Obrazy na stronie
PDF
ePub

fuit. Porro hos libros ad annum circiter 397 pertinere communis opinio est. De his satis jam supra diximus ad epist. XXXI.

XXXVIII. Scripta circa medium an. 397. Epistola trigesima octava scripta fuit exacto propemodum mense a morte Megalii Numidia primatis, ex n. 2. Megalius porro paulo ante obierat, quam concilium Carthagine an. 397, die 28 augusti haberetur. Iloc enim in concilio testatur Aurelius litteras a Crescentiano sibi transmissas fuisse, quibus se ipse Crecentianus Numidiæ primatem esse insinuabat. Quapropter hanc epistolam sub medium annum 397 reponimus; quod ejus tempus ex alio itidem capite facile investigatur. Nam cum ad Profuturum perlata sit epistola per Victorem, qui Constantinam perrecturus, de eo præmonuerat Augustinum, ex n. 3 non potest in dubium vocari, quin iste Profuturus ille ipse sit Cirta seu Constantine episcopus, qui in cap. 16, lib. de unico Baptismo cont. Petit. circiter an. 400 edito, ante paucissimos annos defunctus, et Fortunati tunc sedem illam occupantis pradecessor dicitur. Nempe Profuturus anno 394 aut 595 ordinatus episcopus, non multo post e vita decessit, uti collatis epistolis xxvm, n. 1, et LXXI, c. 1, n. 2, cum epistola LXXH, c. 1, n. 1, intelligitur. Et sane ipsum Megalio nonnisi perbreve tempus supervixisse oportet quando ipsius successor Fortunatus prius ordinatus fuit, quam Megalii proximus, ut putant, successor Possidius; quemadmodum ex eo probe colligit Henricus de Noris in lib. 2 hist. Pelag. c. 8, quod in collatione Carthaginensi an. 411, et in epistola Milevitan synodi an. 416 Fortunatus ante Possidium nominetur. Is enim inter Africanos patres ordo religiose servabatur, qui pro suscepto episcopatu cuique competebat. De quo more constanter retinendo actum est in synodo Milevitana an. 402, die 27 augusti celebrata.

XXXIX. Scripta forte an. 397.

Præsidio in Occidentem naviganti Ilieronymus cpistolam hic trigesimam nonam commendavit. He sccunde sunt ipsius ad Augustinum litteræ. Nam primas, quæ exciderunt, per Asterium diaconum miserat, promptum, ut hic, n. 1, ait, reddens salutationis obsequium: non quidem pro receptis ante ab Augustino litteris, sed, ut ipse Augustinus in subsequente epistola, n. 1, rescribit, pro subscripta salutatione. In hacce epistola, n. 2, Hieronymus salvere jubet Alypium Papam, eodemque titulo donat Augustinum; ex quo intelligimus eam non ante annum 396 scripsisse: cumque Augustino ad episcopatum provecto in ea non gratuletur, id credimus ab ipso præstitum litteris superiore anno per Asterium directis. Ad hæc significat llieronymus se in monasterio constitutum, nihilominus variis hinc inde fluctibus quati. Quapropter Epistolam non post annum 397 scriptam ducimus, sed antequam ipse cum Joanne Jerosolymitano rediisset in gratiam cum minime legamus ipsum ab illa reconciliatione usque ad persecutiones in eumdem a Pelagianis concitalas occasionem ita conquerendi habuisse. Si quis porro sentiat hanc epistolam sexagesima oclava posteriorem, et hanc ipsam esse in qua Hieronymus, uti in epistola xxx, n. 1, legitur, epistolam illam LXVII, per Asterium se misisse recolebat; nemo tamen, speramus, moleste feret nos aliis ex conjecturis hunc ejus constituisse ordinem, ad quem pleraque non male quadrant.

XL.

· Scripta circa idem tempus. Sub idem tempus secundas etiam ad Hieronymum Etteras, epistolain scilicet quadragesimam ex Africa mittebat Augustinus, significans, c. 5, n. 8, se priores ad eum litteras dedisse, quæ perlate non sunt; atque in exordio gratiam habens quod pro subscripta salutatione, plenam sibi epistolam reddidisset, licet breviorem. Quibus verbis non superiorem epistolam xxxix notat, sed alteram hactenus desideratam, in qua Ilieronymus Origenem carpebat; uti videre est hic cap. 6, n. 9, de quo Origene forte Augustinus verbum fecerat, cuin

alterius cujusdam litteris subscribens eum officiose salutavit. Ea est, opinamur, epistola, quam per Asterium Hieronymus misit anno forsan 596, ut Augustino salutationis officium redhiberet. Quod autem ad xɩ, de qua agimus, epistolam attinet, Paulus qui eam perferendam acceperat, navigationis consilium mutavit, ex epist. LXXII, c. 1, n. 1, nec tamen eam ad Augustinum retulit juxta epist. LXXII, n. 5; unde hæ littere prius per Italiam sparsæ sunt, quam ad Hieronymum pervenirent: quod inter utrumque discordiam animo. rum serere poterat, nisi Augustini humilitas et utriusque charitas offensionis semina suffocasset. Jam de áltera epistola ante hanc flieronymo scripta contigerat, ut ejus perlator Profuturus dum sese itineri accingit, continuo episcopus creatus, non trajiceret in Palæstinam, ex epist. LXXII, c. 1, n. 1; necnon ex epist. LXXI, c. 1, n. 2, ubi primas istas litteras a se adhuc presbytero præparatas monet Augustinus, ut secunda posterioresque ipso jam episcopo dictate intelligantur.

