Obrazy na stronie
PDF
ePub

rius Carthagine, ubi die 5 junii proposita lex in Codicis Theod. Appendice notatur: aut certe illud de quo agitur Calamensium facinus nonnisi anno 409 contigisse. Quod postremum nobis videtur minus verisimile, cum animo reputamus Possidium, qui ab Imperatoris comitatu, quem illius negotii causa adierat, non ante mensem aprilem insequentis anni discessit, legationem aliam ad Imperatorem in Carthaginensi concilio an. 410, die 14 junii suscepisse. Quocirca hanc Nectarii epistolam, rescriptumque Augustini anno 408 collocare satius duximus. Id vero suum rescriptum mensibus ferme octo ante diem 27 martii anni insequentis a se redditum testatur Augustinus in epistola civ, n. 1, id est sub initium augusti.

XCII. Scripta circa an. 408.

Epistola nonagesima secunda, qua Augustinus Italicam super obitu mariti consolatur, data est paulo ante xcix Italicæ eidem inscriptam. In ista enim xcix, n. 3, parvulos ipsius resalutat, indicatque hoc ipso eam non ita pridem viro suo viduatam.

XCIII. Scripta circ. an. 408.

De collatione Carthaginensi altum ubique silentium in epistola nonagesima tertia ad Vincentium Rogatistam, tametsi adversus Donatistarum schisma ex professo et copiose disseratur. Cumque tam prolixum sermonem de latis in eos legibus instituat ibidem Augustinus, quo earumdem legum severitatem excuset; nulluni tamen verbum facit sive de Honorii rescripto sub finem anni 409 dato, ut eam quam quisque vellet religionem libere profiteretur, sive de iis quæ a Stilichonis nece statim acciderunt circiter exeuntem annum 408, cum Pagani et Donatistæ in Africa non modo falsos rumores spargerent, leges videlicet in ipsos nequaquam Honorii voluntate, sed Stilichonis invidia latas fuisse, adeoque nihil jam obtinere roboris; sed etiam in Catholicos graviter insurgerent, nonnullis episcopis necem afferentes. Unde conjectare licet aliquanto ante annum 411, imo ante finem 408 scriptam fuisse hancce epistolam, eo tamen tempore quo Augustinus sedulo agebat ut hæretici legibus parerent. Quod ab ejus moribus alienum reputabat Vincentius: Cum optime, inquiebat ille in sua ad Augustinum epistola hic, n. 51, noverim te longe adhuc a fide christiana sepositum, et studiis olim deditum litterarum, quietis et honestatis fuisse cultorem. Tam singularem inter homines honestatem præ se tulit Augustinus, vel ea ætate, quam amaro stilo et gravi adeo luctu persequitur in Confessionum libris.

XCIV, XCV.- Scriptæ an. 408. Mensem diemque data a se epistolæ nonagesima quartæ indicat Paulinus n. 8, his verbis : Pridie Idus maias venit ad nos Quintus diaconus, ut rescripta peleret, et Idibus ante sextam dimitti obtinuit. Annum vero Augustinus ipse in epistola nonagesima quinta, n. 1, rescribens: Proinde ad istam lætitiam, qua vobiscum est frater Possidius, cum ex ipso audieritis, quam tristis eum causa compulerit, hoc me verissime dicere cognoscetis. Nempe tristis illa causa quæ Possidium in Italiam navigare compulit, non alia est, quam Ecclesiæ suæ Calamensis calamitas perniciesque a Paganis anno 408, mense junio illata. Cui Possidio proficiscenti dubio procul traditum est istud rescriptum perferendum Paulino, aut certe non multo post ejus profectionem transmissum fuit: quandoquidem tum illud scripsit Augustinus cum Carthagine hiemaret ex epistola cxx1, n. 14, id est hieme ineunte, vel exeunte : nam media hieme erat apud Hipponem ex epistola xcvii, n. 3. Nisi forte media hiems tempus navigationi jam maxime adversum significat.

Nonnihil negotii nobis hoc loco exhibuit opinio viri eruditi, qui hasce duas epistolas ad annum 399 revocat, putans Publicolæ obitum, de quo veluti adhuc recenti in epistola xciv agitur, non posse in tempus anno 409 proximum remitti. Quoniam, uti argumentatur, scriptor quidem vita Melania junioris narrat eam Piniano junctam fuisse anno ætatis 14; tunc eamdem post Publicola patris sui obitum sæculo valedi

xisse anno ætatis 20. Palladius autem ir. Hist. Laus. cap. 118, tradit Melaniam seniorem, cum neptein suam Melaniam nupsisse et velle sæculo renuntiare audisset, Romam ex Palæstina rediisse. Denique Melania senior creditur rediisse cum Ruffino tempore Siricii papæ. Quapropter, uti vir eruditus infert, anno 397 qui postremus Siricio fuit, jam nupserat Melania junior, noque Publicola obitus, qui ætatis Melaniæ anno 20 et a nuptiis ejusdem 6 aut 7 contigit, in annum Christi circiter 409 referri potest. Attamen re mature considerata visa sunt longe certissimæ rationes illæ, quibus negotii Calamensis tempus supra ad epist. xc investigatur; de quo negotio Augustinum in epistolæ xcv verbis hic allatis intelligendum esse non dubitat vir eruditus. Id vero nobis apparuit minus exploratum, quod passim dicitur, Melaniam scilicet in Ruffini comitatu fuisse, quando ille Siricio Romano pontifice ad Italiam appulit; cum Melaniæ ex Palæstina reditus ante an. 402, nostro quidem calculo, reponi vix possit. Adeoque de harum epistolarum epocha non ex illa opinione constituere visum est, sed e contra.

XCVI.- Scripta an. 408, circa init. septemb. Audito provectum esse Olympium ad celsiorem dignitatem, Augustinus mox ad ipsum scripsit epistoJam nonagesimam sextam, cum utrum vera esset fama quæ in Africam de ipsius provectione pervenerat, nondum fuisset confirmatum, ut ait n. 1. Porro munus magistri officiorum, quod hic notatur, adeptus est Olympius Stilichone anno 408, die 23 augusti interempto. Quocirca isthæc epistola non procul a septembris initio data videtur.

XCVII. Scripta exeunte an. 408.

Altera ad Olympium ordine nonagesima septima missa est post superiorem et media hieme ex n. 3. Hac epistola ipsum admonet de concitatis in Africana Ecclesia perturbationibus, quod exstincto Stilichone pagani et hæretici jactarent, leges contra se præter voluntatem Imperatoris, vel eo nesciente missas fuisse, atque hinc imperitorum animos adversus Ecclesiam vehementer accenderent. Ideo postulat ut quamprimum succurrat, faciatque pro sua auctoritate, quo Ecclesiæ inimici leges illas ex Imperatoris voluntate constitutas intelligant. Ob cam causam in Carthaginensi concilio anno 408, die 15 octobris legationem ad Imperatorem susceperunt Restitutus et Florentius episcopi, eo tempore quo Severus et Macarius occisi sunt, uti legitur in Cod. can. Afr. c. 106. XCVIII. Scripta fo:te an. 408.

Visum est hunc in locum referre cpistolam nonągesimam octavam ad Bonifacium episcopum, non aute hoc tempus conscriptam; siquidem hic ipse est, qui in superioribus ad Olympium epistolis laudatur, Pauli non ita pridem defuncti successor, et Cataquensis episcopus. XCIX. Scripta exeunte an. 408 aut ineunte 409. Epistola nonagesima nona, ad Italicam data, pertinet ad tempus cladis populo Romano illat prima urbis per Alaricum obsidione, de qua n. 1. Porro hanc primam obsidionem in finem anni 408 referre compellunt verba Zosimi, quæ habes in Not. hujus epist. C.-Scripta circ. idem tempus.

-

In epistola centesima n. 2 agit Augustinus apud Donatum proconsulem, ut cito per ipsius edictum noverint hæretici Donatista, manere leges contra errorem suum latas, quas jam nihil valere arbitrantur et jactant Unde intelligas scribere ipsum sub finem an. 408 mox ut nova contra hæreticos rescripta prodierunt : inter quæ exstat lex ad ipsummet Donatum die 24 novembris directa. Porro cum Donato sic pro exordio loquitur, quasi ille proconsulatum Africa recens adierit. CI. Scripta circa idem tempus.

Epistolæ centesimæ primæ ad Memorium perlator fuit Possidius episcopus Calamensis, ex n. 1, qui pro pter ecclesiæ suæ causam adversus Paganos, uti jamk observavimus, in Italiam navigavit, aut exeunte an. 408 aut potius incunte 409, tum quia hoc anno die 27 martii Augustinum adhuc latebat utrumnam Possi

dius quidquam in flagitiosos impetrasset ex epist. CIV, n. 4, tum quia xcv epistola, quam proficiscente vel recens profecto Possidio ad Paulinum datam diximus, hieme dietata fuit.

CII. — Scripta circa idem tempus.

Epistola centesima secunda ad Deogratias, qui liber est inscriptus ab Augustino, Sex quæstiones contra Paganos exposite, nullum ætatis suæ characterem præfert. Hunc ei locum assignamus, quoniam inter libros post annum 406 et ante annum 411 editos recensetur in iib. 2 Retract. c. 31.

CHI,CIV.-Scriptæ an. 409, sub mens. murtium. Nectarii posteriorem epistolam, hic centesimam tertiam, die 27 martii recepit Augustinus, moxque eidem centesimam quartam reddidit, ex n. 1, ubi a Nectario inquirit cur sibi tam sero dat rescripta : quippe qui epistole xc nonnisi post menses ferme octo respondeat. Porro suspicari pronum est, Nectarium post Stilichonis necem idcirco rescribendi curam abjecisse, quod Ecclesiam in magnas perturbationes incidisse perspiceret, crederetque leges, quæ ejus causa vivo Stitichone datæ fuissent, jamjam, ut rumor ferebat, prorsus abrogatas. Nunc vero ad petendain veniam flagitii civium suorum propterea convertisse animum, quod intellexisset novas pro Ecclesia leges ab Imperatore emanasse, non modo in fine anni 408, sed etiam initio anni 409. Nam exstat lex in hæc verba: Ne Donatiste... Judæi atque Gentiles..... arbitrentur legum ante adversum se datarum constituta tepuisse, noverint judices universi præceptis eorum fideli devotione parendum, etc. Quæ quidem lex in Cod. Theod. lib. 16, tit. 5, 1. 46, recte subnotatur data hoc anno 409, die 15 januarii. At in Sirmundi appendice pag. 45, data 18 Kal. febr. Honorio IX et Theodosio

COSS.

id est an. 412. Male prorsus: quandoquidem Theodorum, cui lex præfecto prætorio inscribitur, Cæcilianus excepit, id munus adeptus non procul ab ineunte anno 409.

CV.

Scripta ineunte an. 409.

Sub hoc tempus epistolam centesimam quintam ad Donatistas scriptam intelligimus, tum ex his verbis n. 6: Quid est melius, proferre veras Imperatorum jussiones pro unitate, an falsas indulgentias pro perversilate; quod vos fecistis, et mendacio vestro subito totum Africam implestis? quæ aperte notant rumores dolose ab ipsis post Stilichonis mortem de superiorum legum abrogatione jactatos; tum ex istis quæ de Cæciliani causa loquens Augustinus ait n. 8: Exigite hoc a nobis, probemus vobis; et si non probaverimus, facite de nobis quidquid potueritis; quibus innuit super ea re nondum collationem cum Donatistis habitam; imo neque datum adhuc ab Imperatore de habenda collatione rescriptum.

CVI-CVIII.—Scriptæ forte an. 409.

Epistola centesima sexta scripta est ad Macrobium episcopum, ordinatum nuper, juxta subsequentem ejusdem temporis Maximi et Theodori ad Augustinum epistolam. Suffectus erat Macrobius in Proculeiani locum apud Hipponem, uti ex epistola centesima septima ad Macrobium eumdem data intelligitur. Etenim cum magno comitatu in eam urbem ingressus, ex n. 14 ibi deinceps episcopum egit, eidem cum Augustino plebi eisdeinque duas in partes distractis familiis pastorali cura invigilans, ex n. 17 et 20. Estque dubio procul ille ipse qui in Carthaginensi collatione 1, n. 201 nominatur Episcopus Hipponensis. Porro Proculeianus nondum e vivis excesserat excunte anno 403, quo tempore Augustinus ex decreto synodi Carthaginensis eodem anno die 25 augusti celebratæ, ipsum semel et iterum ad collationem citandum curavit, juxta epistolam LXXXVIII, n. 7: quinetiam ibi cum ejus mentionem faciunt Hipponenses clerici jam progrediente 406 anno scripta epistola, de ipsius obitu nullum verbum habent. Quocirca nonnemo forte existimaverit centesimam sextam, duasque proxime subjectas epistolas non ante an. 406 exaratas. Nobis vero id saltem constat, non anteriores esse legibus

anno 405 in Donatistas promulgatis, quæ leges monstrantur in hac cyr epist., n. 14, his verbis: Persecutionem non solum postea vobiscum, id est posteaquam ad vos redierunt, sed prius et a vobis pertulerunt Maximianista. Et apertius n. 18: Fugitur unitas, ut nos adversus vestrorum... improbitates quæramus publicas leges, et adversus ipsas leges armentur circumcelliones, quas eo ipso furore contemnant, quo in vos eas cum furerent excitarunt. Cui tam liquidæ auctoritati frustra opponas Prætextatum Assuritanum, quem circiter annum 400 obiisse jam supra ad epistolam LI observavimus, dici hic n. 5, nuper defunctum. Cum ibi longe æquius sit, particulam nuper sumere in ampliori significatu, quem scriptores interdum ad quindecim et ad plures annos extendere nemo nescit, id quod inter disputandum tum præsertim faciunt, cum rem ignorari aut dissimulari ab adversario nolunt. Venit etiam illud observandum n. 18: Ante istam legem, qua gaudetis vobis redditam libertatem, etc. Quod si forte ad Juliani rescriptum non pertinet, ostendit scriptam epistolam sub finem an. 409 post ipsius Honorii edictum, quo sancivit ut religionem quam quisque optaret, sectari sineretur, de quo vide annotationem in hunc locum. Cæterum is rerum status, qui in epistola repræsentatur, non patitur illam ultra medium circiter annum 410 remitti. Unde expungendum censemus id quod legitur n. 19: De isto Marcellino scribens, Ecclesiæ colonum dicis : cum Marcellinus tribunus, qui hic laudatus videtur, nonnisi exeunte anno 410 missus fuerit in Africam, collationis Carthaginensis procuranda causa; de qua tamen collatione nullus hic sermo est. Deprehenditur facile erratum, non ex MSS. quidem exemplaribus, quæ præter Vaticanum nulla suppetunt, sed ipso ex contextu, in quem librarius incaute retulit id quod in margine adnotarat lector imperitus visa epistola cxxxix ad Marcellinum, ubi Augustinus Donatum quemdam diaconum rebaptizatum Ecclesiæ colonum fuisse dicit.

CIX, CX.Scriptæ forte versus an. 409.

