Obrazy na stronie
PDF
ePub

certum tempus præ se ferat. Ex hac porro quadruplicis classis distinctione id commodi eveniet, quod antea observabamus, ut studiosus lector ea quæ ad hæreses Donatistarum et Pelagianorum pertinent, uno fere conspectu ac tenore percipiat.

Deinde monendus est lector nonnullos tractatus, qui hactenus in Epistolarum ordinem relati sunt, loco motos a nobis non fuisse, tametsi id non levis momenti rationes suadere videbantur. In eo genere est publicum illud instrumentum, quo Eraclium futurum sibi successorem designat Augustinus, præter aliquot prolixiora opuscula, quæ ab ipso in Retractationibus censentur inter libros. Id vero a nobis præstitum haud fuit, quo vel sic lectorum commodo, quantum fas esset, consuleretur. Verum nihil cunctandum censuimus, quin rejiceretur in Appendicem vulgata illa Altercatio cum Pascentio, quæ CLXXVIII numerabatur inter Augustini Epistolas. Hanc enim supposititiam esse manifestis constat argumentis, quæ in Admonitione eidem Altercationi præfixa retulinus.

Præterea rem gratam utilemque studiosis facturos nos arbitrati sumus, si quasdam huc revocaremus Epistolas, non solum quas Augustinus nomine suo misit ad alios, sed ex illis etiam quæ ad ipsum a multis sunt directæ. Sic Timasii et Jacobi, sic Ilonorii et Theodosii Imperatorum, Quodvultdei, Prosperi, Hilarii atque Anonymi ad Augustinum litteras: sic et ab ipso datas ad Pelagium, ad Simplicianum de opere ipsi dicato, ad Aurelium, ad Valerium, ad Claudium, ad Quodvultdeum super libris corum nomine nuncupatis, quæ hic antea desiderabantur, suo inserendas loco curavimus: uti et catholicorum episcoporum rescripta ad Marcellinum tribunum, occasione collationis Carthaginensis, necnon Epistolam ad Proculum et Cylinnium Gallicanos antistites Leporii causa transmissam: quæ nimirum scripta non minus pro veris ac germanis Augustini fetibus habenda sunt, quam Epistolæ illæ Carthaginensis ac Milevitanæ synodi nomine ad Innocentium directæ, quas uti a S. Doctore dictatas cum aliis ejus Epistolis omnes recipiunt.

Huc vero etiam revocandus erat Tractatus de bono Viduitatis, nisi id prohibuisset usus jampridem receptus, qui Libri titulum ei assignat, tametsi vera sit Augustini ad Julianam Epistola, coque nomine nulla ejus peculiaris mentio in Retractationum libris habeatur. Ejusdem conditionis est ea Epistola quam S. Doctor fidelibus ad suæ dispensationis curam pertinentibus scripsit contra Petilianum, quæ ab Augustini tempore, sicuti in lib. 2 Retractationum, c. 25, testatur, prioris adversus ejusdem hæretici Litteras libri locum obtinuit. Occurrebat præterca Secundini Manichæi ad Augustinum Epistola, quæ ut nihil continet observatione dignum quod cruditorum oculis merito subjiciatur, relicta est in sexto Augustinianorum operum tomo, ob id solum legenda, ut ca plenius intelligantur quæ illic adversus Secundini errores disputat Augustinus.

Neque vero editas duntaxat Epistolas recudimus; sed novas aliquot primi damus in lucem: in quibus occurrit Augustini tum presbyteri insignis ad Alypium episcopum Thagastensem Epistola, cujus perquam egregium est argumentum. Jam pridem Christianorum convivia compotationesque in basilicis natali sanctorum die fieri solitas e medio tollere satagebat Augustinus. Ejus hanc in rem verba sunt in Epist. xxii ad Aurelium, n. 5: Auferendum est nalum non aspere, sed sicut scriptum est, in spiritu lenitatis et mansuetudinis. Non duriter, non modo imperioso ista tolluntur; magis monendo quam minando. Sic enim agendum est cum mulsitudine peccantium. Narrat ergo hic quemadmodum per tres dies, nominatimque in Leontii natali die, auctoritatibus ex divina Scriptura petitis, tum precibus, fletibus ac lacrymis apud solemnem concionem instabat, foeda ut hæcce consuetudo ab Ecclesia eliminaretur: quæ ubi paucorum movere animos intellexit, mox acriore studio alia atque alia subjecit hortamenta, et imperata oratione piorum suffragia adhibuit; sic ut Deo donante tandem a compotationibus istis cessatum fuerit. Inter alia vero quæ hic referuntur ecclesiastica discipline monumenta, notandi ritus in sanctorum solemnitatibus tum usurpati, nempe sermo habitus ad populum; sacræ lectiones et Psalmorum modulatio alternis vicibus repetitæ ; acta Vespertina sacra, quæ quotidie celebrari solerent.