XLI. Scripta sub initium episcopatus Augustini.

Ad annos episcopatus Augustini priores referendam ducimus epistolam quadragesimam primam, conscriptam nomine Alypii et Augustini, qui Aurelio Carthaginensi gratulantur ob hanc præcipue causam, quod presbyteris se præsente verbum Dei apud populum tractare jamjam permittat. Aliud enim ferebat consuetudo per Africanas Ecclesias ubique recepta ; in quam offendisse vituperabatur Valerius, qui Augustino presbytero potestatem fecisset prædicandi Evangelii præsente ipso episcopo. Sed observat Possidius, c. 5, cum fama sacrarum concionum, quas ad populum Hipponensem habebat Augustinus, longe lateque diffunderetur, consultins visum esse episcopis aliis, Valerii exemplum æmulari. Qua in re Aurelium reliquis præivisse fas est existimare; et vero satis intelligitur ex hac ipsa epistola; quæ proinde in ulteriores annos remittenda non fuit.

XLII. Scripta exeunte æstate an. 397.

Epistola quadragesima sccunda ad Paulinum, ex Phimarconeusi manuscripto nunc primum vulgata, pertinet ad annum 397, scripta videlicet labente secunda a state a receptis ultimis Paulini litteris anni 393. Confor hanc epistolam cum epistola xxx, n. 8. XLIII, XLIV.-Scriptæ circa fin. an. 397 aut init. 398.

Due subsequuntur Glorio, Eleusio Felicibusque inscriptar, epistolæ quas nihil obstat quominus sub unum et idem tempus, id est sub annum excuntem 397, aut incuntem 398 conscriptas arbitremur. Et quidem in XL, quam priorem altera suspicamur, Optati Thamugadensis tyrannidem summa dicendi libertate commemorat Augustinus, c. 8, n. 24; sed iis tamen verbis, quæ illam nondum desiisse innuant. Desiit autem illa tyrannis anno 398, uti ad epistolam LIII, n. 6, in nota observamus. Dicit quoque ibidem quam injuste sacrilegia sua per ordinarias humanas potestates flagellis temporalibus emendari nolint Donatista. Sed id refertur quam optime ad tempora, ut vocabant, Macariana, de quibus in Tibursicensi colloquio Fortunius episcopus Donatista querelam movit, ex subsequente epistola XLIV, c. 2, n. 4.

Equum vero est demonstrare quandonam Augustinus ad istud Fortunii colloquium venerit. Id enim eruditos viros Baronianis annalibus insistentes ad Christi annum 412 referre passim videmus. A quorum opinione revocant nos subjecta rationum momenta. Cum Tibursico Augustinus Cirtam pergeret, ut fert hæcce epistola XLIV, n. 1, id iter agebat, non quidem, quod Baronio visum est, occasione synodi (quam Lovaniensium editio Cirtensem, priores vero editiones et antiqui MSS. constanter Zertensem nominant, cum in Retract. libro 2, c. 40, tum in epistola CXL), sed episcopi ordinandi causa eo vocatus, uti disertis verbis ipse testatur Augustinus in hac epistola XLIV, c. 6, n. 13. Porro sufficiendus erat successor, si non ipsi Fortunato, qui anno 416 Cirtensen Ecclesiam adhuc regebat, inter Milevitan synodi patres ante Possidium.

nominatus, certe Profuturo, qui episcopatum anno 394 aut 395 adeptus, brevi post tempore defunctus est. Atqui huic successit ipse Fortunatus cujus ordinatio ultra initium anni 398 remitti vix possit ex dictis supra ad epistolam xxxvII.

Ast etiam aliunde constat huncce Augustini cum Fortunio congressum contigisse ante annum 411, idque intelligere est vel ex ipso Augustini animo a persequendis hæreticis adhuc alieno hic c. 4 et 5. Et prorsus patet Donatistas tunc temporis quietos fuisse, totaque epistola eos plena gaudere libertate notat : quod nunquain accidit ab anno 411. Liquet pariter Augustinum, cum ei Fortunius pseudo-Sardicensis seu Philippopolitani concilii epistolam exhibuit c. 2, n. 6, quid hoc esset tunc ignorasse. At illud in libris contra Cresconium ante annum 411 scriptis jam notum habet, et ut Arianorum conventum explodit in lib. 3, c. 34. Est etiam perspicuum ex Augustini verbis, c. 1, n. 1, hunc Fortunium fuisse antiquiorem ipso episcopum, qui tamen episcopus non erat anno 411, cum Januarius Tibursicensis in Numidia episcopus ex parte Donatistarum interfuerit collationi Carthaginensi; adeoque Fortunius post annum 411 in vivis esse non potuit: quem idcirco facilius crediderimus esse illum ipsum, qui decimus numeratur inter trecentos et decem episcopos concilii Bagaiensis a Donatistis anno 394 celebrati. İtaque ex his rationum momentis conficimus colloquium istud ante annos circiter 15 quam retulit Baronius, constituendum esse.

