G. F. paham Q. HORATII FLACCI OPERA, CUM SCHOLIIS VETERIBUS CASTIGAVIT, ET NOTIS ILLUSTRAVIT, GULIELMUS BAXTERUS; VARIAS LECTIONES ET OBSERVATIONES ADDIDIT JO. MATTHIAS GESNERUS. QUIBUS ET SUAS ADSPERSIT JO. CAROLUS ZEUNIUS, PROF. GR. LIT VITEBERG. EDITIO NOVA, PRIORIBUS EMENDATIOR. EDINBURGI: Er Prelo Academico. VENEUNT EDINBURGI APUD MUNDELL, DOIG, ET STEVENSON; JO. CAR. ZEUNII PRAEFATIO. CUM exemplaribus editionis secundae divenditis, novam ador nare instituisset Redemtor, et a me petiisset, ut, si quid haberem, adderem: opellae qualiscunque a me hic adhibitae paucis reddenda esse videtur ratio. Observationibus quidem Baxteri et Gesneri, quas, si a paucis Baxterianis recesseris, servandas esse duxi omnes, passim addere ausus sum meas, si quas rei intelligenia desiderare videbatur, Textum nonnullis in locis, sed caute et parce, ad fidem librorum mutavi, causasque rei commemoravi. Gesneri varietati lectionis meam quoque inserendam esse existimavi, quam vel ex Bentlciana editione, nondum a Gesnero notatam, vel Venetiana de anno 1559; vel Glareana, quae Friburgi a. 1536 prodiit in lucem, vel Chabotiana a. 1615, vel Lambini Wecheliana a. 1596 collegeram. Praeterea cum singulari Titii Professoris Physices longe Celeberrimi et Collegae mei conjunctissimi liberalitate exemplar editionis Glareanae manu Crusii olim Professoris Vitebergensis ad meos usus accepissem: inde codicum Bersmanni varietatem et paucas Crusii conjecturas in hanc editionem transferendas putavi. Quoniam argumentorum enarratio ad rei intelligentiam non parum facere existimatur; omni, qua potui, diligentia, imprimis Sermonibus Epistolisque illa praeposui. Pro indice prioris editionis valde jejuno et im |