Obrazy na stronie
PDF
ePub

non illa omnia relinquat atque abjiciat, etiam si dinumerare se stellas, aut metiri mundi magnitudinem, posse arbitretur? Atque hoc idem in parentis, in amici, re aut periculo fecerit. Quibus rebus intelligitur, studiis officiisque scientiæ præponenda esse officia justitiæ, quæ pertinent ad hominum utilitatem; quâ nihil homini esse debet antiquius.

XLIV. Atque illi, quorum studia vitaque omnis in rerum cognitione versata est, tamen ab augendis hominum utilitatibus et commodis non recesserunt. Nam et erudiverunt multos, quo meliores cives, utilioresque rebus suis publicis essent; ut Thebanum Epaminondam Lysis Pythagoreus, Syracusium Dionem Plato, multique multos: nosque ipsi, quidquid ad rempublicam attulimus, (si modo aliquid attulimus) a doctoribus atque a doctrinâ instructi, ad eam, et ornati, accessimus. Neque solum vivi atque præsentes studiosos discendi erudiunt atque docent; sed hoc idem etiam post mortem monimentis literarum assequuntur. Nec enim locus ullus prætermissus est ab iis, qui ad leges, qui ad mores, qui ad disciplinam reipublicæ, pertineret; ut otium suum ad nostrum negotium contulisse videantur. Ita illi ipsi, doctrinæ studiis et sapientiæ dediti, ad hominum utilitatem suam intelligentiam prudentiamque potissimum conferunt. Ob eamque causam eloqui copiose, modo prudenter, melius est, quam vel acutissime sine eloquentiâ cogitare; quod cogitatio in se ipsâ vertitur, eloquentia complectitur eos, quibuscum communitate juncti sumus. Atque, ut apum examina non fingendorum favorum causâ congregantur, sed, cum con.. gregabilia naturâ sint, fingunt favos; sic homines, ac multo etiam magis, naturâ congregati, adhibent agendi cogitandique sollertiam. Itaque, nisi ea vir.. tus, quæ constat ex hominibus tuendis, id est, ex societate generis humani, attingat cognitionem rerum, solivaga cognitio et jejuna videatur. Itemque magnitudo animi, remotâ communitate conjunctione(Philos.) VOL. IV.

que humanâ, feritas sit quædam et immanitas. Ita fit, ut vincat cognitionis studium consociatio hominum atque communitas.

Nec verum est, quod dicitur a quibusdam, propter necessitatem vitæ, quod ea, quæ natura desidera. ret, consequi sine aliis, atque efficere, non possemus, idcirco istam esse cum hominibus communitatem et societatem. Quod si omnia nobis, quæ ad victum cultumque pertinent, quasi virgulâ divinâ, ut aiunt, suppeditarentur; tum optimo quisque ingenio, negotiis omnibus omissis, totum se in cognitione et scientiâ collocaret. Non est ita: nam et solitudinem fugeret, et socium studii quæreret: tum docere, tum discere vellet, tum audire, tum dicere. Ergo omne officium, quod ad conjunctionem hominum, et ad societatem tuendam valet, anteponendum est illi officio, quod cognitione et scientiâ continetur.

XLV. Illud forsitan quærendum sit, num hæc communitas, quæ maxime est apta naturæ, sit etiam moderationi modestiæque semper anteponenda. Non placet. Sunt enim quædam partim ita fœda, partim ita flagitiosa, ut ea, ne conservandæ quidem patriæ causâ, sapiens facturus sit. Ea Posidonius collegit permulta, sed ita tetra quædam, ita obscœnaut dictu quoque videantur turpia, Hæc igitur non suscipiet reipublicæ causâ ; ne res quidem publica pro se suscipi volet. Sed hoc commodius se res habet, quod non potest accidere tempus, ut intersit reipublicæ, quidquam illorum facere sapientem.

