Obrazy na stronie
PDF
ePub

:

nem præcedat auctoritas; nam infirma videri ratio potest, quia, cum reddita fuerit, auctoritatem postea per quam firmetur assumit. Idem: Innumerabiles sunt in sacra scriptura quæstiones quæ non finiendæ sunt ante finem, ne finiatur vita sine fide; sed, plane retenta jam fide, ad exercitandam delectationem fidelium mentium studiose requirendæ sunt, et quod in eis eluxerit, sine superbia communicandum, et quod latuerit, sine salutis dispendio tolerandum. Idem, in psalmo XXXIX: Nonne superbus inveniris, cum dicis primo videam et sic credam? Idem, super Johannem, homel, XXVII: Audiat consilium qui dicit: nondum intellexi. Vidit utique Christus hoc profundum non omnes intellecturos, et in consequenti dedit consilium : intelligere vis, crede; Dominus enim per prophetam dicit: nisi credideritis, non intelligetis. Ad hoc pertinet, quod etiam secutus adjunxit: si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina utrum a Deo sit, an ego a me ipso loquor. Si non intellexisti, inquam, crede; intellectus enim merces est fidei. Noli ergo quærere intelligere ut credas, sed crede ut intelligas, quia, nisi credentes, non intelligetis. Quid est : cognoscet de doctrina? hoc est, intelliget. Quid est : si quis voluerit voluntatem ejus facere? hoc est, credere. Quis nesciat hoc esse facere voluntatem Dei operari opus ejus? Ipse autem Dominus alio loco ait hoc est opus Dei ut credatis in eum quem ille misit. Idem, homel. XXXVII: Nos ergo, fide præeunte quæ sanat oculum cordis, quod intelligimus, sine obscuritate capiamus; quod non intelleximus, sine dubitatione credamus. Idem, libr. VIII, de civitate: Priusquam intelligamus, credere debemus, vigilandum quod nobis est ne ficta sit fides nostra. Si autem falsum de illa credimus, inanis erit spes et non casta caritas. Ambrosius: Si ratione convincor, fidem abnuo. Hieronymus, super Jerem., libr. VI : Quid sibi in loco hoc voluerit editio vulgata possem dicere et sensum aliquem reperire, nisi de verbo Dei humano sensu argumentari esset sacrilegium. Gregorius Dominico episcopo1: Quamquam ergo hoc se ita habeat et Epist. lib. V, indict. XIII, epist. 5.

3

desideremus omnes hæreticos a catholicis sacerdotibus vigore semper rationeque compesci. Idem, in pastorali, cap. XXX : Aliter admonendi sunt sapientes hujus sæculi, atque aliter hebetes; illos plerumque rationis argumenta, istos nonnunquam nonnunquam melius exempla convertunt. Illis nimirum prodest ut in suis allegationibus victi permaneant; istis vero aliquando sufficit ut laudabilia eorum facta cognoscant. Idem1, moralium libr. XIX: A veritate avertentes judicium ad fabulas convertunt; scripta Dei ubique reperta opponuntur oculis, sed hæc cognoscere homines dedignantur; pæne nullus quærit scire quod crediderit. Idem Bonifacio 2: Si ita, ut audieram, Magnitudo vestra intentione sollicita de animæ suæ vita cogitaret, nequaquam mihi de fide sua per epistolas, sed per semet ipsam posceret respondere; et vos de nostra ratione, et nos de vestra credulitate gauderemus. Nam nos, licet in omnibus causis, in his tamen præcipue quæ Dei sunt, ratione magis stringere homines quam potestate festinamus. Nicolaus papa ad concilia Bulgarorum, cap. XII: De his qui christianitatis bonum suscipere renuunt, nihil aliud scribere possumus, nisi ad fidem rectam monitis et exhortationibus et ratione eos potius quam vi convincatis. Isidorus, sententiarum libr. II, cap. II: Fides nequaquam vi extorquetur, sed ratione atque exemplis suadetur; quibus autem exigitur violenter, perseverare in eis non potest; exemplo, ut ait quidam, novellæ arboris, cujus si quis cacumen violenter depresserit, denuo cum laxatur, in id quod fuerat, confestim revertitur. Hilarius, de trinitate, in lib. XII3: Oportet eos, qui Christum prædicant mundo, irreligiosis mundi imperfectis

que doctrinis per scientiam sapientis omnipotentiæ contra ire, juxta

dictum Apostoli Nostra enim arma non sunt carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, rationes destruentia et omnem altitudinem elevatam adversus cognitionem Dei. Fidem non nudam Apostolus atque inopem rationis reliquit; quæ quamvis potentissima ad salutem sit, tamen nisi per doctrinam instruatur, habebit quidem

