Obrazy na stronie
PDF
ePub

mine appellans, diceret Homericum quemdam ejusmodi versum:

"Tertia te Phthiæ tempestas læta locabit."

Quod ut est dictum, sic scribitur contigisse. Xenophon Socraticus, (qui vir, et quantus!) in eâ militiâ, quâ cum Cyro minore perfunctus est, sua scribit somnia, quorum eventus mirabiles exstiterunt. Mentiri Xenophontem, an delirare, dicemus? Quid? singulari vir ingenio, Aristoteles, et pæne divino, ipsene errat, an alios vult errare? cum scribit, Eudemum Cyprium, familiarem suum, iter in Macedoniam facientem, Pheras venisse; quæ erat urbs in Thessaliâ tum admodum nobilis, ab Alexandro autem tyranno crudeli dominatu tenebatur. In eo igitur oppido ita graviter ægrum Eudemum fuisse, ut omnes medici diffiderent: ei visum in quiete egregiâ facie juvenem dicere, fore, ut perbrevi convalesceret, paucisque diebus interiturum Alexandrum tyrannum, ipsum autem Eudemum quinquennio post domum esse rediturum. Atque ita quidem prima statim scribit Aristoteles consecuta; et convaluisse Eudemum; et ab uxoris fratribus interfectum tyrannum : quinto autem anno exeunte, cum esset spes ex illo somnio, in Cyprum illum ex Siciliâ esse rediturum, præliantem eum ad Syracusas occidisse: ex quo ita illud somnium esse interpretatum, ut, cum animus Eudemi e corpore excesserit, tum domum revertisse videatur.

Adjungamus philosophis doctissimum hominem, poëtam quidem divinum, Sophoclem; qui, cum ex æde Herculis patera aurea gravis surrepta esset, in somnis vidit ipsum Deum dicentem, qui id fecisset. Quod semel ille iterumque neglexit. Ubi idem sæpius, adscendit in Areopagum: detulit rem. Areopagitæ comprehendi jubent eum, qui a Sophocle erat nominatus. Is, quæstione adhibitâ, confessus est, pateramque retulit. Quo facto, fanum illud Indicis Herculis nominatum est.

XXVI. Sed quid ego Græcorum? Nescio quo modo me magis nostra delectant. Omnes hoc histo rici, Fabii, Gellii, sed proxime Cœlius. Cum bello Latino ludi votivi maximi primum fierent, civitas ad arma repente est excitata. Itaque, ludis intermissis, instaurativi constituti sunt: qui antequam fierent, cumque jam populus consedisset, servus per circum, cum virgis cæderetur, furcam ferens, ductus est. Exin cuidam rustico Romano dormienti visus est venire, qui diceret, præsultorem sibi non placuisse ludis ; idque ab eodem jussum esse eum senatui nuntiare: illum non esse ausum. Iterum esse idem visum, et monitum, ne vim suam experiri vellet: ne tum quidem esse ausum. Exin filium ejus esse mortuum: eamdem in somnis admonitionem fuisse tertiam: tum illum etiam, debilem factum, rem ad amicos detulisse, quorum de sententiâ lecticulâ in curiam esse delatum; cumque senatui somnium enarravisset, pedibus suis domum revertisse. Itaque, somnio comprobato a senatu, ludos illos iterum instauratos, memoriæ proditum est. C. vero Gracchus multis dixit, (ut scriptum apud eumdem Cælium est) sibi in somnis, quæsturam petenti, Ti. fratrem visum esse dicere, quam vellet cunctaretur, tamen eodem sibi leto, quo ipse interîsset, esse pereundum. Hoc, antequam tribunus plebi C. Gracchus factus esset, et se audîsse scribit Cœlius, et dixisse multis. Quo somnio quid inveniri potest certius?

XXVII. Quid? illa duo somnia, quæ creberrime commemorantur a Stoicis, quis tandem potest contemnere? unum de Simonide, qui, cum ignotum quemdam projectum mortuum vidisset, eumque humavisset, haberetque in animo navem conscendere, moneri visus est, ne id faceret, ab eo, quem sepulturâ affecerat: si navigâsset, eum naufragio esse periturum: itaque Simonidem redîsse: perîsse cæteros, qui tum navigâssent.

Alterum ita traditum, clarum admodum somnium.

Cum duo quidam Arcades familiares iter unâ facerent, et Megaram venissent, alterum ad cauponem divertisse; ad hospitem, alterum. Qui ut cœnati quiescerent, concubiâ nocte visum esse in somnis ei, qui erat in hospitio, illum alterum orare, ut subveniret, quod sibi a caupone interitus pararetur; eum primo perterritum somnio surrexisse: dein, cum se collegisset, idque visum pro nihilo habendum esse duxisset, recubuisse: tum ei dormienti eumdem illum visum esse rogare, ut, quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem suam ne inultam esse pateretur; se interfectum in plaustrum a caupone esse conjectum, et supra stercus injectum: petere, ut mane ad portam adesset, priusquam plaustrum ex oppido exiret. Hoc vero somnio eum commotum, mane bubulco præsto ad portam fuisse: quæsîsse ex eo, quid esset in plaustro: illum perterritum fugisse; mortuum erutum esse: cauponem, re patefactâ, pœnas dedisse.