Prodeunt simul e tenebris aliæ duæ, quibus numerus Epistolarum Augustini ad Paulinum Nolensem in Possidii indice annotatus completur; breviores quidem illæ, sed christianæ pietatis ac benevolentiæ sensu plenissima. His Paulini litteras et opusculum contra Paganos, quod ab ipso elaborari didicerat Augustinus, ardentissimis votis expetere se contestatur.

Prolixior insigniorque est ad Mercatorem Epistola, ex tertia parte olim exhibita in lib. ad Dulcitium, nunc autem primum ex integro data: quæ ut peracre Mercatoris ingenium, ita singularem modestiam Augustini prodit, qui succensentem quod sibi non rescripsisset, accipit gratantissime. Notandus in ea controversiarum inter Catholicos et Pelagianos status, quod ad quæstionem de Baptismo parvulorum ac de morte peccato retributa pertinet, liquido explicatus. Notanda itidem epocha Litterarum Augustini ad Sixtum et ad Cœlestinum diaconum hic definita. Sed illud in primis observatione dignum est, quod ex eadem epistola intelligimus, nempe catholicos scriptores extra Africam positos sua Augustino scripta, quæ adversus Pelagianos edebant, dirigere solitos fuisse. Hujus quidem rei conjecturam capere licebat ex breviore ad Sixtum Epistola, n. 1. Verum id longe certius liquet ex his Augustini verbis ad Mercatorem : Ego itaque te, fili dilectissime, scribentem mihi vel ad me consideranda tua scripta mittentem, absit ut negligenter accipiam, etc.

Jam vero in bacco editione capitulationes, quæ paucas in Epistolas antehac inductæ erant, retinemus ;

novas in aliis, ubi commodum videtur, instituimus; porro in omnibus sectiones designamus frequentes, affixis numericis notis, uti jam in primi tomi opusculis fieri cœpit, quo esset deinceps facilior Augustini usus, expe-. ditiorque locorum inquisitio. Deinde Epistolarum argumenta, quæ plurima gravissimis scatere erratis historiæque adversari observarant eruditi, castiganda curavimus. Et quanquam consilium nostrum minime sit animi nostri sensa et cogitata doctis obtrudere, temperare non potuimus tamen, quin notatiunculas quasdam annecteremus, tum in præcipuis vulgati textus emendationibus, tum iis in locis qui ad stabiliendam Epistolarum epocham visi sunt idonei. Nihil porro est, quod hic omnia recenseantur menda, quæ sane innumera MSS. exemplarium ope resecuimus. Cur autem omnia resecare non licuerit, id in causa est quod aliquot S. Doctoris Epistolæ unico duntaxat codice MS. eoque non satis emendato continerentur, uti constabit codicum, quibus usi fuimus, Syllabum in fine voluminis adjectum consulenti.

Ne quid vero in hac Epistolarum editione, quod nostrum certe esset, desideraretur; quatuor earum indices altexuimus. Primus quidem novum huncce Epistolarum ordinem cum hactenus vulgato comparatum exhibet. Alter vulgatum prius ordinem continet, quatenus ad hunc novum reducitur. Tertius constat eorum nominibus alphabetico ordine digestis, ad quos Augustinus dedit Epistolas, vel a quibus ipse vicissim accepit. Postremus denique Epistolas distribuit in præcipua argumenta quæ in eis tractantur. Statueramus aliquando quintam. quoque Epistolarum seriem intexere, quæ ordini illi responderet, qui in MSS. codicibus usitatior est. Verum incassus labor et prorsus inutilis fuit, tum ob maximam MSS. codicum varietatem, inter quos nescimus an duos tresve reperias qui inter se hac in re conveniant: tum maxime quod pauci admodum reperiantur, qui media saltem ex parte S. Doctoris contineant Epistolas; adeo ut ex illis nihil certum, nihil fixum ordinatumque possit constitui; si codices nonnullos exceperis annorum 600 circiter ætatem præferentes, qui, Epistolas sex aut septem priores exhibent ea serie, quam editiones vulgatæ repræsentant, aliis longe diverso nulloque legitimo ordine contextis.

Postremo, uti aliorum tomorum, sic et istius opuscula excipiet rerum et Scripture que explicantur locorum index, quantum in nobis fuit, sincerus, et studiose comparatus.

Superest igitur ut, quod antea polliciti sumus, novi Epistolarum ordinis rationes hoc loco exhibeamus.

Epistolarum

ORDO CHRONOLOGICUS

ARGUMENTIS DEMONSTRATUS.

EPISTOLÆ PRIMÆ CLASSIS,

Quas Augustinus nondum episcopus scripsit, ab anno
Christi 386 ad 395.