Duæ subsequuntur non ita determinatæ ætatis epistole, scilicet centesima nona Severi ad Augustinuin, et centesima decima Augustini ad eumdem Severum; non abbatem, qui titulus ab Erasmo et Lovaniensibus ipsi tribuebatur, sed episcopum; cum ipse Augustinum, tunc certe episcopum, fratrem, Augustinus vero ipsum consacerdotem appellet. Neque Severus ille, quem secum tam stricte conjunctum profitetur hic Augustinus, alius est a Milevitano antistite, de quo item ipse in epist. LXXXIV äd Novatum, n. 1, scribit : Quantumlibet valeat germanitas tui sanguinis, non vincit amicitiæ vinculum, quo nobis invicem ego et frater Severus inhæremus... Qui mecum tamen nunc vix el interdum per exiguas chartulas loquitur. Porro Severus obiit an. 426 ut patet ex epist. ccxm. Videturque predictam cix epistolam scripsisse perlectis Confessionum libris, aliisque piis Augustini opusculis, in quibus voluptatem fructumque plurimum se capere significat.

CXI. — Scripta exeunte an. 409, forte mense novemb. In annum 409 apprime convenit, quæ in principio epistole centesima undecimæ ad Victorianum exprimitur, tristissima illa facies universi orbis tantis cladibus afflicti, ut pene pars nulla terrarum esset, ubi. non talia, qualia Victorianus scripserat, committerentur atque plangerentur. Addit Augustinus, De Hispanis quoque tot provinciis, quæ his malis diu videbantur intactæ, cœperunt jam talia nuntiari, quod scilicet hoc eodem anno Vandali Hispanias occupassent juxta Cassiodorum et Prosperum in Chron. Imo et Alani et Suevi juxta Chron. Idatii, qui eorum in Hispanias irruptionem ab aliis 28 septembris, ab aliis 13 octobris notari testatur. Quapropter isthæc epistola data fuerit forte mense novembri. Meminit quoque hic Augustinus necis monachis in Ægypti solitudine a barbaris illata. De hac eadem Sanctorum nece Cassiani extat Collatio sexta.

[ocr errors]

CXII. - Scripta exeunte an. 409 aut incunte 410. Epistola centesima duodecima ad Donatum janı exproconsulem scripta est, ac paulo postquam ille curis publicis expeditus fuisset, uti ex n. 1 intelligitur. Quonam autem die vel mense proconsulatum Africa posuerit Donatus, haud a nobis comperiri potuit, nisi quod accidisse ante 25 junii an. 410, ex lege ad Macrobium Africa proconsulem eo die data didicimus. CXII-CXVI. Scriptæ circa hoc tempus, sive non ante 409 nec post 423.

Quatuor proxime subsequentes epistolæ, ad Cresconium, ad Florentinum, ad Fortunatum, ad Generosum, super eadem causa, conscript:c, neque ante annum 409, neque post 423, collocandæ fuerunt. Quippe in iis Augustinus adducit legem de exhibendis vel transmittendis reis ab Honorio latam die 21 januarii an. 409, quae in cod. Theod. I. 9, tit. 2, 1. 6, sic habet : Si quos præcepto judicum præmisso inscriptionis vinculo reos factos adminiculum curiæ proprie dirigere jussum fuerit; municipalibus actis interrogentur, an velint juxta præceptum triumphalis patris nostri triginta diebus sibi concessis sub moderata et diligenti custodia propter ordinationem domus propriæ, parandosque sibi sumptus, in civitate residere. Quod si fieri voluerint, hoc genus beneficii cupientibus non negetur. Ipsissima, ut perspi. cis, verba in prædictis epistolis relata, ut minime du. biten sit quin hanc ipsam legem jam tum vidisset Augustinus. Quippe cum lex super eadem re a Theodosio edita an. 380, verbis constet longe diversis in Cod. Theod. ibid. leg. 2. Innuit etiam Augustinus illius se legem obtendere, qui tunc temporis imperium administrabat, quando eam constanter appellat Imperatoris legem, id est Honorii, qui an. 423, die 15 augu sti decessit.

CXVII, CXVIII.—Scriptæ forte an. 410 aut ineunte 411. Epistola centesima decima septima, Dioscori, et cen. tesima decima octava, Augustini ad Dioscorum, quæ ca➡ nescente jam Augustino scriptæ sunt, uti rescribens de se ipse n. 9, testari videtur, vix reponi possunt citius anno Christi 410, quo Augustinus annum ætatis 56 agebat. Neque vero serius incunte 411, quoniam n. 12, ubi Dioscoruin de pernoscendis hæreticorum tunc temporis Ecclesiæ fidem impugnantium erroribus potius quam de sopitis olim veterum philosophorum dissidiis recoquendis admonet, recensens Donatistas, Maximianenses, Manichæos ex Africa, tum Arianos, Eunomianos, etc., ex Oriente, non facit ullam de Pelagianis mentionem; in quos tamen ante anni 411 finem celebrata fuit synodus apud Carthaginem. Itaque Alypius a Dioscoro senex dicitur ætatis nomine, non primatus; cum hanc dignitatem in Numidia nonnisi sub extremos Augustini annos sit consecutus.

CXIX, CXX.

[ocr errors]

Scriptæ forte circa idem tempus.

In villam se receperat Augustinus, cum ipsi data est epistola centesima decima noua, Consentii, ut ibi dicitur n. 1. Huc porro si quis spectare velit quod idem sanctus ad Dioscorum, n. 34, scribit, seipsum post ægritudinem aliquantum ab Hippone removisse, nihil repugnabimus. Id solum observamus epistolam centesimam vigesimam ad Consentium rescriptam fuisse circiter hoc tempus. Quippe Augustinus, uti n. 13 significat, multa jam tum ad quæstionem de Trinitate pertinentia litteris mandaverat : porro opus de Trinitate, quod in Epist. CLXXIV, a se juvene inchoatum, a sene editum dicit, elaborabat ab anno prope 400, licet non ante annum 416 absolverit.

[blocks in formation]

CXXII. Scripta circa idem tempus. Epistola centesima vigesima secunda, qua suos Hipponenses ob ingruentium malorum metum in eleemosynarum erogatione refrigescentes inflammat Augustinus, refertur a Baronio ad finem anui 409, eo quod tempori huic quo interitus Romani timebatur imperii, valde congruat. Verum non minus quadrat in finem anni 410, quo Alaricus capta Roma et direpta Italia transire in Siciliam moliebatur juxta Orosium in lib. 7, c. 43, inde ad subigendam Africam navigaturus juxta Jornandem in lib. de Geticis rebus. CXXIII. Scripta forte sub finem an. 410. Centesima vigesima tertia Hieronymi tota est ænigmatica, qua in explicanda cum in diversa ferantur auctores, non facile dixeris quinam ejus mentem consequantur, an qui prima verba de condemnatis in Palæstina Pelagianis intelligunt, an potius qui totam epistolam sive de capta Urbe, sive de Origenistis interpretantur. Vide Not. in eamd. epistolam et quod observamus infra ad epist. cxcv.

EPISTOLÆ TERTIE CLASSIS,

Quas Augustinus a tempore collationis habitæ cum Donatistis Carthagine, et Pelagianæ hæreseos in Africam invectæ, ad obitum usque suum scripsit, id est ab anno Christi 411 ad 450. CXXIV-CXXVI. Scriptæ circa ineuntem an. 411. Centesima vigesima quarta ad Albinam, Pinianum, ct Melaniam, hieme scripta est, haud multo post eorum adventum in Africam, quo nonnisi sub finem anni 410 trajecerunt, scilicet ex Sicilia, ut refert scriptor vitæ Melaniæ junioris. In ista enim insula moratos illos fuisse isto eodem anno, prodit Ruffinus in epistola ad Ursacium. Vide Not. in hanc cxxiv epistolam. Paucis quoque apud Thagastem transactis diebus, ut credere pronum est, cum Hipponem visendi Augustini causa sese contulissent Pinianus et Melania, contigit ea res, de qua in duabus proxime sequentibus epistolis tractatur: quas idcirco ad initium anni 411 revo

[blocks in formation]
[ocr errors]

CXXVIII. - Scripta an. 411 paulo ante 1 diem junii. Edicio Marcellini secundo, quo ille proposuit jam præsentibus apud Carthaginem utriusque partis episcopis, inquit Augustinus in Brevic. collat. die 1, c. 3, qui locus et qui modus collationis futurus esset; admonens ut ei pars utraque rescriberet utrum placerent quæ Edicto comprehendit, responsum est a Catholicis epistola hic centesima vigesima octava. Quod rescriptum a duobus tantummodo primatibus nomine cæterorum episcoporum subsignatum reperitur, ab Aurelio videlicet Carthaginensi et a Silvano jam Numidiæ primate : attamen in frequentissimo conventu episcoporum pene trecentorum confectum fuisse, prodit Augustinus in lib. de Gestis cum Emerito. Unde colligitur pertinere ad dies elapsos proxime ante Carthaginensem collationem, haberi cœptam 4 die Junii an. 411.

CXXIX. Scripta paulo post superiorem. Ejusdem temporis est epistola centesima vigesima nona, qua nimirum episcopi Catholici occurrendum putarunt rescripto, seu Notoriæ, ut vocant, Donatistarum, qui pro suis partibus Marcellino respondebant, non sibi placere quod in Edicto suo proposuerat, ut ad collationis locum hi soli ex episcopis convenirent, quos ad ipsam causam peragendam cæteri delegissent; petentes ut omnes potius qui Carthaginem venerant, adesse permitteret, ex Brevic. collat. die ▲,

c. 4.

CXXX. — Scripta versus an. 412. Epistola centesima trigesima ad Probum data est aliquanto tempore post ipsius in Africam adventum, et habito jam aliquoties ab ipsa colloquio cum Augustino, ut ex n. 1 perspicitur. Porro Proba cum filia Juliana et Demetriade nepte se recepit in Africam mox ut barbarorum manus, in quas capta Urbe inciderat, effugere licuit de quo legenda est Hieronymi epist. vin ad Demetriadem. Quocirca potest Augustini prior ad ipsam epistola collocari anno 411, aut anno 412, certe non multo serius, tum quia n. 30, ubi ipsius nurus Julianæ viduæ meminit, viduas virginesque sub cura Proba constitutas ad studium orationis exhortans, nullum verbum habet de Demetriade, quam procul dubio laudasset hoc loco, si illa jam virginitatem professa fuisset; quod ipsa anno 413 præstitit : tum etiam quia hanc epistolam commemorat in fine libri de Bono Viduitatis, quem Demetriade virginitatis institutum recens amplexa conscripsit, juxta illud ibidem c. 19, que modo capit.