Neque id silentio transeundum, ubi in codem colloquio de Ambrosio sermo incidit, in hac epistola, c. 4, n. 7, Augustini verba movere posse, ut sanctus ille antistes in vivis adhuc egisse credatur: atque ubi actum est de persecutione Donatistarum in Maximianistas, nihil omnino dictum reperiri de Prætextato et Feliciano, quos illi tamen receperant sub initium anni 397. Ex quibus forte nonnemo reputaverit haud serius ineunte prædicto anno 397, habitum fuisse illud Tibursicense colloquium. Verum, ut id constet, statuere oportet in primis obiisse Megalium medio circiter anno 395, quandoquidem Profuturus Megalio superstes fuit, atque Augustino ad ordinandum Profuturi successorem proficiscente habitum est cum Fortunio colloquium. Itaque inter Megalium et Crescentianum primas aliquis erit inserendus, aut certe dicendum erit annum prius effluxisse, quam is renuntiaretur, qui Megalio in officio primatus jure antiquitatis succederet. Nam Crescentianus primatum non adiit ante annum 397, paulo ante concilium Carthaginense die 28 augusti celebratum, in quo Aurelius testatur se litteras non ita pridem accepisse a Crescentiano, primæ sedis Numidiarum, ut ipse insinuat, inquit ; qua ex clausula patet nesciisse tunc Aurelium, eum esse primatem; quod tamen in primis scire debuerat. Licet autem Megalium inter et Crescentianum primatem interseri nihil velet; ut tamen id ita contigisse arbitremur, non exigunt superius allatæ rationes. Quocirca maluimus istud colloquium reponere in fine anni 397, sive potius in principio anni 398, quo tempore Gildonis tyranni occasus persecutionis metum Donatistis, propter Optatum suum Gildonis satellitem, injicere poterat. Eo enim spectare videntur, quæ dicta narrantur in hac epistola, c. 5, n. 11.

XLV. -- Scripta an. 398.

Epistola quadragesima quinta ad Paulinum, quæ huic editioni ex Phimarconensi manuscripto accedit, scripta est biennio toto, postquam Romanus et Agilis ad Paulinum rediissent, clapso. Hos porro a se dimisit Augustinus circiter ineuntem annum 396, sicque isthæc epistola est ineuntis anni 398.

XLVI, XLVII. - Scriptæ circa hoc tempus. Quadragesima sexta Publicola est S. Augustinum consulentis, ut episcopum jam auctoritate pollentem, et iis quibus vir ille tenerioris conscientiæ permovebatur, serupulis removendis idoneum. Porro hæc et sequens epistola Augustini ad Publicolam, ad hanc ælatem referuntur; quia scriptæ videntur vigente adhuc

idolorum cultu, qui anno 399 prohibitus fuit. XLVIII. Scripla forte an. 398.

Epistola quadragesima octava ad Eudoxium insula Caprariæ, ut antiqui codices præferunt, Abbatem, creditur scripta sub annum 398, quoniam in ea, n. 4, laudat Augustinus duos probatæ vitæ monachos, qui inde in Africam trajecerant, Eustasium et Andream, quorum Eustasius jam ibi defunctus crat. Nempe putant esse illos ipsos qui Mascezil Romani exercitus ducem comitabantur. Hic enim sub anni hujus initium navigans in Africam adversus Gildonem tyrannum, Caprariam insulam adiit, ut scribit Orosius in lib. 7, c. 36, unde secum sanctos servos Dei aliquot permotos precibus suis sumpsit : cumque his in orationibus, jejuniis, psalmis, dies et noctes continuans, sine bello victoriam meruit, ac sine cade vindictam.

XLIX. Scripta circa an. 398.

De tempore epistolæ quadragesimæ nonæ ad Honoratum, id solum statui potest, admodum verisimile esse his prioribus annis episcopatus Augustini, quibus nondum Donatista tam infenso animo veritati adversabantur, Honoratum illorum partis episcopum et Hipponi vicinum, significasse Augustino per Erotem, se libenter, cum eo per litteras de schismate collaturum, ut de re tanti momenti, ea qua par erat lenitate et animi tranquillitate agerent. Cui Augustinus qui jampridem illius colloquium expetebat, ejus sibi consilium multum placere hac Epistola rescripsit, et causam pro suis partibus aggressus, ipsum ad respondendum invitavit.

L.Scripta forte an. 399.

Ad rescripta Imperatoris Honorii, data anno 399 adversus idola, refert Baronius id de quo Augustinus in epistola quinquagesima expostulat apud seniores Suffectanæ colonia, qua in colonia cum Herculis simulacrum deturbatum fuisset et comminutum, Gentiles armis Christianos aggressi, ex eis trucidarunt sexaginta, qui in Martyrologio Romano SS. Martyrum numero adscripți sunt ad diem 30 angusti.

LI.. Scripta an. 399 aut 400.

[ocr errors]

Prodiit epistola quinquagesima prima ad Crispinum post mortein Optati Thamugadensis, cujus memoriam facete laudat Augustinus, n. 3, his verbis Etiam Optati illius tribuni vestri sancta memoria prædicatur ante obitum vero Prætextati Assuritani, de quo non aliter atque de Feliciano Mustitano adhuc vivente passim hic loquitur; quodque ad rem propius facit de ambobus dicit n. 4, Quotquot ergo eo tempore baptizaverunt, nunc secum et vobiscum habent. Porro exstinctus est Optatus paulo post Gildonis tyranni necem anno 398. Prætextatus vero jam obierat, cum Augustinus libro 3 contra Parmenianum circiter annum 400, apices ultimos apponebat, ut patet ex ejusdem libri postremo capite. Unde hanc Epistolam anno 399 aut 400 scriptum esse annotamus. Quod itaque scribit Augustinus, n. 3, Donatistas Catholicis objectare solitos esse, quod ipsos per potestates terrenas persequerentur, non ad edicta anni 405, sed ad superiora referri oportet, quæ nonnulla anno 377, et deinceps contra ipsos emana

runt.

LII. Scriptura circa an. 400 Epistola quinquagesima secunda ad Leverinum in primis Augustini contra Donatistas scriptis censenda videtur, nec tamen multo ante annum 400 collocanda; quoniam n. 3 hæc dicit: Tam multi scelerati apud eos emerserunt, et toleraverunt illos per tot annos, ne partem Donati conscinderent. Cujusmodi verbis, sublato e vivis Optato, decennalem ejus tyrannidem persæpe significat.

LII.- Scripta circa an. 400.

Ad idem circiter tempus epistolam quinquagesimam tertiam ad Generosum referre licet: quippe cum sedente Roma Anastasio scripta fuerit ex n. 3, et forsitan in vivis agente adhuc Prætextato, uti conjicitur

ex n. 6.

[blocks in formation]

LIX. Scripta circa exeuntem an. 401. Tractoria quinto Idus novembris a Victorino accepta, qua is concilium ut Numidia Primas convocabat, rescripsit illi Augustinus epistolam_quinquagesimam nonam, significans Xantippum Tagosensem dicere, quod eum Primatus ipse contingat. Porro Xantippus primatum adeptus erat quam tardissime anno 402, ut liquet ex epistola LXV, ipsi Seni, id est primati ante Paschale festum hoc anno data; maximeque ex Synodo Milevitana eodem anno celebrata 27 augusti, in qua idem episcopus primæ sedis Numidiæ appellatur. Igitur si causam suam collegis probavit Victorinus, pertinet forte epistola LIX ad superiorem aliquem annum a 397, quo primas renuntiatus fuit Crescentianus, elapsum. Sin autem ille, quod verisimilius est, a causa cecidit, non immerito collocatur exeunte anno 401.

LX.

Scripta circiter finem an. 401. In epistola sexagesima ad Aurelium agitur de duobus fratribus qui de monasterio non obtenta licentia recedentes, ad eumdem Aurelium transierant ; a quo tales instituti sui desertores cooptari in clerum non probat Augustinus. Et alterum quidem Donatum nomine, qui ordinatus fuerat ante constitutionem ea de re factam a Carthaginensi concilio die 13 septembris anno 401 habito, prudentiæ illius arbitrioque permittit. De altero autem, et maxime quia ejus causa Donatus de monasterio abscesserat, aliud videri sibi significat. Unde colligimus hanc epistolam non multo post idem concilium scriptam fuisse.

[ocr errors]

LXI. Scripta exeunte an. 401 aut paulo post. Sub idem tempus data videtur epistola sexagesima prima ad Theodorum, qua interposito juramento pollicetur Augustinus se clericis Donatistis ad Ecclesiam redeuntibus honorem sui ipsorum ordinis servaturum. Nam prædicti concilii decreto id relictum crat voluntati arbitrioque episcopi cujusque Catholici, ut si ipsi expedire videretur, eosdem deinceps cum suis honoribus et ordir tbus reciperet.

LXII, LXIII. — Scriptæ circa idem tempus. Epistola sexagesima secunda et sexagesima tertia ad Severum scriptæ fuerunt in Timothei causa, cujus occasione opinamur conditum fuisse illum canonem a Milevitana synodo 27 septembris anno 402. Ut quicum que in Ecclesia vel semel legerit, ab alia Ecclesia ad clericatum non teneatur. Certe in epistola LXII, n. 4, ubi Severum rogat Augustinus ut apud se vse consullo Deo perpendat utrum Timotheus, qui Lectoris

officio non semel, neque in uno loco diocesis Hipponensis functus fuisset, judicari possit aut debeat non Lector fuisse: haudquaquam mentionem facit de isto Milevitani concilii canone quo res tamen liquido explicata fuit. Quapropter has epistolas ultra tempus istud remittere non licet.

[ocr errors]

LXIV. Scripta paulo post Natal. Christi an. 401. In epistola sexagesima quarta ad Quintianum, paulo post Christi Natalem, sicuti ex n. 2 habetur conscripta significat Augustinus n. 3, statutum esse recenti concilio, ut de aliquo monasterio qui recesserint vel projecti fuerint, non fiant alibi clerici, aut præpositi monasteriorum, quod non aliud procul dubio est nisi Carthaginensis concilii 13 septemb. an 401 decretum istud: Item placuit, ut si quis de alterius monasterio repertum, etc. In Cod. can. Afric. c. 80.

LXV. Scripta ineunte an. 402.

[ocr errors]

Epistola sexagesima quinta ad Xantippum senem scripta est aliquanto ante Dominicum Paschæ, qui futurus eral octavo Idus aprilis, ex n. 2. Atqui Xanlippo Sene, seu, quod eo titulo significari videtur primatum gerente, Pascha in diem 6 aprilis non incidit, nisi anno 402, uti optime observant_Perronius in lib. adversus responsionem Regis Britanniarum c. 48, et Norisius in lib. 2 Hist. Pelag. c. 8.