I. Scripla circa finem an. 386.

Ut primum locum in Retractationibus tenent libri contra Academicos, in agro Cassiciaco scripti ab Augustino paulo post ipsius conversionem ; ita cæteras ipsius Epistolas bic jure præcedit illa, quæ eorumdem librorum occasione data fuit ad Hermogenianum. Annus vero quo isthæc epistola, sive libri iidem prodierunt, hac ratione investigatur. Exorsus fuerat id operis Augustinus aliquanto tempore ante suum natalitium diem, qui in 13 novemb. incidebat, ex lib. 1 Retractationum, c. 2. Cum autem id opus absolveret, trigesimum tertium ætatis annum agebat, uti sub ejusdem operis finem lib. 3, c. 20, n. 43, testatur. Jam vero Possidius, cap. 31, fidem facit vixisse Augustinum annos septuaginta sex. Nullusque hactenus in dubium revocavit, quin cjus obitus in 28 augusti an. 430, juxta Prosperi chronicon, inciderit. Illum igitur natum fuisse oportet 13 novemb. an. 354, conversum autem a sæculo secessisse in villam Cassiciacum an. 386, eodemque labente anno libros de Academicis edidisse; quatuor circiter menses ante baptismum, quem insequenti anno percepit.

Quanquam hæc facilis et expedita chronologiæ ratio videatur, in ea tamen constituenda necesse est paulum immorari. Nam quoniam ex lib. 3 contra Petil. litt. c. 25, liquet Augustinum non repetiisse Africam, nisi post Maximi tyranni necem, quæ exeunte julio vel augusto an. 388 contigit; cumque ex lib. 9 Conless. capp. 8, 10, 11, æque certum sit Monnicam ad

Ostia Tiberina, cum Augustinus in Africam post baptismum in Paschali solemnitate Mediolani perceptum remearet, seseque simul navigationi instaurarent, ex hac vita migrasse, anno ætatis ipsius Augustini 33, hinc fit ut viri eruditi in diversas abeant opiniones; velintque alii Possidium, ubi Augustinum annos 76 vixisse scribit, ipsius annos ex Consulum fastis numerare, proque anno primo perbreve illud computare spatium temporis a die 13 novemb. quo in lucem editus est Augustinus, ad diem 1 januarii; tum pro septuagesimo sexto id censere quod a 1 die januarii ad 28 augusti extenditur. Sicque Augustinum natum esse 13 novemb. an. 355, conversum an. 387, baptizatum an. 388, et reipsa vixisse annos non 76, sed 74 supra novem aut decem menses. Dicunt alii Augustinum, tum in lib. 3 contra Academicos, supra laudato loco, tum in cap. 10 lib. 1 Soliloquiorum (quod etiam opus ante suum baptisma perfecit), ubi se 33 annum agere profitetur, non inchoatum currentemve annum, sed transactum prorsus et elapsum intelligere. Sic enim suos annos numerare solitum suspicantur ex lib. 6 Confess. c. 11,in quo se tricenariam ætatem gerere ait, posteaquam c. 6 meminit se laudes Imperatoris recitasse, illum ipsum panegyricum esse rati, quem Bautoni consulatum ineunti dixit Kal. jan. an. 385, ex lib. 3 cont. Petil. litt. c. 25, licet verisimilius sit hanc aliam fuisse panegyrim, quam Imperatoris laudes appellat. Horum igitur calculo pertinet Augustini ortus ad an. 354, conversio secessusque ad an. 387; baptisma denique refertur ad an. 388, quo jam Augustinus, ætatis 53 expleto anno, tricesimum quar

tum decurrebat.

Verum hæ duæ sententiæ verba Augustini Possi

diique a genuino sensu per vim detorquent, nulla id exigente causa. Quid enim obstat quominus intelliga mus Augustino sub matris obitum ad suos navigare paranti moram allatam fuisse aliquo casu? quidve cogit credere ipsum statim ab obitu matris in Africam solvisse, cum id minime dicat? Quin potius in 1 Retractat. libro, capp. 7, 8, 9, recenset opuscula post baptismum a se Romæ conscripta, quibus profecto perficiendis s:ft esse non potuisset tantillum temporis, quo in Urbe ante matris suæ mortem resedisset; quandoquidem ab itineris labore, quem Mediolano rediens cum suis toleraverat, nondum recreatus erat, cum ad Ostia Tiberina pervenit: Illic enim, inquit, post longi itineris laborem instaurabamus nos navigationi. Quapropter ejus commoratio Roma non ante, sed post obitum Monnicæ reponenda, credendumque est quidpiam ei fuisse impedimento, quominus in Africam tam cito remearet.