XXVIII. Quid hoc somnio dici divinius potest? sed quid aut plura aut vetera quærimus? Sæpe tibi meum narravi; sæpe ex te audivi tuum somnium : Me, cum Asiæ proconsul præessem, vidisse in quiete, cum tu equo advectus ad quamdam magni fluminis ripam, provectus subito, atque delapsus in flumen, nusquam apparuisses, me contremuisse, timore perterritum: tum te repente lætum exstitisse, eodemque equo adversam adscendisse ripam, nosque inter nos esse complexos. Facilis conjectura hujus somnii: mihique a peritis in Asiâ prædictum est, fore eos eventus rerum, qui acciderunt. Venio nunc ad tuum. Audivi equidem ex te ipso, sed mihi sæpius noster Sallustius narravit: cum, in illâ fugâ, nobis gloriosâ, patriæ calamitosâ, in villâ quâdam campi Atinatis maneres, magnamque partem noctis vigilâsses, ad lucem denique arcte [te] et graviter dormitare coepisse. Itaque, quamquam iter instaret, [se] tamen silentium fieri jussisse, neque esse passum te excitari: cum autem experrectus esses horâ secundâ

fere, te sibi somnium narravisse: visum tibi esse, cum in locis solis mœstus errares, C. Marium cum fascibus laureatis quærere ex te, quid tristis esses: cumque tu te tuâ patriâ vi pulsum esse dixisses, prehendisse eum dextram tuam, et bono animo te jussisse esse, lictorique proximo tradidisse, ut te in monimentum suum deduceret; et dixisse, in eo tibi salutem fore. Tum et se exclamâsse, Sallustius narrat, reditum tibi celerem et gloriosum paratum, et teipsum visum somnio delectari. Nam illud mihi ipsi celeriter nuntiatum est, (ut audivisses, in monimento Marii, de tuo reditu magnificentissimum illud senatûsconsultum esse factum, referente optimo et clarissimo viro consule, idque, frequentissimo theatro, incredibili clamore et plausu comprobatum) dixisse te, nihil illo Atinati somnio fieri posse divinius.

XXIX. At multa falsa. Immo obscura fortasse nobis. Sed sint falsa quædam; contra vera quid dicimus? quæ quidem multo plura evenirent, si ad quietem integri iremus. Nunc, onusti cibo et vino, perturbata et confusa cernimus. Vide, quid Socrates in Platonis Politiâ loquatur. Dicit enim, "Cum dormientibus ea pars animi, quæ mentis et rationis sit particeps, sopita langueat; illa autem, in quâ feritas quædam sit, atque agrestis immanitas, cum sit immoderato obstupefacta potu atque pastu; exsultare eam in somno immoderateque jactari. Itaque huic omnia visa objiciuntur, a mente ac ratione vacua: ut aut cum matre corpus miscere [videamur,] aut cum quovis alio vel homine vel Deo, sæpe belluâ; atque etiam trucidare aliquem, et impie cruentari, multaque facere impure atque tetre, cum temeritate et impudentiâ. At, qui salubri et moderato cultu atque victu quieti se tradiderit, eâ parte animi, quæ mentis et consilii est, agitatâ et erectâ, saturatâque bonarum cogitationum epulis; eâque parte animi, quæ voluptate alitur, nec inopiâ enectâ, nec satietate affluenti, (quorum utrumque præstringere (Philos.) VOL. IV.

D

aciem mentis solet, sive deest naturæ quidpiam, sive abundat atque affluit) illâ etiam tertiâ parte animi, in quâ irarum exsistit ardor, sedatâ atque restinctâ ; tum eveniet, duabus animi temerariis partibus compressis, ut illa tertia pars rationis et mentis eluceat, et se vegetam ad somniandum, acremque præbeat: tum ei visa quietis occurrent tranquilla atque veracia." Hæc verba ipsa Platonis expressi.

XXX. Epicurum igitur audiemus potius ? namque Carneades, concertationis studio, modo ait hoc, modo illud. At ille quid sentit ? sentit autem nihil unquam elegans, nihil decorum. Hunc ergo antepones Platoni et Socrati? qui, ut rationem non redderent, auctoritate tamen hos minutos philosophos vincerent. Jubet igitur Plato, sic ad somnum proficisci corporibus affectis, ut nihil sit, quod errorem animis perturbationemque afferat. Ex quo etiam Pythagoricis interdictum putatur, ne fabâ vescerentur, quod habet inflationem magnam is cibus, tranquillitati mentis, quærentis vera, contrariam.

Cum ergo est somno sevocatus animus a societate et a contagione corporis, tum meminit præteritorum, præsentia cernit, futura prævidet. Jacet enim corpus dormientis, ut mortui: viget autem et vivit animus: quod multo magis faciet post mortem, cum omnino corpore excesserit: itaque, appropinquante morte, multo est divinior. Nam et idipsum vident, qui sunt morbo gravi et mortifero affecti, instare mortem : itaque his occurrunt plerumque imagines mortuorum: tumque vel maxime laudi student: eosque qui secus, quam decuit, vixerunt, peccatorum suorum tum maxime pœnitet.

Divinare autem morientes, etiam illo exemplo confirmat Posidonius, quo affert, Rhodium quemdam morientem sex æquales nominâsse, et dixisse, qui primus eorum, qui secundus, qui [deinde] deinceps moriturus esset. Sed tribus modis censet Deorum appulsu homines somniare: uno, quod prævi

« PoprzedniaDalej »