LXVI.

Scripta circa idem tempus.

Non serius hoc tempore commissum est a Crispino Calamensi facinus illud, de quo in epistola sexagesima sexta apud eumdem Crispinum expostulat Augustinus. Quippe in lib. 2 contra Litt. Petiliani, cap. 83, quem scribebat anno 402, testatur hoc nuper contigisse, idque se adhuc lugere dicit. Quia tamen vocis nuper significatus ad plures interdum annos porrigitur; posset istud Crispini factum ad aliquem e superioribus annis referri: sed cum nobis incompertum sit quo anno contigerit, visum est hanc epistolam hoc loco reponere.

LXVII, LXVIII. Scriptæ circa an. 402. Sexagesima septima ad Hieronymum et sexagesima octava Hieronymi ad Augustinum, scripte sunt post Pauliniani regressum ex Occidente in Palæstinam : quandoquidem Augustinus ipsum salutat, vicissimque ab ipso per Hieronymum salutatur. Porro missus Paulinianus a fratre suo Hieronymo in Occidentem an. 398, ut suum commune patrimonium divenderet, de quo Hieronymus in 26 epist. ad Paminachium, non rediit Bethlehem nisi sub finem an. 401. Praeterea Hieronymus Augustino nunc transmittit Apologiam suam adversus Ruffinum seu primam, seu secundam, cujus verba quedam profert Augustinus in epistola CLXVI, c. 5, n. 15. Certe jam ad Hieronymum maledicta sua miserat Ruffinus, uti dicitur in hac epistola LXVIII, n. 3, quod quidem fecit ille post Apologiam priorem, sicque occasionem posteriori præbuit, ut ex cadem posteriore Apologia patet, quæ Apologia pertinet ad an. 402. Perlatore llieronymus utitur Asterio per quem ante sex annos misit primas litteras supra in epistola xxx/x memoratas, quas cum nonnisi salutationis obsequium appellet, ab hoc de quo agimus rescripto diversas esse vel inde conjectare licet. Denique bic n. 1, anno tandum venit exempla litterarum Augustini per Sysinnium diaconum allata esse. Hieronymo sub id tempus, quo Paula ægrotabat. Ex quo intelligas diaconum hunece non cumdem esse cum Sysinnio, qui an. 406, id est biennio post Pauiæ obitum navigavit Jerosolymam; aut si idem ipse est, cum secundo illuc traje cisse, contra quam existimavit Baronius.

LXIX. — Scripta exeunte an. 402. Epistola sexagesima nona ad Castorium conferenda est cum synodo Mitevitana die 27 augusti an. 402 celebrata. Is enim Maximianus quem hic laudant Alypius et Augustinus, quod episcopale onus pacifica permotus pietate deposuerit, cuique in Vaginensis Ecclesiæ administratione fratrem ipsius Castorium succedere cupiunt, ille ipse est, eruditorum quorumdam judicio, Maximianus Bagaiensis,qui episcopali sede cedere permittitur illius synodi decreto, in Cod. can. Afr.

c. 88. Sic Rivius, sic ante illum sensit Baronius ad an. 402. Ubi tamen admonet, se aliquando putasse Maximianum episcopum illum Bagaiensem, qui scilicet a Donatistis cæsus et de turri præcipitatus fuisse narratur ab Augustino in epist. CLXXXV, n. 26, et LXXXVIII, n. 7, et in libro 3 contra Cresconium, c. 43, eumdem esse cum isto, de quo in Milevitana synodo actum est; sed jam videri sibi esse ab eo diversum, atque in illius synodi Actis legendum esse Maximianum Vagiensem non Bagaiensem. Qua de re forte alius occurret dicendi locus.

LXX. Scripta forte circa hoc tempus.

Post annum 400 scriptam credimus epistolam septuagesimam ad Naucellionem sive mortuo jam præfextato. Non enim venit in mentem alia ratio cur nunc de illo sileat Augustinus, solumque commemoret Felicianum, nisi quia hic solus superstes erat. Nam cum una fuisset amborum causa, una in ambos dicta sententia, eædem etiam postea adversus ambos, ut e suis pellerentur ecclesiis, intentatæ lites; atque eadem occasione, compellente nimirum Optato Gildo'niano, iisdemque demum conditionibus facta amborum reconciliatio; producebantur antehac simul ab Augustino, ubicumque S. Doctor argumentum istud contra Donatistas retorquebat, ostendens frustra a schismaticis objici in Catholicos, quæ ipsi in Maximianistarum causa, et præsertim erga Prætextatum et Felicianum perpetrassent.

LXXI.

Scripta circa an. 403.