Nam illius temporis historia prodit Maximum tyrannum hoc ipso anno 387, circiter mensem augustum infesto agmine descendisse in Italiam, et pulso ex ea Valentiniano, Africam pariter occupasse. Fiori ergo potuit ut de his certior factus Augustinus, cum ægritudine matris, cujus obitum in mensem augusto citeriorem referre nihil vetat, ad Ostia Tiberina detineJetar, mutato subinde consilio, hujus tumultus exitum opperiri Romæ statuerit, ubi a civilis belli cladibus tutior quam Thagaste degere poterat. Ad hæc si Augustini conversionem referas in annum 387, dicere cogeris eum in secessu prope Mediolanum ruri quicvisse, illa ipsa tempestate, qua universa Italia Maximo invadente turbabatur; et ex ea Valentinianus Imperator expellebatur, hoc est in medio belli turbine, qui circa Mediolanum præcipue detonabat, cum in ea urbe Comitatus Imperatoris plerumque resideret: quo tempore censet Baronius ex Ambrosii verbis intelligi posse Mediolanenses cives de fuga cogitasse.

H. Scripta circa idem tempus. Subsequitur epistola ad Zenobium, illum ipsum, uti quidem nobis videtur, cui nuncupati sunt libri de Ordine, editi exeunte anno 386. Confer hanc epistoJam cum lib. 2 de Ordine, cap. 7, n. 20, quo loco dicit Augustinus, secum sæpe de rerum ordine contulisse Zenobium, ipsumnque tunc temporis peregre profectum fuisse significat. Hac autem in epistola desiderat absentem Zenobium, optatque ut disputationem cum ipso inchoatam simul absolvant.

HI.Scripta an. 387.

Quæ hic ordine tertia est, ad Nebridium data, prodiit haud multo post Soliloquiorum opus, quod sub initium anni 387 perfectum fuit: quippe id operis a se recens editum esse innuit Augustinus, n. 1. Quid, ait, si Soliloquia legisset Nebridius, lætaretur multo exundantius, nec tamen reperiret plus aliquid quod me appellaret, quam beutum. Et n. 4: Nihil autem horum fieri posse, Soliloquia nostra jam continent. Ex quibus verbis intelligitur libros de Academicis, de Beata vita, aliosque exeunte anno 386, et incunte 387 ante Solitoquia ab Augustino compositos, Nebridio legenti arrisisse, ut gestientis animi motu velut abreptus continere se non potuerit, quominus eum beatum nuncuparet. Hæc itaque epistola in iis numeranda est, de quibus Augustinus in lib. 9 Conf. cap. 4, dicit: Ibi, id est, apud Cassiciacum, quid egerim in litteris..... cum absente Nebridio, testantur epistolæ. Scilicet Augustinum illuc secedentem secutus non erat Nebridius; Amicitiæ enim nostræ cesserat, inquit Augustinus in lib. 8 Conf. c. 6, ut omnium nostrum familiarissimo Verecundo Mediolanensi civi et grammatico subdoceret. Hline porro est quod in extrema parte epistolæ aliquot illi de verborum conjugationibus quæstiunculas proponit.

[blocks in formation]

Scripta circa idem tempus. Ex eodem agro Cassiciaco dedit epistolam hic quartam ad Nebridium, qua illi satisfaciebat inquirenti quantum in secessu profecisset. Exciderunt reliquæ Epistolæ ab Augustino per id otii ad Nebridium di

clatar, quas majori numero atque impensiori studio conscriptas fuisse ex allato loco lib. 9 Conf. subintelligimus.

-

V. Scripta circa fin. an. 388.

Quinta est ea quam a Nebridio recepit, cum esset Thagaste in Africa; quo ex Italia rediit post Maximi tyranni necem, quæ an. 388, mense julio vel augusto accidit. Miratur Nebridius Augustinum se Thagastensium civium negotiis interpellatum non impatienter ferre, doletque nondum redditam ipsi fuisse, quam tantopere exoptabat, a mundanis curis cessationem. Videtur itaque collocanda isthaec epistola in fine cjusdem anni 388, aut in sequentis anni exordio. Nam Augustinus Thagastem reversus, haudquaquam sustinuit, quin conceptum jam inde a suo baptismate consilium secedendi cum amicis in agros, quos ad Thagastem possidebant, exsequeretur quamprimum liceret. Et reipsa illic in secessu, a se jam alienatis curis sæcularibus, transegit ferme triennium, ex Possidio, cap. 3, donec Hipponem data quadam occasione profectus, ibi presbyter ordinaretur, quod anno 391 ineunte contigit. Attamen dici potest ipsum suo etiam in secessu, cum nimium ille et a civibus suis amaretur, et ex æquo cives suos redamaret, suscepisse in terdum curam graviorum negotiorum, quæ ad ipsum perferebantur.

VI, VII. Scriptæ circa initium an. 389.

Sexta epistolæ tempus utcumque habetur ex Augustini rescripto proxime subsequente, ubi, n. 4, Verecundum familiarem quondam, suum appellat. Nempe Augustinus apud. Mediolanum cxistens de Verecundo, si illic adhuc in vivis ageret, non sic loqueretur; et multo minus apud Cassiciacum, ubi ipse in Verecundi villa versabatur. Neque de cætero videtur referenda utraque epistola ad illud tempus, quo Romæ morabatur Augustinus, licet Verecundus per id temporis e vivis excesserit; tum quia istud cum voce quondam non congruit, tum quia nullum ejuscemodi litterarii commercii, quod tunc Augustino cum Nebridio intercesserit, indicium nobis suppetit. Sic ergo epistolas sextam Ncbridii et septimam Aug. ad Nebridium, illis jam in Africa constitutis scriptas fuisse colligimus.

VIII-XIV. Scriptæ circa idem tempus.

Idem porro de reliquis epistolis quas ad se vicissim miserunt, id est octava, nona, decima, undecima, duodecima, tertia decima et quarta decima, longe magis liquet. Quanquam enim temporis articulum quo singulæ datæ fuerunt, haud expeditum sit distincte assignare is tamen ordo quem bic inter se tenent facile constituitur ex mutuo earum respectu. Ad extremum id certo certius est, omnes a Nebridium epistolas ante annum 391 prodiisse. Quippe de obitu Nebridii scribit Augustinus in libro 9 Confessionum, c. 3 n. 6: Quem non multo post conversionem nostram et regenerationem per baptismum........ carne solvisti. Quibus verbis aperte docemur mortuum fuisse Nebridium, antequam ad presbyterium assumeretur Augustinus. Atqui ad id munus assumptus fuit anno 391 ex eruditorum observatione, duobus nixa Possidii testimoniis qui primum cap. 3, fidem facit Augustinum ex Italia in Africam regressum in secessu Thagastensi ferme triennio constitisse, tumque ordinatum fuisse presbyterum apud Hipponem. Porro regressus est Augustinus anno, ut diximus, 388, post Maximi necem. Deinde cap. 31 ipsum in clericatu vel in episcopatu annis ferme quadraginta, scilicet ad diem usque 28 augusti anni 430, vixisse testatur. Porro illa ipsius ord natio nonnullis quadragesima incipiente, nobis aliquanto ante di rum spatio facta videtur: quippe cum Augustinus presbyteratu suscepto se virium suarum in eo munere atque in divini verbi prædicatione periculum fecisse in epistola xxi, innuat, ob idque a Valerio episcopo flagitare se dicat dierum aliquot inducias et facultatem ad Pascha usque secedendi, ut sacris Litteris, in quibus minus peritum se jam tum intelligebat, operam navet. XV. Scripta circa an. 390.

[ocr errors]

Epistolam ad Romanianum, quae hic ordine quinta

decima est, scriptam ab Augustino jam episcopo cre didit Baronius, adeoque ex hac ipsa ad annum 142, observavit episcopos consuevisse scribere litteras in tabellis eburneis vel in chartis; raro vero nec nisi char tæ inopia in membranis. Sed quando in ea S. Doctor librum de vera Religione Romaniano, cui maxime dicabatur, absolutum esse, ipsique propediem transmittendum renuntiat; pertinet dubio procul ad illud tempus quod Augustini presbyteratum proxime antecessit. Nam istum librum in Retractationibus postremum inter eos recenset Augustinus, quos nondum presbyter edidit. Certe hic idem liber erat unus ex quinque illis quos Alypius ante annum 395, adeoque ante Augustini episcopatum dono misit Paulino, de quibus in epistola

[ocr errors]

XVI, XVII. Scriptæ circa an. 390. Septima decima ad Maximum Madaurensem, a quo litteras prius acceperat Augustinus, data videtur ex Thagastensi secessu. Quod colligimus non modo ex eo quod nonnullam Augustino cum ethnico illo consuetudinem fuisse indigitet; fortean quia non procul ab invicem agebant, cum esset Madaura Thagasti finitima : sed præsertim ex eo quod nullum aut episcopatus aut sacerdotii ejus exstet in ea vestigium; quodque idolorum cultus (qui sub initium an. 391, Imperatorum lege prohibitus fuit) adhuc publicus foret, ut hic passim ipse subinnuit. Unde licet inferre scriptam fuisse anno 390.

XVII-XX. Scriptæ circa idem tempus. Epistolæ proxime subsequentes, ad Cælestinum, ad Gaium, ad Antoninum, in quarum inscriptione nullum nomini suo dignitatis titulum adjunctum assumit Augustinus, ab eo adhuc laico videntur data. Id vero etiam confirmatur ex stilo, qui ut in primis ipsius scri. ptis, paulo elegantior est; nec non ex ordine quo in retustis codicibus reperiuntur collocate, videlicet juxta priores quindecim epistolas, adeo ut nec desint MSS. qui præter illas prorsus nihil contineant: cujuscemodi perantiquus liber in bibliotheca Germanensi

asservatur.

-

XXI. Scripta sub ineuntem an. 391. Epistola vigesima prima nihil aliud est, quam supplex ille libellus quem episcopo Valerio porrexit Augustinus aliquanto post suam ordinationem, postulans nt quia jam vires suas huic obeundo muneri inferiores expertus fuerat, concederetur sibi parvum tempus, velut usque ad Pascha, quo Scripturarum sacrarum studio totus vacaret. Hæc igitur epistola sub initium anni 391, quo presbyterum creatum Augustinum fuisse probavimus, collocari debet.

