naturæ ipsius vox est, quæ natio, qui populus poterit assignari, ubi non vigeat jus proprietatis? ubi non adsint leges proprietatum custodes? ubi furtum non graviter vitetur et puniatur? Diximus: in eas res quas quis legitime apprehendit etc.; nam ultro fatemur a mundi exordio res omnes fuisse communes, dicente sacra Scriptura: Cœlum cœli Domino, terram autem dedit filiis hominum 1. Sed vix crescente mortalium numero, ipso naturali Jure compellente, necesse fuit a prima illa rerum communione pedetentim discedere; quia aliter vitæ securitati consuli non poterat, neque discordiæ evitari, quæ in re communi immensæ solent oriri. Verum quidem est multas etiam nunc lites oriri occasione bonorum temporalium: sed si omnia mansissent indivisa longe plures expectandæ erant. Lites igitur hac divisione si non extinctæ, admodum diminutæ sunt: non cessabunt autem omnino, nisi in patria coelesti, quia nonnisi in patria cœlesti cessabit. ut ait d. Chrysostomus, meum ac tuum, frigidum illud verbum 2. Nil ergo mirum, si ideo vel ab ipsis terræ exordiis rerum divisio induci cœperit; quod quidem ita factum est ex Lugo: Nihil natura alicui in particulari applicuit, sed introduxit homines in mundum quasi in domum opibus refertam, ut singuli acciperent et accipiendo facerent sua ea, que antea erant communia omnium; sicut ligna cædua communia, antequam cædantur, sunt in dominio communitatis.....; per casionem vero sunt propria cædentis. COROLLARIUM. Radicalismus, Socialismus et Fourierismus seu Systema Phalansterianum. 301. a) A Communismo, tanquam rivulus a fonte, alius exortus est error magis atrox, Radicalismus; quia totam civilem societatem radicibus eruit imis. In eo enim situs est, ut de medio tollat quamcunque potestatem in mundo, et cujuscunque generis regimen, docens omnes, et singulos cives equali auctoritate præditos esse, nec unum alteri præesse posse; ideoque quodcunque gubernium ipsi naturæ hominum prorsus adversari. Monstrum tam immane exhibuisse, refutasse est 3. A Communismo differt Radicalismus, quod primus proclamat æqualitatem omnium civium in bonis; alter æqualitatem omnium civium in auctoritate: ille inficiatur jus proprietatis, iste jus imperii. b) Radicalismus, non secus ac Communismus habebatur a plurimis utpote putidum imaginationis figmentum ad rem minime ducibile (vulgo utopia). Quid ergo fervescentes eorum auctores et asseclæ ? ut ostenderent, et Communismum, et Radicalismum pro bono societatis ad effectum reduci posse, methodos sine numero induxerunt (et adhuc inducunt sæpe etiam secum invicem contradicentes) in Germania præsertim et Gallia; licet complures, ut minori populos timore doctrinis suis exagitent, utrumque temperare studeant, ac verbis in specie blandis et mansuetis lenire nitantur. Harum methodorum complexio generico Socialismi vocabulo solet designari 4. V. Apologus Menenii Agrippa de membris humani corporis adversus stomachum conspirantibus penes Titum Livium, I. 11. 4. Proudhon ha detto: La proprietà è un furto; ecco il Comunismo! Lo stesso ha suggiunto: Il peggior male del mondo sono i Governi; ecco il Radicalismo! Il Comu c) Inter recentiores Socialistas, præter Owen et Hegel, eminebat Carolus Fourier, cujus systema a suo auctore Fourierismum appellant. Iste dividit regionum incolas in varias sodalitates ac quasi cohortes, quas phalanges industriales nuncupat, plus vel minus numerosas pro locorum et circumstantiarum diversitate. Unicuique assignat communes domos ad domicilium, ad victum, ad artes liberales atque vulgares, ad opera, ad lucra; sub datis tamen legibus, et aliquali superiorum regimine: eo autem modo, quo nos communes monialium domus dicimus Monasteria, is communes suorum habitationes Phalansteria vocavit, ex quo Fouriei ismus dictus est etiam Systema Phalansterianum. Et sic in deliciis habet auctor cives contemplari singulos artibus, industriæ, commerciis, opificiis et officinis suis indesinenter intentos feliciter et lætitiæ plenam vitam ducere in suis Phalansteriis, ad instar apum in suis alvearibus, et formicarum in nidis suis. Sed hæc licet verbis pulcherrimis exornata, quomodo locum habere queant in tanta præsertim diversarum gentium multitudine, indole, genio, tenacitate, pertinacia, etc.; et quidem ad longum tempus et sine infinitis incommodis, sine horrifica familiarum et morum corruptione, et sine malis cujuscumque generis immensis, credat Judæus Apella, non ego 1. CAPUT SECUNDUM DE DOMINII OBJECTO ET SUBJECTO, AC MODIS ILLUD ACQUIRENDI ET AMITTENDI. 302. Q. 1. Quodnam est objectum dominii? R. Objectum dominii sunt omnes res externæ et inferiores, quæ hominis usui subjiciuntur. Hinc Scriptura: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves: terram autem dedit filiis hominum 2. Res porro, quæ in hominis dominio esse possunt, sunt corporales vel incorporales, fungibiles vel non fungibiles, mobiles vel immobiles. 1. Corporales et incorporales. Corporales, sunt quæ sensibus obnoxiæ, uti vestis, fundus, domus. Incorporales vero quæ percipiuntur tantummodo intellectu, et in jure consistunt, uti jus nominandi ad Beneficium, jus hæreditatis. nista grida: morte a' ricchi, morte a chi tien servitori! Il Radicalista soggiunge: morte ai Re, morte a chiunque governa. Il Comunismo si accontenterebbe di riforme governative; il Radicalismo vuol cambiare la radice stessa della società: en discrimen. Auctor libri, Saggio sul Socialismo distingue: < Il Socialismo mistico e sensuale di Sansimon; il Socialismo anarchico e trascendentalmente empio del Proudhon; il Socialismo operativo e militare di Mazzini. 1 Horatius, Sat., 1. 1, sat. 5. La ragione e la storia c'insegnano che società per tal modo non si crearono giammai, e l'esperienza ci mostra che le presenti non si governano nè stanno per simile principio. Or che varrà una dottrina impossibile in atto? Il mezzo migliore per convincere di falsità una teoria che ha per fine la pratica, è il provarla ineseguibile. Balmes, Il Protestantesimo, ecc., t. . 9 Ps. viii et cxm. Hoc autem in bruta animantia dominium, etsi post peccatum quoad exercitium atque usum fuerit imminutum; idem tamen profecto est quoad jus et potestatem, dicente Domino adhuc post diluvium Noe et filiis ejus (Gen. 1x): lerror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ. 2. Fungibiles et non fungibiles. Fungibiles sunt illæ res, quarum talis est natura, ut aliarum rerum vice fungi possint, et unæ aliis æquivalenter substitui, ut vinum, oleum; et hoc maxime evenit in his quæ usu consummuntur. Non fungibiles sunt illæ res quæ tradi debent in natura, quia non de facili ab alia repræsentari possunt, uti pictura, scrinium, etc. 3. Mobiles et immobiles. Mobiles, quæ soli partem non faciunt, sed loci mutationem de facili recipiunt: et aliæ tales sunt ex natura propria, quæ nempe vel se ipsas movent, uti animalia; vel moventur, id est facile de uno in alium locum transferri possunt, uti massa auri, libri, numismata, etsi in unum collecta. Aliæ tales sunt ex ipsa legis civilis determinatione: et sunt 1) jura, obligationes et actiones etiam hypotheca munitæ, si referantur ad pecunias aut res mobiles; 2) proventus perpetui aut vitalitii; 3) quota