Hieronymi litteras per Asterium cum Apologia in Ruffinum allatas nondum receperat Augustinus, cum septuagesimam primam epistolam Cypriano diacono ad Hieronymum perferendam dedit. Quippe de illius cun: Ruffino discordia nullum verbum facit; aperitque etiam hic libere quid de illius in libris Veteris Testamenti ex Hebræo vertendis labore sentiat: haudquaquam id facturus, non sedato inprimis Hieronymi animo, si eum prioribus epistolis suis commotum offensumque fuisse intellexisset. Mittebat simul tres alias epistolas antehac scriptas, ex cap. 1, n. 2, quarum unam, scilicet xxvIII, non fuisse perlatam sciebat: de alteris vero duabus nempe XL et LXVII, incertus erat. LXXII. Scripta an. 403 aut 404. Subsequens epistola a Hieronymo sub hoc tempus dictata intelligitur ex cap. 2, n. 4, ubi nonnulla de verbo repetit ex epistola LXVI, superiore anno sibi directa. Et partim quidem isti LXVII respondet; partim etiam alteri, quæ minime reperitur, in qua nimirum Augustinus significabat epistolam quamdam, cui responsum flagitabat, a se primum Profuturo traditam, secundo missam fuisse per quemdam alium, atque hunc maris timuisse discrimina, et navigationis mutasse consilium. Istud tamen rescriptum suum Hieronymus non misit ante Cypriani reditum, qui simul et illius perlator fuit, juxta epist. LXXXII, c. 4, n. 30, et alterius, scilicet epistolæ Lxxv scriptæ exeunte anno 404, vel serius paulo. Denique observandum quod Hieronymus c. 1, n. 1, dicit, epistolam Augustini, puta XL, de qua hic expostulat, in insula Adriæ ante hoc ferme quinquennium repertam fuisse a Sysinnio. LXXIII. Scripta circa an. 404.

Hoc interim tempore, id est post Cypriani profectionem in Palæstinam, cum Augustinus reddita sibi per Asterium epistola LXVIII, sentiret llieronymum nonnihil offensum suis litteris, quas per Italiam sparsas fuisse, nec tamen ad ipsum cui scripte erant, perlatas querebatur; non distulit quin continuo epistolam septuagesimam tertiam rescriberet; ubi dum ejus querelis facere satis studet, testatur se Apologiam adversus Ruffinum accepisse, aitque se illius inter eos enatæ dissensionis exemplo territum, cum quædam ad se in Hieronymi epistola legeret ipsius indignationis indicia. Itaque pertinet hæcce epistola ad an. circ. 404, quo jam annum ætatis quinquagesimum attigerat Augustinus, qui se senem esse profitetur cap. 2, n. 5, nequaquam ibi senis nomine, uti interdum solet, notans ætatem ultimam, quæ ab anno 61 inchoatur.

Alioquin remittenda esset epistola ultra annum Christi 414.

LXXIV. Scripta cum superiore.

Epistola septuagesima quarta ad Præsidium data est occasione superioris epistolæ, quam per eum Hieronymo mitti, imo etiam Hieronymum per ejus litteras sibi placari postulat Augustinus. Porro Præsidius, qui hic consacerdos, id est episcopus appellatur, videtur omnino is esse quem Hieronymus ex Palæstina trajicientem commendabat Augustino per epistolam xxxix, anno forte 397 scriptam, diaconum eum vocans, et significans sibi esse germanissimum.

LXXV. Scripta circa finem an. 404.

Cypriano in Africam revertenti duas ad Augustinum epistolas, LXXII et LXXV, dedit Hieronymus, juxta epist. LXXXII, c. 5, n. 36. In hac septuagesima quinta respondet tribus ex allatis sibi per Cyprianum epistolis, scilicet xXVIII, XL, et LXXI; nihil vero de LXXI dicit, quam haud dubie nondum receperat. Scribebat ergo versus finem an. 404. Certe non citius, quandoquidem jam exauctoratus erat Joannes Chrysostomus, uti non obscure significat hic cap. 3, n. 6.

LXXVI. Scripta ineunte an. 404 aut circiter. Cum ex decreto generalis totius Africæ concilii, quod anno 403, die 25 augusti celebratum est, facta fuisset Donatistarum episcopis, per quemque catholicum episcopum in sua diœcesi, citatio publicorum 'Actorum forma, ut ad pacificam collationem venire non cunctarentur, responderunt illi verbis dolo, maledictione, amaritudine plenis, ex lib. 3 contra Crese. c. 45. Ipse etiam Proculeianus apud lipponem ab Augustino interpellatus, primo quidemn respondit suæ partis episcopos concilium habituros et illic deliberaturos quod responsum redderent. Tum denuo pulsatus, collationem aperte recusavit ex epist. LXXXVIII, n. 7. Quapropter ipsos corum Laicos epistola septuagesima sexta ad Donatistas inscripta interpellandos censuit Augustinus. Vel vobis Laicis, inquit, n. 4, ad ista respondeant episcopi vestri, si nobiscum loqui nolunt, etc. Si lupi concilium fecerunt, ut pastoribus non respondeant, quare oves consilium perdiderunt, ut ad luporum speluncas accedant. Itaque scripta est epistola sub initium anni 404. In ea Feliciani mentio fit, non Prætextati, quod uti supra observavimus, jam Prætextatus obiisset.