XXII. — Scripta circa an. 392.

Effluxerant ab ejus ordinatione dies bene multi, cum epistolam vig simam secundam ad Aurelium scripsit presbyter Augustinus. Jam tum enim erecto Hipponensi monasterio fratrum cœtus coalescere cœperat, ex n. 1. Hac epistola respondet litteris quibusdam, quæ hodie non exstant, receptis ab Aurelio; cui Carthaginensis Ecclesix regimen recens commissum esse indigitat, ubi meminit spei, quam secum probi quique conceperant, fore ut Deus Africanarum ecclesiarum agritudinibus collata in ipsum auctoritate, medelam aliquando tandem adhibeat. Sicque omnino familiari suo rescribit, ut facile credas Aurelium ab ipso per litteras instanter petiisse, ut sibi sub novo onere laboranti, qua consiliis opportunis, qua emissis ad Deum precibus subveniret. Quocirca existimare licet Aurelium, qui anuo 388, cum eum ex Italia rediens Augustinus apud Carthaginem vidit ex lib. 22 de Civ. Dei, cap. 8, diaconi Carthaginensis munus obibat, non citius anno 391, episcopali dignitate auctum fuisse. El reipsa antecessor ipsius Genethlius concilio Carthaginensi II præfuit anno 390, die 19 maii. Deinceps vero, id est, anno 393, concilium Hipponense die 8 octobris, aliaque insequentium annorum Africana concilia, sub Aurelio habita prænotantur. Cæterum hac ipsa, qua de agimus, epistola permotum credimus Aurelium ad cogendum istud concilium Hipponense, quo ejus au

ctoritate comes ationes quibus Afri pietatis prætextu in ecclesiis vacabant, prohiberet. Tanta nimirum erat pestilentia hujus mali, ut hic scribit Augustinus n. 4, ut sanari prorsus nisi concilii auctoritate non posset. XXIII. Scripta circa idem tempus.

Vigesima tertia ad Maximinum vel ipsa inseriptione intelligitur scripta ab Augustino, cum adhuc presbyter esset, quo autein anno minime compertum est. XXIV, XXV.-Scriptæ sub fin. an. 394, ante hieman.

Paulini sunt duæ subsequentes epistolæ, ab ipso ex urbe Nola in Africam, anno 394 transmiss; altera Alypio patri, id est, episcopo. Hanc enim dignitatem ipsi competere didicerat haud dubie ex litteris, quas ab Alypio se recepisse profitetur. Altera autem Augustino fratri, quem scilicet presbyterum adhuc agere audiverat, cuique, ut ait n. 4, officio sociatus, sive juxta Cisterciensem MS. officio senatus æquabatur. Atque ex priore quidem epistola, n. 2, habemus hane simul cum illa datam fuisse. Ex principio vero epistola xxx, quam ad Augustinum sub initium anni 395 indubitan ter scripsit Paulinus, hanc eamdem ad Augustinum, scilicet vigesimam quintam; imo et alteram ad Alypium, hic vigesimam quartam ante hiemem superiorem, id est autumno anni 394 directam fuisse certe cognoscimus. XXVL

Scripta forte ineunte an. 395, et missa cum sequente.

Vigesima sexta Augustini est ad Licentium discipulum quondam suum. Laudat, n. 5, Paulinum tanquam sibi tunc temporis notissimum. Quapropter eam forte scripserit post acceptas superiores Paulini litteras, postque visum illum, quem Paulinus ad ipsum salutandum direxerat. Porro in epistola proxime subsequente, n. 6, recordatur hujus ad Licentium scriptæ, eamque eadem occasione, sive ejus saltem exemplum Paulino ipsi legendum transmittit.

XXVII. Scripta circa ineunt. an. 395. Vigesima septima ad Paulinum epistola sub initium anni 395 a nobis collocatur. Quippe acceptis litteris. Paulini sibi ante hiemem scriptis, hanc illi epistolam perferendam Angustinus tradidit Romaniano, uti n. 4 significat: qui Romanianus, Licentii supra nominati pater, in Italiam rei familiaris et domestice causa navigabat; forte verno tempore prædicti anni 595, certe Augustino nondum episcopo, ex epist. xxxi et

[ocr errors]

XXVIII. Scripta an. 394 aut 395.

Sub initium epistolæ vigesimæ octave ad Hieronymum laudatur Alypius, episcopalem dignitatem post suum ab flieronymo regressum janı consecutus. Porro Alypii profectionem in Palæstinam ad annum 393 revocat Baronius; promotionem ejusdem ad episcopatum, in annum 394. Est igitur epistola hoc anno 394 aut certo anno 395 scripta; non serius, cum eam Augustinus scripserit nondum episcopus, ex epist. LXX1,. c. 4, n. 2. Huc facit quod Hieronymi de Petro reprehenso a Paulo sententiam hic improbatam, exagitat itidem Augustinus (tacito tamen auctoris nomine), in libro de Mendacio, capp. 5 et 20, quod opusculum in Retract. lib. 1, inter illa quæ scripsit nondum episcopus, postremo loco reponit.

XXIX. Scripta an. 395.

Ad annum eumdem 395 referre visum est eximiam illam Alypio datam epistolam, quæ ex vetustissimo codice RR. PP. Cisterciensium S. Crucis in Jerusalem in Urbe nunc primum vulgatur. Neque vero serius collocanda fuit, quando eam scripsit Augustinus co tempore quo adhuc in presbyteri munere merebatur : quippe labente hoc ipso anno ad episcopale munus evectus fuit. Neque etiam citius: quia eamdem episcopalis muneris dignitatem ipsi Alypio, qui hic Thagastensium episcopus dicitur, ante annum 394 collatamı fuisse nullo argumento apparet. Enimvero non adeo recens hoc munus adiverat Alypius, uti satis intelli gitur ex illis verbis Augustini n. 12: Magna sane ex parte vobiscum requiescimus cum alacritate fervoris:, quia spiritualis Ecclesia Thagastensium tam crebra ng

[ocr errors]

bis dona nuntiantur. Necnon ex eo quod in cadem epi.. stola, n. 2, significatur, ipsum Alypium Hippone, ubi certe relicta Ecclesia sua baudquaquam peregrinatus fuisset novitius episcopus, profectum esse nuperrime, et quidem non multo post ineuntem annum, si nimirum isthæc epistola referatur ad initium Quadragesimæ, neque librarii erratum sit in exemplari, ubi legitur: Postea vero quam dies Quadragesimæ illuxisset. În buam lectionem nonnihil suo loco annotatur.

XXX. Scripta an. 395.

Trigesimam epistolam scripsit Paulinus antequam Augustini rescriptum, quæ superius est xxvi epistola, a Romaniano recepisset. Nempe vir ille sanctus incredibili Augustini desiderio ex ipsius lectione incensus, cum nuntium quem ante hiemem in Africam transmiserat, in itinere videret remorari, ac de litteris suis perlatis dubius foret, officium suum diutius suspendere non valuit; sed ad Augustinum secundas litteras dedit Romano et Agili, ut sui in cum animi studium et observantiam, simulque ejus visendi desiderium flagrantissimum testaretur.

EPISTOLÆ SECUNDÆ CLASSIS,

Quas Augustinus jam episcopus, ante collationem Carthaginensem cum Donatistis habitam et ante detectam in Africa Pelagii hæresim scripsit, ab anno Christi 396 ad 410.

XXXI.-Scripta incunte an. 396. Epistolam ad Paulinum hic tricesimam primam jam demum episcopus Augustinus, acceptis posterioribus Paulini litteris reddidit, per Romanum et Agilem ei continuo referendam. In hac epistola de sua ad episcopatum promotione certiorem fecit Paulinum, quo ille intelligeret se de profectione in Italiam ejus invisendi causa, cogitare non posse; ipsumque ecclesiasticis curis expeditiorem, nondum enim episcopus crat Paulinus, ad trajiciendum in Africam invitaret. Porro autem contigit Augustini promotio imminente Domini Natali ex Homil. 25, inter 50, c. 3, atque eerto certius ante annum 397, quo concilium Carthaginense III, die prima septembris aut 28 augusti celebratum sancivit, ut ordinandis episcopis vel clericis decreta Conciliorum prælegantur, quæ nimirum sanclio constituta fuit ipsius Augustini rogatu, qui et eidem concilio subscripsit.

Verum de annis 395 et 396, uter illorum Augustini ordinatione insignitus sit, res est apud nos haud satis explorata. Et quidem facile inclinaret animus in annum 396, quoniam librorum quos, ut ait lib. 2 Retract, c. 1, episcopus elaboravit, primi duo sunt ad Simplicianum, quem in epistola nuncupatoria et initio libri 1, titulo Patris exornat : qui titulus indicare videtur jam Simplicianum successisse B. Ambrosio, cujus tamen obitus nonnisi anno 397, die 4 aprilis contigit. Sed demus Augustinum pro singulari in tantum virum observantia, non cum alia nuncupatione donaturum, quamvis solum presbyter foret, utpote quem ipse in lib. 8 Confess. c. 2, S. Ambrosii spiritualem patrem nominat quid quod de iis libris loquens, constanter dicit eos se nunc ad Simplicianum Mediolanensis Ecclesiæ antistitem, nunc ad Simplicianum episcopum S. Ambrosii successorem scripsisse, ut lib. 2 Retrac. c. 1, et lib. de Prædest SS. c. 4, et lib. de dono Persev. c. 20, modo etiam quod a se Simplicianus Mediolanensis episcopus aliquando quæsivit pertractasse, sic lib. ad Dulcit. q. 6? Quo fit ut eosdem libros in annum 397 referat Joan. Rivius haud dubius sane Simplicianum jam tum esse episcopum : qua in re Baronii sententiam videtur secutus. Jam itaque si ordinationem Augustini ante annum 396 constituerimus, fateamur necesse erit, ipsum annos propemodum duos a scribendo abstinuisse : quod vix credi possit de sancto illo doctore, qui curas, quas fratribus suis impendere tenebatur, in hoc potissimum reponebat, ut eorum in Christo laudabilibus studiis, lingua ac stilo suo, quas ligas in eo charitas agitabal, maxime serviret, sicuti loquitur ipse in lib. 3 de Trinit.

