sed sine alterius repromissione ? Plures contra plures probabilius tuentur non esse simoniam confidentialem, quia deest pactio ex utraque parte obligatoria. Neque obstat, ut dicunt, quod in Bulla dicatur confidentiam simoniacam esse, etiamsi adsit sola dimittentis intentio; ajunt id dici quia, intentione semel manifestata, præsumitur simonia adesse in foro externo. Secus tamen dicendum, advertit Croix, si ille resignet declarans velle, ut solvatur pensio ex fructibus, quia hoc est signanter expressum in Bulla. - V. Liguori, Opus Mor., 1. III, nn. 85 et 86. Ferraris; V. Simonia, art. 2. Notandum autem, quod valde probabile est non esse illicitum, si resignans, etiam in eadem renuntiatione, declaret Episcopo suum desiderium quod Beneficium conferratur certæ personæ, modo absit omne pactum de quo intelligitur Motus proprius Pii V; nam tunc revera renuntiatio fit simpliciter, et Episcopus liber est ad conferendum Beneficium cui vult. Sed dubium est, an facta resignatione cum conditione in favorem tertii in manu Episcopi, possit hic admittere resignationem conditione rejecta, et Beneficium conferre cui voluerit? Alii cum Sanchez, Soto, Sylvio, s. Antonino affirmant; quia talis conditio tanquam turpis habetur uti non adjecta. Alii negant cum Suarez, Lessio, Salmanticensibus, etc., quia non potest resignatio pro una parte admitti, et pro alia rejici. Utraque sententia est probabilis. Liguori, Op. Mor., I. IV, n. 84 285. Q. 4. An damnandus de simonia Episcopus, qui Beneficium confert clerico in recognitionem gratitudinis ob præstitum obsequium ? R. Negative; nam ut ait Suarez, non dat tanquam determinate debitum. Et quodcunque Beneficium licet maneat gratuitum, de se tamen semper natum est ad extinguendam obligationem gratitudinis antea contractam. Hinc in cap. Tua nos xxxIV Pontifex de eo qui bona sua offerens Ecclesiæ admitti petebat in Canonicum, respondit: Si pure et sine pacto vel conditione qualibet offerat, rogans humiliter, ut in Canonicum admittatur, hujusmodi receptio fieri potuit absque scrupulo simoniaca pravitatis. V. Liguori, Op. Mor., l. 11, n. 61. 286. Q. 5. Quid resolvendum, si quis promittat pecuniam in eleemosynam pauperibus erogandam, si tu illi obtinebis Beneficium? R. Sunt qui difficulter id excusant, quia est verum pretium temporale pro spirituali obtinendo inani nomine eleemosyne velatum. Verum Salmanticenses eum a simonia excusant, si pecuniam omnino gratis tribuat et in eleemosynam, que est titulus excusans largitionem a simonia. Simonia nempe in eo consistit, quod detur temporale in pretium rei spiritualis; quando ergo datur aliis titulis honestis, ut in stipendium laboris, in sustentationem, in gratiarum actionem, simonial non committitur: unus porro ex legitimis titulis est eleemosyna, et hanc unice respicit illa promissio. Imo licet periculosa res sit ex Angelico; tamen simonia non est, siquis, v. g. eleemosynas monasterio eroget, ut facilius, sed ex gratitudine in illud admittatur (2, 2, q. 100, a. 3) nam nullo jure prohibetur bene mereri omni modo honesto de eo, qui potest nobis aliquando benefacere. Neque tribuens obligat ad aliquid determinate, sed vult tantum illam generalem obligationem in. ducere, quæ necessario sequitur ex quolibet obsequio. Simoniacus tamen esset qui alteri Beneficium procuraret ea inten tione, ut sibi tanquam pauperi fructus superflui dentur; nam esto quod isti fructus sint jam pauperibus distribuendi, attamen quod debeantur tali pauperi, hoc est onus superadditum, ideoque simoniacum. 287. Q. 6. Quid de eo, qui dat mediatori pecuniam, ut sibi Ordinationem, vel Beneficium obtineat ? R. Vel pecunia datur pro labore a mediatore suscipiendo, aut damno subeundo seu lucro amittendo. Vel pro mediatione ipsa, cum pacto, ut intercedat ad Beneficium illud sibi obtinendum. Si 1, non erit simonia, quando pecunia est labori proportionata; quia hæc remote se habet ad consecutionem rei spiritualis. Nec etiam simoniam (licet si periculosum) dicunt Salmanticenses cum Bonacina, Palao, Azor, Sanchez, Filliucio, etc., si des alicui pecuniam, ut sua merita simpliciter Episcopo proponat; quia ad simoniam requiritur, ut obtentio rei spiritualis sit immediatus finis præstationis pecuniæ. Non autem sufficit, quod sit quid consequens ex alio immediato, nullam habens connexionem cum ille, uti dicunt Salmanticenses cum Suarez, Navarro et Garcia. Sed timendum ne alter relinquat officium informantis et officium sumat intercedentis. V. Liguori, Opus Mor., 1. III, n. 64. Si 2, simonia erit; nam licet daretur temporale immediate pro temporali, uti est illa mediatio, attamen intenditur spirituale; sic enim per pecuniam, ait Angelicus, pararet sibi viam ad rem spiritualem obtinendam (2, 2, q. 100, a. 2). At simoniacus non est qui supplicando patrono pro Beneficio sua præterita merita retulit ad gratiam obtinen. dam; quia nullum habetur pactum inter ipsum et patronum; siquidem officia prius peracta rememorando, nihi! promittit; unde nullus contractus intervenit. Gury, Casus conscientiæ, 1. 1, n. 285. 288. Q. 8. An committat simoniam et pænas incurrat qui obtinet ecclesiasticum Beneficium per fictam pecuniæ promissionem non impletam? R. Iste reus est peccato simoniæ, quatenus cooperatur ad simoniam collatoris; sed probabilius ipse per se directe simoniam non committit, etsi graviter peccet; cum (non interveniente voluntate se obligandi ad promissionem) non adsit vera emptio seu studiosa voluntas emendi, quæ ad simoniam requiritur; sed tantum inveniatur studiosa voluntatis tictio. Quoad poenas vero puto cum Croix eum illas non incurrere, cum desit simonia utrinque completa. V. Liguori, Opus Mor., I. III, n. 107. (Y) Pag. 112. 289. Q. 1. An sit peccatum simonia temporale aliquid accipere pro tradenda Doctrina sacra? R. Vel instructio natura sua tendit tantum ad spiritualem aliorum utilitatem uti Catechesis, Verbi Dei prædicatio; vel tendit etiam in aliquod bonum temporale, ad oblectationem et honorem, uti est instructio ad interpretandas Scripturas sacras, ad enodandas Theologia controversias. Si 1, simonia est accipere pro eo aliquid temporale, nisi ratione sustentationis; cum sit res mere spiritualis, et labor omnino intrinsecus. Si 2, non erit simonia; qui docet scientiam potest stipen dium accipere quasi operas suas locans. Nec refert quod supernatu ralis sit: nam per se non ordinatur ad salutem animæ, sed ad illustrandum intellectum, ut scientiæ naturales. D. Thomas, 2, 2, q. 100, a. 3. - Liguori, Opus Mor., I. III, n. 93. 290. Q. 2. An sit simoniacus qui celebrat, Sacramenta ministrat, concionatur, choro interest principaliter ob emolumentum temporale? R. In sententia probabiliori, quam tuentur Salmanticenses, Sanchez, Sylvius, Sotus, Suarez, aliique apud Croix a simonia excusatur; nam sicut excusatur qui dat stipendium principaliter propter Missam, quæ certe res est spiritualis, ita excusandus videtur qui Missam celebrat principaliter propter stipendium: non tamen tanquam pretium, sed tanquam eleemosynam ad sustentationem approbatam; alioquin esset simonia mentalis. Etenim tunc tantum committitur simonia, cum temporale accipitur pro spirituali; non vero quando accipitur tanquam stipendium ad sustentationem ministri secundum ordinationem Ecclesiæ, et consuetudinem approbatam, ut ait d. Thomas: quod verum est, sive principaliter sive secundario accipiatur (2, 2, q. 100, a. 3). 291. Sed (dices) Innocentius XI damnavit hanc sub n. 46 proposi tionem, qua asserebatur licitum est dare temporale pro spirituali, etiamsi temporale sit principale motivum dandi spirituale. R. Ibi nomine motivi intelligitur pretium ipsius ret spiritualis, ut notat Viva, et patet ex contextu. In casu autem nostro hoc nomine non intelligitur pretium rei, sed stipendium personæ in gratiam alterius elaborantis. Ut clarius id intelligatur, animadverte dupliciter accipi lu cri vocabulum: vel ut finis operis, vel ut finis operantis. Cum lucrum in tenditur ut finis operis, adeo ut opus ipsum spirituale intendatur tradi vel accipi, certe committitur simonia: Simoniam committit, inquit Angelicus, qui hujusmodi actum vendere intendit, nempe si distributiones recipit quasi finem sui operis principaliter intentum (Quodl. 8, q. 6, a. 11). Aliter dicendum quando lucrum intenditur ut finis operantis, scilicet ratione operationis personæ laborantis in gratiam alterius; tunc lucrum accipitur pro stipendio sustentationis, et simonia non est : sic licet eodem sensu pecuniam tradere pauperibus ad modum stipendii, ut orent pro nobis. Neque obstat, quod talis neque concionaret neque caneret, etc. sine lucro; id enim non probat quod ponat impretiabile sub pretio, sed solum lucrum esse conditionem, sine qua non operaretur, deficiente nempe congrua illa sustentatione. Liguori, Opus Mor., I. 1, n. 55. Qui tamen sacra peragunt ministeria principaliter ob emolumentum temporale, non possunt tam facile excusari à peccato saltem veniali, cum sit inordinatio spirituale dirigere ad temporale. 292. Q. 3. Quid de illo qui dat eleemosynam pauperi, ut pro se oret? R. Hic simoniacus non est; imo ordinem sequitur divinæ Providen tiæ quæ vult, ut faciamus nobis amicos de divitiis (Luc. XVI). Neque intendit sic orationes emere; sed tantum per gratuitam beneficientiam pauperum animos provocare ad hoc, quod pro eo gratis, et ex charitate orent, ut ait Angelicus: nempe dat simpliciter ad alliciendum ac quasi ratione stipendii (2, 2, q. 100, a. 3; et in 4, d. 25, q. 3, a. 2). Unde non obstaret, si quis, semel voluntarie acceptata optione, ad sua promissa præstanda juramento se adstringeret, v. g., ad Missam audiendam, ad orandum; cum enim res licita sit, poterit juramento firmari. Hoc sensu licet alicui promittere donum in spiritualem ejus utilitatem, v. g., si Missam audiat, si Sacramenta suscipiat, si Monasterium ingrediatur, quia hæc est simplex donatio sub conditione, quæ danti nihil proficit, et nullum accipienti addit onus; neque enim adstringitur ad ea facienda, sed optio illi datur. Si secus esset, vel ipse Deus simoniacus est, qui etiam temporale præmium nonnunquam bene operantibus promittit. At esset simonia, si alicui simpliciter imponeretur obligatio, vel conditio esset de præstando aliquid in utilitatem dantis; adesset enim quædam commutatio. Ex dictis colligitur: 1. Simoniaca non sunt legata aut eleemosynæ pro Missarum cele. bratione; quia iis neque implicite neque explicite intenditur commutari spirituale cum temporali; sed quæ traduntur, sunt ad ministrorum sustentationem ex Christi præcepto, qui vult ut operarius habeat mercedem suam: non autem sunt pro ipsis operibus spiritualibus. Hinc a Martino Villa Wiclefi propositio utpote nimis generalis damnata est: Omnes sunt simoniaci, qui se obligant orare pro aliis, eis in temporalibus subvenientibus. 2. Recte observat Dens, non inquietandos esse simplices, qui aliquid temporale pro spirituali accipiunt, quamvis ob ignorantiam legitimos discernere non valeant titulos. Sic cantores, sacristæ et parvuli Missæ servientes aliquid tuta conscientia percipiunt, licet explicare nequeant qua ratione id legitime faciant. 3. Qui promissionibus pueros allicit ad catechismum et Confessionem non reputandus est simoniacus; quia temporale non dat, uti patet, tanquam spiritualis pretium, siquidem ipse nihil recipit. 4. A simonia excusatur Parochus, qui pinguiorem Parochiam desiderat vel eligit, consentiente Episcopo, ut ampliorem habeat sustentationem pro se et pauperibus, et melius evangelizet; quia reipsa non fit commutatio temporalis pro spirituali. Sed vituperandus, si lautiorem vitam vel fortunæ suæ aut familiæ augmentum quærat: imo a simonia mentali sæpe excusari nequit. Hoc sedulo attendat. 293. Q. 4. An excusetur a simonia qui ad rem spiritualem sibi comparandam dicit: ego ero tibi gratus: gratias reales referam? R. Illæ formulæ dicendæ sunt simonia infecta: 1) si per eas exprimatur intentio sese obligandi ad temporale pro spirituali erga alium, vel obligandi alium sibi ad spirituale pro temporali; 2) si promittatur, accipiatur aut detur temporale uti proportionata compensatio pro spirituali: non vero in signum puræ gratitudinis; 3) si promittatur, aut detur spirituale pro temporali aut viceversa; non quidem ut pretium, sed ut motivum principale dandi temporale, aut vicissim. In his casibus semper adest æstimatio inter temporale et spirituale. 294. Q. 5. An sit simonia dare vestes sacras ad usum, sub aliquó pretio, ut fit cum ordinandis qui sumunt de Cathedrali planetas, etc.? R. Per se non licet, quia ille usus supponitur sacer. În praxi tamen utique licet, quia non accipitur pro usu sacro, sed in quantum illa paramenta teruntur per usum. Liceret etiam recipere aliquod moderatum, non qua sacrorum pretia, sed qua piæ largitiones, quibus Ecclesiæ ministri ac inservientes sustentantur. LIBER SECUNDUS TRACTATUS SEXTUS DE VIRTUTE JUSTITIE 295. Inter Virtutes morales, post Religionem, veniunt quatuor cardinales: Prudentia, fortitudo, justitia et temperantia. Verum justitia tam copiosum ac necessarium rerum dicendarum exhibet apparatum, ut ab ipsa Tractatum putemus inscribendum his verbis: Tractatus de Virtute Justitia. Scholastici de Justitia et Jure nuncupant. Cum autem virtus Justitiæ in eo sita sit, ut jus suum cuique serve. tur, necesse profecto est, ut simul cum justitia idea tradatur juris atque dominii, quippe quæ hæc sunt justitiæ quasi finis et meta. QUÆSTIO PRÆAMBULA. DE JUSTITIA ET JURE. 296. Q. 1. Quid est Justitia et quotuplex? R. Ad 1: Justitia interdum accipitur pro virtutum omnium complexu, ita ut vir justus idem sit ac vir omni virtutum genere donalus: hoc sensu inquiebat Christus: beati qui esuriunt, et sitiunt justitiam; et de s. Josepho dicitur: Joseph autem.... cum esset justus 1. Quo etiam sensu d. Chrysostomus: justitia nihil aliud est, quam omnium mandatorum plena custodia 2. In presenti tamen justitia sumitur prout est virtus a ceteris specie distincta, et definitur ab Augustino Virtus quæ sua cuique tribuit 3. Communiter autem describi solet: Virtus moralis constanter inclinans hominis voluntatem ad reddendum alteri jus suum ad æqualitatem. Dicitur: 1. Virtus, quia hominem et opus illius reddit bonum; nam bonum est reddere cuique suum: quod virtutis est proprium. 2. Moralis, quia non Deum, sed hominum honestatem habet pro objecto suo immediato; quæ quidem honestas sita est in tribuendo cuique jus suum. 1 Matth. et v. 2 Hom. xi in Matth. De Civ. Dei, c. x11. |