CXXXI.Scripta circa idem tempus.

Centesima trigesima prima ad eamdem Probam scripta remitti non potest in longum tempus. Jam tum enim, sive anno 413, grandæva erat Proba et ad seneclam provecta, ut patet ex lib. de Bono Viduitatis, cap. 19 et 25.

CXXXII. ·Scripta circa ineuntem an. 412. Centesima trigesima secunda ad Volusianum nonnullo tempore prior est, epistolis cxxxv et CXXXVI, quæ sub ineuntem annum 412 conscriptæ fuerunt.

CXXXIII. – Scripta circa idem_tempus. Cum Donatistas post Collationem Carthaginensem contumaces plecti vellet Honorius Imperator. sanci visscique in cos legem die 30 januarii an. 412, quæc exstat in codice Theod. lib. 17, tit. 5, l. 52, tum vero illi insurgere vehementius in Catholicos, et ferocius sævire cœperunt. Audito autem eorum quosdam judicibus exhibitos, simulque de homicidio in Restitutum presbyterum patrato, deque Innocentii, alterius catholici presbyteri cade, de oculo ipsius effosso digitoque præciso fuisse convictos, scripsit Augustinus epistolam centesimam trigesimam tertiam ad Marcellinum Tribunum, enixe rogans ne iis mortis pœna infligeretur. Quapropter visum est istam epistolam paulo post initium anni 412 collocare.

CXXXIV. Scripta cum superiore.

Eodem tempore atque super eadem re data est centesima trigesima quarta ad Apringium judicem, qui Marcellini frater fuit, ex n. 2, et tum proconsulatum gessit ex superiore epistola n. 3.

CXXXV-CXXXVIII. — Scriptæ sub initium an. 412.

Quatuor subsequentes epistolæ, scilicet centesima trigesima quin:a Volusiani, centesima trigesima sexta Marcellini ad Augustinum, centesima trigesima septima Augustini ad Volusianum, et centesima trigesiina octava ad Marcellinum, haud multo tempore præcesserunt epistolam cxxxix, in qua, n. 3, istas duas a se recens datas Augustinus memorat.

CXXXIX.

Scripta an. 412.

Epistola centesima trigesima nona ad Marcellinum paulo posterior est epistolis cxxx et cxxxiv, de quibus Augustinus hic n. 2: Si Proconsul, inquit, vel simul ambo in illos estis sententiam prolaturi, et forte ille persistit velle gladio vindicare, quanquam sit Christianus, et quantum advertere potuimus, non sit ad hæc cruciamenta proclivis; tamen si necesse fuerit, etiam Gestis jubete allegari Epistolas meus, quas de hac re singulas vobis mittendas putavi.

CXL. Scripta post superiorem. Etatem centesima quadragesime epistola ad Honoratum, qui liber est de Gratia novi Testamenti inscriptus, habemus cum ex lib. 2 Retract. c. 36, ubi Augustinus fidem facit quæstiones illas, quibus enocandis incumbit in hacce epistola, ad se eo tempore quo contra Donatistas vehementer exerccbatur, et conira Pelagianos exerceri jam cœperat, missas fuisse; tum etiam ex superiore epistola cxxXIX, in qua S. Doctor,

n. 3 dicit: Nunc in manibus habeo librum ad Honoratum nostrum de quæstionibus quibusdam quinque, quas mihi proposuit, et per litteras intimavit : cui non continuo respondere vides quam minime oporteat.

-

CXLI. — Scripta 14 junii an. 412.

Epistola centesima quadragesima prima Concilii Zerlensis ad Donatistas, diem et Consulem adscriptum habet.

CXLII. Scripta circa idem tempus.

Proxime adjungi curavimus epistolam Saturnino et Eufrati aliisque clericis ex Donatistarum schismate ad Ecclesiam conversis inscriptam : quoniam n. 3 quædam de convictis in Carthaginensi collatione DonaListarum episcopis dicuntur sub iisdem verbis, quæ in epistola CXLI, n. 4 et 6, legere est. Præterea circiter finem admonet Augustinus orandum pro illis, qui adhuc schismati inhærent, quo in eis sanetur carnalis animi infirmitas ex diuturna consuetudine contracta : unde intelligas ipsum aliquanto post collationem Carthaginensem scribere.

CXLIII. Scripta circa finem an. 412.

Prodiit epistola centesima quadragesima tertia ad Marcellinum circiter finem anni 412, quod probe colligitur ex n. 12, ubi quidpiam de virginitate S. Mariæ Deiparæ a se in epistola cxxxvII scriptum, neutiquam propterea quod res mira et singularis sit, fide indi gnum esse observat Augustinus. Adde quod hic n. 1 respondet Marcellini litteris acceptis per Bonifacium episcopum, qui Bonifacius apud Marcellinum egit eo tempore, quo data fuit epistola cxxxx, ut ibi n. 2indicatur postque inde revertens prædictas litteras secum attulisse creditur.