[blocks in formation]

Subsequuntur super Bonifacii et Spei causa epistolæ duæ, quas vivente adhuc Proculciano Hipponensium Donatistarum episcopo, necnon aliquanto temporis spatio post editum a Carthaginensi concilio anno 401, die 13 septembris de Donatistis clericis recipiendis decretum conscriptas fuisse intelligimus, ex ea quæ est LXXVII, n. 8. Nam illic duorum diaconorum, qui ex Donati parte ad catholicam Ecclesiam accesserant, commemoratur lapsus, simulque catholicorum quorumdam animus inani veluti gloria agitatus, quoniam ob illorum lapsum disciplinæ Proculeiani insultaverant, castigatur. Forsitan pertinent ad tempus synodi habite Carthagine anno 404, die 26 junii, quo tempore cum sancio episcopo non liceret statim reverti Hipponem, ut obortum in ccclesia sua scandalum de medio tolleret, id per litteras agendum pro virili curavit. Porro in ea epistola, quam Clero et senioribus plebique Hipponensi inscripsit, concessit demum n. 4, ut Bonifacii presbyteri nomen non recitaretur in diptychis. Unde liquet hanc datam fuisse paulo post alteram ad Felicem et Hilarinum, quibus n. 2 scribit Augustinus, se non audere Dei prævenire sententiam in delendo vel supprimendo ejus nomine. Erant ambo illi, non episcopi (quam ipsis dignitatem, nescimus qua auctoritate, tribuerunt Erasmus et Lovanienses), sed in Catholicis Hipponensibus primarii quidam viri: quod ipsa epistola satis loquitur. Nec temere credideris hunc Hilarinum esse eumdem ac illum quem Aurelic in fine epistolæ XLI Augustinus commendat, Fratrem

Hilarinum Hipponensem Archiatrum et Principalem.
LXXIX. - Scripta forte an. 404.
Epistola septuagesima nona data est ad quemdam
Manichæum presbyterum, quem suspicamur non alium
esse a Felice illo, qui ab Augustino publica disputa-
tione convictus fuit anno 404, mense decembri, ex
Actis cum Felice tom. 6; sicque sentit Bernardus Vin-
dingus, eo quod istius presbyteri præcessor dicatur
Fortunatus: bunc ipsum enim Felicis fuisse præcesso-
rem videtur innuere Augustinus in lib. 1 Retract. c. 8.
LXXX. Scripta an. 405, circa mens. martium.
Octogesima ad Paulinum n. 1 se ipsa prodit scri-
ptam sub illud tempus, cum proxime futurus spera-
batur reditus episcoporum Theasii et Evodii: qui vi-
delicet a Carthaginensi concilio superioris anni ad
Honorium missi, legibus contra Donatistas die 12 fe-
bruarii ab Imperatore promulgatis, reditum in Africam
haud dubie maturarunt.

LXXXI. Scripta forte an. 405.

[ocr errors]

Epistolam octogesimam primam Hieronymus per
Firmum transmisit, excusans quod ab Augustino provo-
catus compulsusque ad respondendum, id demum fece-
rit vel invitus, scilicet epistola LXXV, quæ idcirco pauco
tempore istam LXXXI præcessisse videtur. Suspicatur
quoque Augustinus in subsequente epist. cap. 1, n. 1,
Hieronymo, priusquam hanc LXXXI ad ipsum dictaret,
redditam fuisse epistolam suam LXXIII. Itaque ista
LXXXI non temere ad annum circiter 405 revocatur.

LXXXII. Scripta sub idem tempus.

Lecta superiore epistola mox octogesimam secun-
dam ad Hieronymum rescripsit Augustinus, qua tum
isti postremæ per Firmum allate, tum aliis duabus
quas Cyprianus retulerat, scilicet LXXII, et LXXV res-
pondet.

LXXXIII. - Scripta circa an. 405.

Quo tempore discutiendum venerit id negotii, de
quo in epistola octogesima tertia ad Alypium tracta-
tur, non aliter innotescit, nisi quod n. 4 scribit Augu-
stinus, rem se cum Samsucio episcopo contulisse.
Porro Samsucius sub exordium episcopatus Aug. jam
erat episcopus fide et auctoritate præclarus, uti intel-
ligitur ex ep. xxxi. At ab an. 407, nihil de eo dein-
ceps reperitur. Conjecturæ favet quod hic Thiavenses
dicuntur nunc catholicæ paci accessisse; forte propter
leges an. 405, in Donatistas.

LXXXIV. Scripta circ. hoc tempus, seu ante an. 411.
Epistola octogesima quarta ad Novatum aliquanto
ante collationem Carthaginensem scripta est, cum du-
bium non sit Novatum, qui collationi interfuit Sitifen-
sis episcopus, de restituendo sibi fratre suo Lucillo
diacono (quæ res huic Epistolæ causam dedit) egisse
apud Augustinum statim atque episcopale onus in se
suscepit. Et sane ipse Augustinus hoc rescripto suo
innuit, non ita pridem illum adeptum esse cam digni-
tatem: quippe qui aliquos Ecclesiæ ministros nondum
per se instituisset.

-

LXXXV. Scripta cir. an. 405.
Octogesima quinta epistola, qua Augustinus Paulum
episcopum ab arrepto sancto proposito quam longis-
sime discedentem objurgat, haud collocari posset mul-
to ante hoc tempus, quandoquidem is in Christo per
Evangelium ab Augustino genitus, subindeque bene
meritus de Ecclesia, multos ad eam jam collegisse di-
citur. Neque porro serius reponenda videtur, quando
Bonifacius in demortui Pauli locum, juxta epistolam
xcvi, n. 2, suffectus jam erat anno 408, Cataquensis
episcopus appellatus in epistola xcvii, n. 3. Eumdem
enim in illa epistola xcvi, quem hic in epistola octoge-
sima quinta Paulum notari non dubitant Verlinus, Vin-
dingus, Holstenius, claretque collatis invicem epistolis.
LXXXVI. Scripta forte an. 405.
Quod a Cæciliano petitur in epistola octogesima sexta,
ut qui per alias Africæ terras unitati catholicae mirabili
eflicacia consuluisset, jam tandem Hipponensi regioni
et vicinis partibus præsidiali edicto subveniret, id pla-
ne argumento est scriptam non fuisse epistolam, nisi
post emissas ineunte anno 405 leges ab Ionorio con-

tra Donatistas. Cum vero Cecilianus hic idem haud
dubie sit qui anno 409 præfectus Prætorio fuit, ne-
que verisimile videatur virum ca dignitate functum in
præsidiali apud Africam administratione postea me-
ruisse, idcirco hancce epistolam ad annum circiter
405 pertinere conjectamus.

[ocr errors]

LXXXVII. Scripta forte an. 405, certe ante an. 411.
De tempore epistolæ octogesima septimæ ad Eme-
ritum, duo certa sunt primum nondum Emeritum
viderat Augustinus, neque omnino virum nisi fama no-
verat, ex num. 1, 4 et 10, adeoque nondum habita
fuerat Carthaginensis collatio, qua nimirum in colla-
tione Emeritus, unus eorum septem quos Donatist:e
pro suæ causæ defensione delegerant, in eadem causa
maxime laboravit, inquit Augustinus in lib. 2 Retract,
c. 51. Deinde quod non minus liquidum est, jam Hono-
rius tulerat leges anni 405 paulo severiores quam impe-
trare voluissent legati synodi Carthaginensis auni 404.
Nempe cum legati Romam venerunt, uti in subsequenti
epistola, n. 7 narratur, jam cicatrices episcopi catho-
lici Bagaitani horrendæ ac recentissima Imperatorem
commoverant, ut leges tales mitterentur, quales et
missæ sunt. Hoc ipsum est quod Emerito significat
August. hic n. 8.

LXXXVIII. Scripta post initium an. 406.
Hipponensium Clericorum epistola octogesima octa-
va ad Januarium (primæ sedis partis Donati, ut nostri
MSS. ferunt) missa est aliquanto tempore ante initam
cum Donatistis collationem, quam illi se vehementer
expetere multis contestantur. Quod autem n. 10 his
verbis obtendunt: Vestri enim collegæ qui navigave-
rant, apud præfectos dixerunt se audiri venisse: cum
citra omnem dubitationem ad gesta illa pertineat, que
producta leguntur in Carthaginensi collatione 3, n.124,
in judicio habita præfecturæ, ubi se pars adversa, id
est schismaticorum, audiri tantopere flagitavit: quæve
in eadem collatione n. 141, notantur confecta Ravennæ
sub die tertia Kalendas februarias, Domino nostro Ar-
cadio perpetuo Augusto et Probo quartum consule, id
est anno Christi 406, id profecto demonstrat scriptam
Epistolam post hujusce anni exordium.

LXXXIX. Scripta circa idem tempus.

-

Octogesima noua ad Festum dala est post prædictas
Honorii leges, uti intelligitur ex n. 2, 6 et 7; sed ante
Carthaginensem collationem: quippe cujus nullam
prorsus mentionem Augustinus facit, quamvis Eccle-
siæ causam adversus Donatistas ibi fuse persequatur.
XC, XCI.Scriptæ an. 408, post 1 diem junii.
Duarum proxime sequentium ætatem repetere opor-
tet illis ex verbis Augustini ad Nectarium rescribentis
n. 8: Contra recentissimas leges Kalendis juniis festa
Paganorum sacrilega solemnitas agitata est: quæ qui-
dem verba Baronius et nonnulli eruditi ad leges anno
399 contra Paganos ab Honorio latas referunt. Sed ea
spectare non dubitamus legem Curtio datam 17 Kalend,
decembris in Cod. Theod. lib. 46, tit. 10, leg. 19, sivo
datam 8 Kalend. decemb. Romæ, et propositam Cartha-
gine Nonis juniis, Basso et Philippo Coss. ex Append.
Cod. Theod. pag. 35. Enimvero ipsissima sunt hujusce
legis verba, quæ huc transferenda curavit Augusti-
nus, conquerens solemnitatem contra leges agitatam
fuisse. Præterquam quod legibus anno 399 promul-
gatis sacrificia idolis fieri prohibentur, non solemnia
festa celebrari. Imo eodem isto anno 13 Kalend. se-
ptemb. legem tulit Honorius in hac verba : Ut profa-
nos ritus jam salubri lege submovimus: ita festos con-
ventus civium, et communem omnium lætitiam non pati-
mur submoveri. Ad hæc epistolæ hic ordine xciv et xcv,
quarum alteram mense maio, alteram sub finem ejus-
dem anni, quo iliud a Calamensibus flagitium admis-
sum est, prodiisse nullus dubitaverit, non possunt
anno 399 collocari. Neque enim Melania senior versata
est in Africa anno 398: cum tamen ex epistola xcv,
n. 2 certo colligatur illam ab Augustino visam fuisse
proxime ante tempus negotii Calamensis.

Jamvero observare convenit, illius ad Curtium legis
promulgationem factam fuisse prius in Numidia, poste-

« PoprzedniaDalej »