sociorum in commercio et industria, quousque durat societas etsi ad illam bona immobilia pertineant; 4) omnia natantia non expresse comprehensa inter immobilia; 5) materiæ diruti ædificii vel ad ædificium costruendum congestæ. Immobiles e contrario appellantur res quæ transferri nequeunt, et triplices sunt generis. Nempe vel tales sunt ex natura sua: et sunt 1) terrena ædificia, moletrinæ stabiles, et quævis opera alicujus ædificii partes; 2) moletrinæ natantes, balnearia et aliæ natantes fabrica catenis vel restibus litori adfixæ, et ob quarum usum in litore ædificium existit: item fontes, piscina, cursus et ductus aquarum ad aliquod ædificium destinati; 3) fructus terræ et arborum et ipsæ arbores nondum separata solo. Vel tales sunt propter earum destinationem, uti ea quæ a proprietario alicujus fundi vel opificii data sunt ad colturam et usum; etiam animalia, v. g., columbi, cuniculi, pisces, alvearea, quamvis prius æstimata. Item quæ fundo plumbo, gypso, calce, etc., connexa sunt, ut ibi semper maneant, adeo ut sine eorum aut fundi detrimento auferri nequeant 1. Vel tales sunt propter objectum quod spectant, et ita reputantur: 1) jura in fundis ad emphytheusim datis; 2) jura ususfructus et habitationis, itemque usus rerum immobilium; 3) servitutes prædiales; 4) actiones ad vindicandum rem immobilem, vel jura ad ipsam rem spectantia. 303. Q. 2. An vita hominis sit objectum illius dominii? R. Affirmative, si sermo sit de dominio utili; Deus enim reliquit 1. Gli specchi, i quadri ed altri ornamenti si reputano stabilmente uniti all'edifizio, quando formano corpo col tavolato, colla par te o col soffitto. Le statue si reputano immobili, quando sono collocate in una nicchia formata per esse espressamente, o quando fanno parte di un edifizio nel modo sopra indicato » (id est plumbo, gypso, etc.). Hæc Codex civilis, art. 407; — C. G. 524 ; — C. T. 171. illum in manu consilii sui, ut bene agendo vitam consequatur æternam. At negative si sermo sit de dominio directo et proprie dicto, ita ut possit illam ad libitum extinguere vel conservare; solus enim Deus sicut vitæ hominis auctor est et conservator, ita solus est etiam ejusdem dominus: tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem; et ipse Deus ajebat de se ipso: ego occidam, et ego vivere faciam 1. Idem docuerunt ipsi pagani: hinc Cicero (De senectute) refert Pythagoram dixisse: Nemini fas esse injussu imperatoris summi Dei, de præsidio et statione vitæ discedere. Ex quo consequitur, hominem absque divina auctoritate nunquam posse directe seipsum occidere: quia injuria irrogaretur Deo. Diximus: 1) absque divina auctoritate; res aliter esset, si divina auctoritas haberetur, uti adfuit in Samsone 2; item in aliquibus Religionis christiane Martyribus; 2) directe, quia aliquando fas est indirecte se interimere: scilicet fas est gravi, ac justa de causa aliquid vel facere vel omittere vel permittere, ex quo mors propria sequatur, modo minime intendatur; præceptum enim conservandi vel defendendi vitam est affirmativum, ideoque non obligat semper et pro semper. Imo desinit obligare propter necessitatem aut magnam utilitatem; nam, ex principio tradito a s. Thoma, licet ob rationes sufficientem ponere causam in se bonam duos effectus habituram, bonum nempe intendendo et malum permittendo. Hinc potest quis navem incendere vel mergere, ne inimici ea potiantur cum gravi reipublicæ damno: etsi prævideat et se mersum iri; cum sui perditio non sit directe volita. 