CXLIV. - Scripta circa hoc tempus.

Centesimam quadragesimam quartam ad Cirtenses a Donatistarum factione ad catholicam unitatem conversos datam circiter idem tempus arbitramur : tum quia vi veritatis evicta dicitur eorum contumacia, qua eidem veritati manifestissimæ et quodammodo publicæ, id est re jam ante per Carthaginensem collationem ad liquidum perducta, resistebant: tum quia hic sedulo monet S. Doctor, ut suam illi conversionem divino operi tribuant, non humano : quasi adversus alium detectum nuper in Africa Pelagianum errorem communiri eosdem oporteat. Confer hujusce epistolæ initium cum fine epistolæ CXLI.

CXLV. Scripta circa an. 412 aut 413.

In epistola centesima quadragesima quinta ad Anastasium commonstrat Augustinus haudquaquam per legem, sed per gratiam, neque omnino servili timore, sed tantummodo libera charitate impleri justitiam : idque argumenti tractare se dicit n. 8, propter quosdam qui nimium arrogant humanæ voluntati, quam lege data putant ad eam implendam sibi posse sufficere: ubi parcit adhuc hæreticorum istorum nomini, quos nonnisi post compertam eorum pertinaciam exagitare decreverat. Est igitur collocanda epistola circiter annum 413.

CXLVI.

[ocr errors]

Scripta circa an. 413. Ad eumdem annum 413 revocatur epistola centesina quadragesima sexta, quam Pelagio scripsit Augustinus, cum jam hæresim illius non quidem ex scriptis a Pelagio editis, sed sparso rumore ac sermone intellexisset, uti testatur in lib. de Gestis Pelagii, c. 26. Jam enim audieram, inquit, contra gratiam, qua justificamur, quando hinc aliqua commemoratio fieret, aperta eum contentione conari. CXLVII, CXLVIII. Scriptæ videntur an. 413. Librum de videndo Deo ad Paulinam, et Commonitorium ad Fortunatianum Siccensem super codem argumento conscriptum, quæ hic sunt epistolæ centesima quadragesima septima et centesima quadragesima octava, recenset Augustinus in Retractationibus proximo loco post eos libros, quos anno 412 aut 413 elaboravit. Enimvero Fortunatianus qui Siccensem ecclesiam anno 411 ex Carthaginensi collatione regebat, habuit Urbanum successorem circiter annum 413, quandoquidem hic ipse Episcopus Roman iter susce

!

[blocks in formation]

Scripta sub an. 414.

Vix ante annum 414 collocari possit epistola cen. tesima quadragesima nona ad Paulinum: tum quia hanc inter et cxxi epistolam anno 410 rescriptam a Paulino, cujus quæstionibus iterato solutionem adhibet Augustinus, missæ sunt ultro citroque epistolæ aliquot quæ exciderunt ex n. 2, tum etiam quia bic n. 32 lit mentio Urbani Siccensis episcopi, qui si idem est ac Urbanus presbyter in epistola CXLIII, n. 1, commemoratus, nondum episcopalem dignitatem anuo 412 in finem inclinante consecutus fuerat. Vix etiam possit serius reponi. Quippe Peregrinus diaconus, qui Urbano ad sarcinam episcopatus subeundam pergente cum eo simul profectus fuerat, nondum remeaverat Hipponem, cum hancce epistolain dictaret Augustinus, uti in fine testatur.

-

CL. Scripta circa exeuntem an. 413. Centesima quinquagesima ad Probam et Julianum scripta est occasione consecrationis filie earum Demetriadis, quæ audita Augustini exhortatione ad mundi contemptum incensa fuerat, et virginem professa. Tametsi vero Demetrias jam tum audivisset ipsum Carthagine, cum eo collationis cum Donatistis habenda causa se contulit Augustinus, non videtur tamen velum suscepisse ante annum 413. Quippe cum Hieronymus epistolam vin ad Demetriadem super eadem consecratione (quam quidem ubique velocissime fama celeberrima prædicavit, ut hic Augustinus n. 1 dicit) nonnisi hoc anno, aut, quod longe verisimilius est, insequente scripserit. Quo fit ut hancce Augustini epistolam ad finem anni 413 aut ad subsequentis exordium pertinere judicemus.

CLI. Scripta exeunte an. 413, aut ineunte 414. De S. Marcellini cæde sermonem in epistola centesima quinquagesima prima ad Cæcilianum haberi ostenditur in notis ad eamdem epistolam : unde facile intelligas datam fuisse circiter exeuntem annum 413.

CLII-CLV.

Scriptæ circa an. 414. Quatuor subsequentium epistolarum tempus hac ratione constituimus. Macedonius in centesima quinquagesima secunda, n. 3, dicit se nondum recepisse quæ ipsi Augustinus de suis scriptis promiserat, rogatque ut ea demum transmittat. Tum in epistola centesima quinquagesima quarta Augustino renuntiat se receptos ab ipso libros perlegisse. Hos autem libros nemo qui Augustini rescriptum, id est epistolam hic centesimam quinquagesimam quintam n. 2 inspexerit, non intelliget esse illos ipsos tres priores operis de Civitate Dei, qui anno 413 prodierunt, et quibus quartum et quintum librum addidit Augustinus an. 415 juxta epistolam CLXIX, n. 1.

CLVI, CLVII. ·Scriptæ an. 414. Epistolas centesimam quinquagesimam sextam Hilarii Syracusani, et centesimam quinquagesimam septimam Augustini ad eumdem Hilarium scriptas anno 444 colliges ex nota nostra in epist. 157. Saltem haudquaquam putabis Baronio ad annum 411 eas revocanti assentiendum : quando Augustinus hic n. 22 multa jam de quæstionibus contra Pelagianos ab Hilario propositis, testatur se dixisse in aliis suis opusculis et ecclesiasticis sermonibus.

[blocks in formation]

Scriptæ sub an. 414.

Quod ad Evodii litteras Augustinique ad ipsum rescripta attinet, ea præpostere admodum fuerunt in hactenus editis ordinata. Constat enim centesimam quinquagesimam octavam Evodii, quæ olim ordine CCLVIII fuit, occasionem dedisse centesimæ quinquagesimæ nonæ, quæ fuit c ad Evodium; tum hanc scriptam fuisse panco tempore ante centesiniam sexagesimam secundam, qua Augustinus Evodianis centesimæ sexagesimæ et centesima sexagesima prima respondens n. 3, testatur se nuperrime epistolam illam CLIX rescripsisse. Mox vero subsecuta est epistola centesima sexagesima tertia ab Evodio ante scri

pta quam cLxu recepisset. Quippe superiorum epistolarum suarum quæstiones iterato proponit Evodius adjungens alias duas. Unde Augustinus his duabus discussis in epistola centesima sexagesima quarta, n. 22, monet se ad quæstiones illas antehac missas, excepta que de Dei visione per corpus proponebatur, responsum dedisse. Jam vero cum in epistolis CLXI et CLXII quæstio versetur de sententia quadam epistolæ cxxxvii, ad Volusianum an. 412 scripte, conficitur has omnes epistolas, de quibus dicimus, prodiisse sub hoc tempus; videnturque dictatæ paulo ante CLXIX ad eumdem Evodium, quæ est exeuntis anni 415.

CLXV. Scripta non multo post an. 410. Centesima sexagesima quinta Hieronymi est, ad Marcellinum Tribunum in Africa agentem transmissa, ex n. 1. Egit vero Marcellinus in ea regione tres circiter annos a 410 ad 413, quo anno mense septembri hæreticorum dolis occisus in Martyrum numerum migravit. Vide Not. in hanc epist.

CLXVII.

CLXVI. Scripta an. 415 verno tempore. Centesima sexagesima sexta ad Hieronymum occasione Orosii presbyteri in Palæstinam anno 415, sub vernum tempus navigantis dictata est ex n. 2. Scripta simul cum superiore. Alteram quoque hic centesimam sexagesimam septimam simul ipsi perferendam accepit Orosius. Eodem enim tempore cum superiore scriptam fuisse indicat non modo Augustinus hacce epistola CLXVII, n. 1, et CLXIX, cap. 4, n. 15, et lib. 2 Retract. c. 45, sed etiam Hieronymus rescripto suo, quæ est epistola hic CLXXII, n. 1.

[blocks in formation]

Scripta forte an. 415. Timasii et Jacobi est centesima sexagesima octava epistola, qua gratiarum actionem Augustino exhibent pro libro de Natura et Gratia; quem librum anno 415 editum esse nulli dubitamus.

CLXIX. Scripta exeunte an. 415.

Ad Evodium centesimam sexagesimam nonam epistolam dedit Augustinus post perfectum librum de Natura et Gratia, eodemque anno quo librum quartum et quintum de Civitate Dei, duasque ad Hieronymum epistolas CLXVI et CLXVII dictaverat, uti profitetur ipse hic n. 1 et 13.

[ocr errors]

415.

CLXX, CLXXI. Scriptæ forte an. Centesima septuagesima ad Maximum et centesima septuagesima prima ad Peregrinum eodem tempore datæ fuerunt; non ante annum 415 : siquidem Peregrinus episcopus, quo tam familiariter utuntur hic Augustinus et Alypius, videtur fuisse idem cum iilo Peregrino, qui diaconatus munere fungebatur adhuc anno 412, ex epistola cxxxix, et CXLIX, imo post annum 413, ex epistola CXLIX, n. 34.

CLXXII.

Scripta ineunte an. 416. Hieronymi epistola hic centesima septuagesima secunda reddita putatur Augustino per Orosium redeuntem ex Palæstina in Africam anno 416, sub vernum tempus.

[ocr errors]

CLXXIII. - Scripta circa hoc tempus. Centesima septuagesima tertia ad Donatum presbyterum aliquanto tempore posterior est Carthaginensi collatione, de cujus Actis ibi sermonem habet Augustinus n. 7; posterior etiam legibus ab Honorio postmodum datis in Donatistas; haudquaquam enim Donatus ille per vim comprehensus ad Ecclesiam sic adduceretur, quomodo hic n. 1 refertur, si legum imperialium auctoritas non intercessisset. Quo autem anno id contigerit, an statim post leges audita Marcellini cæde rescriptas in schismaticos, an posteaquam Dulcitius Tribunus legum imperialium exsecutor in Africam venit, incertum est.

[ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »