ alterius sit, nisi id sciverit testator, et in testamento expresserit: quo in casu hæres tenetur vel rem illam procurare, vel ejus pretium legatario tribuere. Item non valet legatum rei, quæ dum testamentum condebatur, jam erat legatarii; si tamen ipsam legatarius post testamentum acquisiisset a testatore vel ab alio, jus haberet ad ejus pretium, nisi eam gratuito habuisset.

[ocr errors]

C. P. 618;

C. M. 685.

Art. 862; C. A. 566; C. G. 902; C. S. 817; Art. 867 habet Codex: Nel legato di una determinata quantità da soddisfarsi a termini periodici, come in ciascun anno, in ciascun mese, od in altro tempo, il primo termine comincia dalla morte del testatore, ed il legatario acquista il diritto a tutta la quantità dovuta pel termine in corso, ancorché fosse in vita soltanto al principio di esso. Il legato però non può esigersi, se non dopo scaduto il termine. Si può tuttavia esigere al principio del termine il legato a titolo di alimenti. $ 560 et 632;

· C. A. 900; — C. G. 968; C. P. 795;

[ocr errors]
[ocr errors]

C. M. 757;

C. A. civ.
C. T. 367.

2. Res legatæ adhuc existant; hinc cadit legatum si res legata perierit, vivente testatore; vel etiam post ejus mortem, non tamen culpa vel facto hæredis. Item nullum est legatum, si res legata a testatore alienata fuerit, etiam sub pacto rivendicationis, imo etsi alienatio nulla sit. Item est si testator rei legatæ formam omnino mutaverit, ut si leget alicui sua coclearia argentea, sed ex illis calicem conflaverit. Si vero res legata, morte testatoris adveniente, diminuta inveniatur, hæc tantum debita est, ut si legaverit duodecim a suis cocleariis, et sex tantum supersint. Item si res tribuenda est ex tali loco, non est supplendum si ex parte vel ex toto deficiat, v. g. si quis legaverit decem hæminas frumenti quotannis tribuendas ex tali fundo determinato, et ex illo fundo nonnisi quinque percipiantur, sufficit tribuere quinque.

[ocr errors]

3. Sint aliquo modo determinatæ: hinc nullum est legatum, si ex omni parte determinatio quantitatis relicta sit arbitrio hæredis vel tertii, nisi agatur de remunerandis præstitis servitiis in ultimo testatoris morbo 1. Possunt etiam legari res incorporales, uti si testator alicui leget quod sibi debetur ab altero, et dicitur legatum nominis (et tunc sufficit ut hæres cedat legataria actiones quas testator habebat in creditum); vel leget quod sibi debetur a legatario ipsu, et dicitur legatum liberationis.

363. Q. 3. Quænam sunt jura et onera legatarii?

R. Ad 1: Legatarius jus habet ad legatum: si sit simplex, ab ipsa morte testatoris, illudque jus ad legatarii hæredes transmittitur. Si sit conditionale, verificatio expectanda est; adstringi tamen potest hæres ad dandam cautionem 2. At notandum est: quando quis legavit proprietatem alicujus immobilis, et eandem proprietatem auxit aliis novis fundis acquisitis, isti licet contigui non constituunt partem rei legatæ, nisi testator novam condiderit dispositionem: rei tamen legatæ partem costituunt ornatus, novæ extructæ ædes in fundo legato, et ampliationes locorum septorum. Gaudet autem legatarius etiam jure accrescendi, sicut ipse hæres, quando deficit conditio sub qua aliquis ex legatariis fuerat vocatus, vel si res una pluribus sit legata separatim 3.

[ocr errors]

[ocr errors]

-

1 Art. 837, 862; C. A. 662; C. G. 1021; - C. S. 975; C. P. 800; - C. M. 763. 2 V. Liguori, Óp. Mor., 1. 11, n. 930. Duo præcipui solent communi usu distingui legati effectus: unus est ut ejus dies cedat, alter ut veniat. Cedere legati diem significat incipere deberi legatum nec esse revocationi obnoxium; venire legati diem siC. A. 686; gnificat legatum peti cum effectu posse (art. 862). C. G. 1014; C. S. 969; C. P. 808; Per esempio: Lascio a Pietro la mia casa di campagna, semprecchè Paolo si faccia laureare. Se Paolo muore senza laurea, avrà luogo il diritto d'accrescimento a favore di Pietro..

C. M. 767;

[ocr errors]

C. T. 367.

« PoprzedniaDalej »