c. 1. Adde quod supra laudatos ad Simplicianum libros a se in ipso exordio episcopatus sui scriptos fuisse, in lib. de Prædest. SS. c. 4 testatur. Attamen Prosper sub Olibrio et Probino coss. id est anno Chr. 395 scribit Augustinus B. Ambrosii discipulus, mira facundia doctrinaque excellens, Hippone-regio in Africa episcopus ordinatur. Et quotquot Augustini gesta scripsere, hanc omnes adeo liquidam auctoritatem velut epocham chronologicam ratam, fixam minimeque dubiam habuere : unde ob conjecturam, quantumvis nostro judicio validam, religio est ab illa discedere. Igitur epistolam hancce ad Paulinum, ab Augustino recens episcopo datam, ad anni 396 exordium revocari oportuit. Hinc etiam superiorum inferiorumque aliquot epistolarum tempus, uti probe intelligis, uno anno citius quam alias videri posset, figendum fuit. XXXII. Scripta paulo post superiorem. Reversis ex Africa Romano et Agili, non continuit sese Paulinus, quin continuo nuntios gratissimos exinde acceptos de sanctis viris, atque in primis de Augustini ad episcopatum provectione, communicaret cum Romaniano, ad quem hanc epistolam trigesimam secundam postera die dedit super ea ipsa re, de qua apud illum, prout sanctum Dei hominem lætari par eral, gratulatur,

XXXIII, Scripta initio episcopatus Augustini.

-

Epistolam trigesimam tertiam ad Proculeianum Donatistarum apud Hipponem episcopum, presbyterne an episcopus cum esset, scripserit Augustinus, haud liquido satis argumento decerni potest. Facilius tamen crediderimus ipsum jam tum episcopum fuisse, ob id maxime quod de honoribus n. 5 scribit, quos illis deferebant homines causas suas sæculares, inquit, apud nos finire cupientes, quando eis necessarii fuerimus... pro quibus rebus quotidie submisso capite salutamur. Non enim comperiri arbitramur, eos qui tantum sacerdotes essent, aut debuisse aut potuisse negotia et lites plebis dirimere, nisi forte quibus ob gravem causam demandata fuisset isthac provincia uti ab ipso Augustino postea demandata fuit presbytero Eraclio, sed postulata prius plebis assensione, eique suo jam in episcopatu successori designato. Utut sit, non serius initio sui episcopatus eam epistolam dedit; quippe cum adhuc in vivis ageret Vale rius, atque ipse in proxime subjecta epistola, quam postea scripsit, sese adhuc tironem in episcopatu confiteatur.

XXXIV. Scripta post superiorem.

Igitur in epistola trigesima quarta ad Eusebium, n. 6, sic loquitur Augustinus: Quanquam et iste qui se tot annorum episcopum dicit, quid in me tirone timeat, quominus mecum velit conferre sermonem, non salis intelligo: quibus verbis primum episcopatus sui tempus signat, docetque Proculeiani mutatum esse animum, cui jam aliud placeret, quam quod de eo sibi renuntiatum fuisse dicebat in superiore epistola, n. 2, quod nimirum vellet bonis viris sedentibus conferre cum Augustino; atque hinc epistolæ hujus ordo tempusque asseritur.

XXXV. Scripta post superiorem. Ejusdem temporis est irigesima quinta, ad eumdem Eusebium paulo post superiorem data. XXXVI.. Scripta forie an. 396 aut sub initium 397, Epistolæ trigesime sextæ ad Casulanum ætatem an vere assecuti fuerimus, judicabunt alii ex his verbis cap. 14, n. 32: Indicabo tibi quid mihi de hoc requi renti responderit venerandus Ambrosius, a quo baptizatus sum, Mediolanensis episcopus. Quae verba inducere possunt, ut credatur scripta ab Augustino ante Ambrosii obitum, qui pridie Paschatis contigit an. 397. Gui opinioni quia in epistola nihil usquam occurrit quod refragetur, visum est illam referre inter epistolas quas sub initium episcopatus sui dictavit. Scripta circa an. 397. Epistola trigesima septima præfigi solet libris Quæstionum ad Simplicianum, quorum occasione scripta

XXXVII.

« PoprzedniaDalej »