Obrazy na stronie
PDF
ePub

adscripta indicatur Wulfwinus Cada fuisse, aliud nihil ad nos pervenit.

Codicis de cujus fatis nihil compertum habemus, nisi quod olim fuerit penes Joannem Ducem Bituriæ, fratrem Caroli quinti Gallorum regis, cujus libri manuscripti Bibliothecæ Regiæ Parisiensis pars pretiosissima sunt forma in folio, ut dicitur, est, duarum et viginti unciarum longitudinem et septem latitudinem habens. Scriptus est in membrana, picturis nullis ornata; sed littera initialis uniuscujusque versus aut coloribus distincta aut deaurata est. Corio rubro, quod Turcicum appellatur, compactus est, et exhibet impressa Ludovici XV. insignia. Desunt aliquot paginæ, quas barbarus nescio quis excidit seu potius evellit. Pagina quæque duabus constat columnis, Latina scilicet et Saxonica. Versio Latina nullam mihi cognitam omnino refert, sed ad "Versionem Antiquam Romanamf" proxime accedit. Ex rubricis Latinis plurimæ adeo scatent barbarismis, ut vix intelligi possint. Præter rubricas has Latinas, unusquisque Psalmus, primo excepto, in ea

d Non videtur omnino incredibile codicem nostrum eum non esse quem scripsit Wulfwinus ipse, sed descriptionem ejus a Monacho quopiam Gallo factam qui Saxonicæ linguæ prorsus ignarus esset; nec facile est animo concipere errores pæne innumeros quibus refertus est liber aliunde oriri potuisse: vix enim potuit ipse Wulfwinus in suo ipsius nomine scribendo tam negligens fuisse. Vide fac-sim. No. 2.

e Autographon ejus-" Ce livre est au Duc de Berry—Jehan”— videndum est fac-sim. No. 2. Mirandum est in opusculo cui titulus, "Bibliothéque Protypographique, ou Librairies des fils du Roi Jean, "Charles V., Jean de Berri, Philippe de Bourgogne et les siens." Paris, 1830. 4to., nullam hujus voluminis mentionem fieri.

f Ex hac versione lacunas textus Latini explevi.

8 Verisimillimum est primam voluminis paginam primi Psalmi argumentum continuisse, et ob picturam qua ornata fuerit abreptam fuisse.

parte quæ oratione soluta reddita est, proœmium habet quo indicantur et tempus quo cantatus fuerit a Davide aut ab Hezechia, et alia plura, partim ex scriptis Divi Hieronymi desumta, partim, ut videtur, ipsius interpretis ingenio excogitata. Codicem non esse seculo undecimo vetustiorem vel ex hoc patet, quod inter nomina Sanctorum invocatorum, quæ formulæ Kyrie eleison in fine voluminis subjuncta sunt, nomen invenimus Dunstani 1, cujus mors ante annum DCCCCLXXXVIII. non evenit. Nescio an Dunstanus unquam inter Sanctos rite relatus fuerit, sed apparet eum Canuto etiam regnante Sanctum habitum fuisse.

In hac versione, cujus sermo plerumque mendis vacat, quædam tamen sunt quæ cum normis inflectionis Saxonicæ usitatis parum conveniant; sed tam consulto dicta fuisse hæc videntur, ut barbarismi jure censeri nequeant. Errores quos apertum est ex incuria librarii provenisse corrigere non dubitavi, omnes locos ad finem voluminis notans quibus emendandis operam navavi. Ubicunque autem defectus consonantiæ initialium, sive alliterationis, ut dicitur, occurrit, quo vitio nihil certius indicat versus Saxonicos corruptos esse,-labore medendi, utpote inutili, supersedendum esse duxi. Hic miniator turpius etiam quam librarius peccavit.

Academiæ Oxoniensi quæ diuturnæ oblivioni eripuerit hanc prope integram Psalmorum versionem, earumque quas præbeant sermones Europæ hodiernæ antiquissimam, omnium qui, vel inter nos vel inter

E manu judicans, Codicem seculi duodecimi esse dixerim. i Cf. Leges Canuti, XVII. edit. Wilkins, p. 131. Schmid, p. 145.

alias gentes, in litteras Teutonicas antiquiores incumbunt, nemo erit quin gratias agendas esse fateatur. Quam bene de his litteris merita sit illustris hæc Academia melius eloqui non possum quam verbis quibus utitur eximius philologus JACOBUS GRIMM, de fragmento loquens Psalterii nuper reperto, et sex tantum aut septem continente Psalmos, dialecto alia Teutonica scriptos: "Quanto plus dolendum est ob "eos qui perditi sunt, tanto magis merentur hi ut publici juris fiant."

66

k So bedauernswerth der verlust des übrigen ist, so sehr verdienten diese fragmente des zwölften oder elften jahrhunderts die herausgabe welche wir hier auf das genauigste bewerkstelligt sehen. Sie reichen von Ps. LXXXIX. 17. bis xcv. 9. Jac. Grimm. Gött. Gel. Anz. für Merz 1833.

[graphic][subsumed][subsumed][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »