Obrazy na stronie
PDF
ePub

In his autem utilitatum præceptis, Antipater Tyrius, Stoïcus, (qui Athenis nuper est mortuus) duo præterita censet esse a Panatio, valetudinis curationem et pecuniæ: quas res a summo philosopho præteritas arbitror, quod essent faciles: sunt certe utiles. Sed valetudo sustentatur notitiâ sui corporis; et observatione, quæ res aut prodesse soleant, aut obesse; ét continentiâ in victu omni atque cultu, corporis tuendi causâ ; et prætermittendis voluptatibus; postremo, arte eorum, quorum ad scientiam hæc pertinent. Res autem familiaris quæri debet iis rebus a quibus abest turpitudo, conservari autem diligentiâ et parcimoniâ; iisdem etiam rebus augeri. Has res commodissime Xenophon Socraticus persecutus est in eo libro, qui "Economicus" inscribitur; quem nos, istâ fere ætate cum essemus, quâ es tu nunc, e Græco in Latinum convertimus.

XXV. Sed utilitatum comparatio (quoniam hic locus erat quartus a Panatio prætermissus) sæpe est necessaria. Nam et corporis commoda cum externis, et externa cum corporis, et ipsa inter se corporis, et externa cum externis, comparari solent. Cum externis, corporis hoc modo comparantur: Valere ut malis, quam dives esse. Cum corporis externa, hoc modo: Dives esse potius, quam maximis corporis viribus. Ipsa inter se corporis sic: ut Bona valetudo voluptati anteponatur, vires celeritati. Externorum autem, ut Gloria divitiis, vectigalia urbana rusticis. Ex quo genere comparationis, illud est Catonis senis; a quo cum quæreretur, quid maxime in re familiari expediret, respondit, Bene pascere. Quid secundum ? Satis bene pascere. Quid tertium? Male pascere. Quid quartum? Arare. Et, cum ille, qui quæsierat, dixisset, Quid fœnerari? tum Cato, Quid hominem," inquit, "occidere?" Ex quo, et multis aliis, intelligi debet, utilitatum comparationes fieri solere, recteque hoc adjunctum esse quartum exquirendorum officiorum genus.

Sed toto hoc de genere, de quærendâ, de collocandâ pecuniâ, etiam de utendâ, commodius a quibusdam optimis viris ad medium Janum sedentibus, quam ab ullis philosophis ullâ in scholâ, disputatur. Sunt tamen ea cognoscenda : pertinent enim ad utilitatem, de quâ hoc libro disputatum est. Reliqua deinceps persequemur.

(Philos.) VOL. IV.

2 c

M. TULLII CICERONIS,

DE

OFFICIIS,

AD

MARCUM FILIUM,

LIBER TERTIUS.

I. PUBLIUM Scipionem, Marce fili, eum, qui primus Africanus appellatus est, dicere solitum, scripsit Cato, qui fuit fere ejus æqualis, "Nunquam se minus otiosum esse, quam cum otiosus nec minus solum, quam cum solus esset.' Magnifica vero vox, et magno viro ac sapiente digna, quæ declarat, illum et in otio de negotiis cogitare, et in solitudine secum loqui solitum; ut neque cessaret unquam, et interdum colloquio alterius non egeret. Itaque duæ res, quæ languorem afferunt cæteris, illum acuebant, otium et solitudo. Vellem nobis hoc idem vere dicere liceret: sed, si minus imitatione tantam ingenii præstantiam consequi possumus, voluntate certe proxime accedimus. Nam et a republicâ forensibusque negotiis, armis impiis vique, prohibiti, otium persequimur; et, ob eam causam, Urbe relictâ, rura peragrantes, sæpe soli sumus. Sed nec otium hoc cum Africani otio, nec hæc soli

tudo cum illâ comparanda est. Ille enim, requiescens a reipublicæ pulcherrimis muneribus, otium sibi sumebat aliquando; et a cœtu hominum frequentiâque interdum, tamquam in portum, se in solitudinem recipiebat. Nostrum autem otium negotii inopiâ, non requiescendi studio, constitutum est. Exstincto enim senatu, deletisque judiciis, quid est, quod dignum nobis aut in curiâ aut in foro agere possimus? Itaque, qui in maximâ celebritate atque in oculis civium quondam viximus, nunc fugientes conspectum sceleratorum, quibus omnia redundant, abdimus nos, quantum licet, et sæpe soli sumus. Sed, quia sic ab hominibus doctis accepimus, non solum ex malis eligere minima oportere, sed etiam excerpere ex his ipsis, si quid inesset boni; propterea et otio fruor, non illo quidem, quo debeat is qui quondam peperisset otium civitati; nec eam solitudinem languere patior, quam mihi affert necessitas, non voluntas.

Quamquam Africanus majorem laudem vel meo judicio assequebatur: nulla enim ejus ingenii monimenta mandata literis, nullum opus otii, nullum solitudinis munus exstat: ex quo intelligi debet, illum mentis agitatione, investigationeque earum rerum quas cogitando consequebatur, nec otiosum nec solum unquam fuisse. Nos autem, qui non tantum roboris habemus, ut cogitatione tacitâ a solitudine abstrahamur, ad hanc scribendi operam omne studium curamque convertimus. Itaque plura brevi tempore, eversâ, quam multis annis, stante republicâ, scripsimus.

II. Sed, cum tota philosophia, mi Cicero, frugifera et fructuosa, nec ulla pars ejus inculta ac deserta sit; tum nullus feracior in eâ locus est nec uberior, quam de officiis, a quibus constanter honesteque vivendi præcepta ducuntur. Quare, quamquam a Cratippo nostro, principe hujus memoriæ philosophorum, hæc te assidue audire atque accipere confido; tamen conducere arbitror, talibus aures tuas vocibus

undique circumsonare; nec eas, si fieri possit, quidquam aliud audire. Quod cum omnibus est faciendum, qui vitam honestam ingredi cogitant, tum haud scio, an nemini potius, quam tibi. Sustines enim non parvam exspectationem imitandæ industriæ nostræ, magnam honorum, nonnullam fortasse nominis. Suscepisti onus præterea grave et Athenarum et Cratippi; ad quos cum, tamquam ad mercaturam bonarum artium, sis profectus, inanem redire turpissi mum [esset,] dedecorantem et urbis auctoritatem, et magistri. Quare, quantum conniti animo potes, quantum labore contendere (si discendi labor est potius, quam voluptas) tantum, fac, ut efficias: neve committas, ut, cum omnia suppeditata sint a nobis, tute tibi defuisse videare. Sed hæc hactenus. Multa enim sæpe ad te, cohortandi gratiâ, scripsimus. Nunc ad reliquam partem propositæ divisionis re

vertamur.

Panætius igitur (qui, sine controversiâ, de officiis accuratissime disputavit, quemque nos, correctione quâdam adhibitâ, potissimum secuti sumus), tribus generibus propositis, in quibus deliberare homines, et consultare de officio solerent; uno, cum dubitarent, honestumne id esset, de quo ageretur, an turpe; altero, utilene, an inutile; tertio, si id, quod speciem haberet honesti, pugnaret cum eo quod utile videretur, quomodo ea discerni oporteret; de duobus generibus primis, tribus libris explicavit : de tertio autem genere deinceps se scripsit dicturum; nec exsolvit, quod promiserat. Quod eo magis miror, quia scriptum a discipulo ejus Posidonio est, triginta annis vixisse Panætium, posteaquam eos libros edidisset. Quem locum miror a Posidonio breviter esse tactum in quibusdam commentariis; præsertim cum scribat, nullum esse locum in totâ philosophiâ tam neces

sarium.

Minime vero assentior iis, qui negant, eum locum a Panatio prætermissum, sed consulto relictum, nec

« PoprzedniaDalej »