2

1 Locus hic omnino deest in Turon. - Epist. lib. IV, indict. XII, epist. 43.Pag. 1122. Vid. not.

inter adversa tutum diffugiendi recessum, non etiam retinebit constantem obnitendi securitatem; eritque, ut infirmioribus sunt post fugam castra, non etiam, ut castra habentibus, adest interrita fortitudo. Contundendæ ergo sunt insolentes adversus Dominum disputationes, et destruenda rationum fallacium munimenta, et elevata ad impietatem ingenia conterenda, nec carnalibus armis, sed spiritualibus, nec terrena doctrina, sed cœlesti sapientia, ut quanta rerum divinarum humanarumque discretio est, tanta ultra terrena studia ratio cœlestis excedat. Hieronymus, in epistola ad Galatas, lib. I, laudans sanctam Marcellam: Scio equidem ardorem ejus, scio fidem, quam flammam habeat in pectore, superare sexum, oblivisci homines, et divinorum voluminum tympano concrepante rubrum hujus sæculi pelagus transfretare. Certe, cum Romæ essem, nunquam me tam festina vidit ut non de scripturis aliquid interrogaret; nec vero, more pythagorico, quidquid responderem, rectum putabat, nec sine ratione præjudicata apud eam valebat auctoritas, sed examinabat omnia, et sagaci mente universa pensabat, ut me sentirem non tam discipulam habere quam judicem. Augustinus ad Valerium Comitem, judicans de nuptiis et concupiscentia: Quod licet fide robustissima irriseris, bonum est tamen ut noveris etiam defendendo adjuvare quod credimus. Et apostolus enim Petrus paratos nos esse præcipit ad satisfactionem omni poscenti nos rationem de fide et spe nostra. Et apostolus Paulus: Sermo, inquit, vester sit in gratia sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. Idem, in tractatu de anima: Petite orando, quærite disputando, pulsate rogando. Idem, in secundo de doctrina christiana: Restant ea quæ ́non ad corporis sensum, sed ad rationem pertinent, ubi disciplina regnat disputationis et numeri1. Sed disputationis disciplina ad omnia genera quæstionum, quæ in sanctis libris sunt, penetranda plurimum valet. Tantum ibi cavenda est libido rixandi, et puerilis quædam ostentatio decipiendi adversarium. Sunt enim multa quæ

[ocr errors][merged small]

appellantur sophismata, false conclusiones rationum, et plerumque ita veras imitantes ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam minus attentos decipiant. Quod genus captiosarum conclusionum scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco ubi dictum est: Qui sophistice loquitur odibilis est. Beda, in I epistola Pauli apostoli: Duobus modis de spe et fide nostra rationem poscentibus reddere debemus, ut et justas spei ac fidei nostræ causas omnibus intimemus, sive fideliter sive infideliter quærentibus, et ipsam fidei ac spei nostræ professionem illibatam semper teneamus etiam inter pressuras adversantium.

II.

Quod fides sit de non apparentibus tamen, et contra 1.

Gregorius, homel. VII, lib. II in Evangeliis: Cum Apostolus dicat: est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium; profecto liquet quia fides illarum rerum argumentum est quæ apparere non possunt. Quæ enim sunt apparentia fidem non habent, sed agnitionem: sed aliud vidit, aliud credidit. A mortali quippe homine divinitas videri non potuit; hominem igitur vidit et Dominum confessus est dicens : dominus meus et Deus meus. Idem, Dialogorum lib. IV, cap. VII. Cum Paulus dicat: est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium; hoc veraciter dicitur credi quod non valet videri; nam credi jam non potest quod videri potest. Haimo2 in epistola Pauli ad Romanos: Fides igitur est qua veraciter credimus id quod nequaquam videre valemus. Sin autem quod credimus jam videmus, fides non est habenda, sed cognitio. Augustinus, de verbo domini et quibusdam sententiis Pauli apostoli, sermone LXXX: Justus ex fide vivit, quia credit quod non vidit; filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; quia

1

Qui titulus deest in Turon. nitatis, lib. VIII.

' Alcuini discipulus. Fabric., Biblioth. mediæ lati

nondum apparuit, ideo fides. Modo ergo fides, antequam appareat quod erimus; scimus quidem : cum apparuerit, similes ei erimus. Quare? quia videbimus eum sicut est. Apostolus dicit habitare Christum per fidem in cordibus nostris: modo per fidem, tunc per speciem; modo per fidem, quamdiu in vita, quamdiu in peregrinatione; quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem. Quid erit species, audi, ut sit Deus omnia in omnibus. Quicquid hic quærebas, quicquid hic pro magno habebas, ipse tibi erit. Cum venerimus, tenebimus; jam visio erit, non fides; jam res erit, non spes; amabimus videndo et tenendo. Ergo caritas perfecta erit, sicut ait Apostolus fides, spes, caritas, tria hæc : major autem horum caritas. Securi, illo adjuvante, perseverantes in eo dicamus: Quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an gladius? etc. Idem, de baptismo parvulorum1: Quid enim magnum erat, videndo non mori eos qui crederent, credere se non morituros? quanto est majus ita credere, ut se speret moriturus sine fine victurum! Denique hoc quibusdam in fine largietur, ut mortem istam repentina commutatione non sentiant, sed simul cum resurgentibus rapiantur obviam Christo, et sic semper cum Domino vivant. Et recte illis, quia non erunt jam posteri, qui propter hoc credant, non sperando quod non vident, sed amando quod vident; quæ nec fides omnino dicenda est, quia quidem fides ita definita est: fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Idem, super Johannem, homel. : Et nunc dico vobis priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis. Quid est hoc, cum magis credere habeo antequam fiat id quod credendum est? hæc est enim laus fidei, siquidem creditur, non videtur; nam quid magnum est si id creditur quod videtur? scilicet secundum illam Domini sententiam qua discipulum arguit dicens: quia vidisti, credidisti; beati qui non viderunt et crediderunt. Nam ipsa fides est definita: est autem fides sperandarum substantia rerum ' Tom. X, pag. 63. Hic locus omnino deest in Turon. - 2 Ed. debilis, nec fid....

2

quæ fides est enervis et

« PoprzedniaDalej »