Quare hoc quidem effectum sit, in officiis deligendis id genus officiorum excellere, quod teneatur hominum societate: etenim cognitionem prudentiamque sequitur considerata actio. Ita fit, ut agere considerate pluris sit, quam cogitare prudenter. Atque hæc quidem hactenus. Patefactus est enim locus ipse, ut non sit difficile, in exquirendo officio, quid cuique sit præponendum, videre. In ipsâ autem communitate sunt gradus officiorum, ex quibus, quid

cuique præstet, intelligi possit: ut prima Diis immortalibus, secunda patriæ, tertia parentibus, deinceps gradatim reliquis, debeantur. Quibus ex rebus breviter disputatis, intelligi potest, non solum id homines solere dubitare, honestumne an turpe sit; sed etiam, duobus propositis honestis, utrum honestius. Hic locus a Panatio est, ut supra dixi, prætermissus. Sed jam ad reliqua pergamus.

M. TULLII CICERONIS,

DE

OFFICIIS,

AD

MARCUM FILIUM,

LIBER SECUNDUS.

I. QUEMADMODUM officia ducerentur ab honestate, Marce fili, atque ob omni genere virtutis, satis explicatum arbitror libro superiore. Sequitur, ut hæc officiorum genera persequar, quæ pertinent ad vitæ cultum, et ad earum rerum, quibus utuntur homines, facultatem, ad opes, ad copias. In quo tum quæri dixi, quid utile, quid inutile; tum, ex utilibus, quid utilius, aut quid maxime utile. De quibus dicere aggrediar, si pauca prius de instituto ac de judicio meo dixero.

Quamquam enim libri nostri complures non modo ad legendi, sed etiam ad scribendi, studium excitaverunt; tamen interdum vereor, ne quibusdam bonis viris philosophiæ nomen sit invisum; mirenturque, in ea tantum me operæ et temporis ponere. Ego autem, quamdiu respublica per eos gerebatur quibus se ipsa commiserat, omnes meas curas cogita. tionesque in eam conferebam: cum autem dominatu

unius omnia tenerentur, neque esset usquam consilio aut auctoritati locus; socios denique tuendæ reipu blicæ, summos viros, amisissem; nec me angoribus dedidi, quibus essem confectus, nisi iis restitissem; nec rursum indignis homine docto voluptatibus.

Atque utinam respublica stetisset, quo cœperat, statu, nec in homines, non tam commutandarum rerum, quam evertendarum cupidos, incidisset! Pri mum enim, ut stante republicâ facere solebamus, in agendo plus, quam in scribendo, operæ poneremus: deinde, ipsis scriptis non ea quæ nunc, sed actiones nostras, mandaremus, ut sæpe fecimus. Cum autem respublica, in quâ omnis mea cura, cogitatio, opera, poni solebat, nulla esset omnino, illa scilicet literæ conticuerunt, forenses et senatoriæ. Nihil agere au tem cum animus non posset, in his studiis ab initio versatus ætatis; existimavi, honestissime molestias posse deponi, si me ad philosophiam retulissem. Cui cum multum adolescens, discendi causâ, temporis tribuissem; postea quam honoribus inservire cœpi, meque totum reipublicæ tradidi; tantum erat philo sophiæ loci, quantum superfuerat amicorum et rei> publicæ temporibus. Id autem omne consumebatur in legendo: scribendi otium non erat.

II. Maximis igitur in malis, hoc tamen boni assecuti videmur, ut ea literis mandaremus, quæ nec satis erant nota nostris, et erant cognitione dignis sima. Quid est enim (per Deos!) optabilius sapientiâ ? quid præstantius? quid homini melius? quid homine dignius? Hanc igitur qui expetunt, philo sophi nominantur; nec quidquam aliud est philosophia, si interpretari velis, quam studium sapientiæ. Sapientia autem est (ut a veteribus philosophis definitum est) rerum divinarum et humanarum, causa rumque quibus hæ res continentur, scientia; cujus studium qui vituperat, haud sane intelligo, quidnam sit, quod laudandum putet. Nam, sive oblectatio

« PoprzedniaDalej »