301. Q. 3. An Respublica habeat dominium in subditos? R. Respublica habet utique dominium in sibi subjectos quoad eos gubernandos ac regendos; præcipit enim Deus, ut illi subditi simus. At si Respublica ratione sui dominatur subditorum actibus, non tamen directum dominium habet in eorum vitam, ut eam ad libitum auferat; id enim solius est Dei. Attamen id habet indirecte. ratione publici boni, cui providere tenetur; ideo quando bonum illud expostulat, potest subditorum vitam in bello exponere: potest item scelestos interficere, utpote custos tranquillitatis publicæ, eo modo quo custos vitæ suæ potest putridum ejus membrum resecare pro salute totius. Hinc Apostolus: Vis non timere potestatem? bonum fac...; si autem malum feceris, time, non enim sine causa gladium portat: Dei enim minister est, vindex in iram, ei qui malum agit 3. 1 Sap. XVI; et Deut. xxx, v. 39. 2 Plurimi tamen censent, Samsonem etiam sola virtute muneris sui, judicis ac liberatoris Israel, potuisse hostibus populi sui -interitum moliri, quamvis prævideret se mortem effugere non posse. V. A-Lapide et Veith, Comment. in Lib. Judicum. 3 Rom. XIII. 305. Q. 4. An homo habeat dominium propriæ fama? R. Affirmative; quia fama est fructus nostræ industriæ, meritis nempe nostris productus; et ideo licitum est nobis illam prodigere. Quare homo potest justa de causa se infamia afficere, v. g., ad petendam consilium, ad coercendam superbiam, ad procurandam humili tatem, ad Dei misericordiam commendandam, ad famam alteri resti. tuendam et similia. Diximus: justa de causa; aliter est contra rationem. Huc spectat illad Ecclesiastici: curam habe de bono nomine 1, et hoc magis si infamia redundet in dedecus status aut conditionis propriæ, v. g., Cle. ricatus, Instituti religiosi, familiæ. Vel si officiat proprii muneris executioni, Parochi, Magistri, Rectoris. Vel si scandalum afferat, quod in ecclesiasticis maxime locum habet: Nobis enim, huc facit illud d. Augustini, necessaria est vita nostra, aliis fama nostra 2 (C). 306. Q. 5. Quodnam est dominii subjectum? R. Certum est, omnem et solam substantiam intellectualem dominii esse capacem: dominium enim est legitima facultas disponendi pro libitu de re aliqua tanquam sua; atqui omnis et sola substantia intellectualis hanc facultatem habere potest 3. Deo quidem soli competit supremum, absolutum et independens dominium in res creatas, clamante Scriptura: Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in eo. Imo hoc dominium nulli potest communicare, quia pendet a creatione et conservatione, quibus Deus abdicare se nequit. Id tamen non impedit, quominus Deus queat dominium particulare communicare creaturis rationabilibus, juxta illud: terram autem dedit filiis hominum 5. ART. I. De dominio infidelium et peccatorum, parvulorum et amentium, Ecclesiæ et Ecclesiasticorum. 307. Q. 1. An infideles, hæretici et peccatores sint capaces dominii ? R. Joannes Hus et Wiclephus docuerunt, non esse dominii capaces qui sunt in statu peccati mortalis: nullus est dominus civilis, inquit, nullus est Prælatus, nullus est Episcopus, dum est in peccato mortali. Sed falsum omnino; infideles enim, hæretici et peccatores etiam actu quo sunt in peccato mortali, non carent libero arbitrio et facultate disponendi de quacunque re tanquam sua; cum rationalis natura, non vero fides aut charitas sit dominii fundamentum. Hinc ex sacra Scriptura veri domini habiti sunt tum principes infideles, Pharao, Cyrus aliique; tum reges peccatores, David, Salomon et alii. 2 De bono viduitatis, c. xxu. 1 Cap. XLI. Ergo etiam Angeli; tamen de facto rerum externarum sunt tantum administratores ex ipsis sacris Literis. 4 Ps. xxin. 5 Ps. CXII. |