Obrazy na stronie
PDF
ePub

U. C. 728. Cæsar Augustus VIII. T. Statilius Taurus 11. A. C. 26. Horatii 38.

Sex. Apuleius ex Hispania triumphat. Sed Cantabri et Astures mox renovant bellum.

U. C. 729. Cæsar Augustus IX. M. Junius Silanus. A. C. 25. Horatii 49.

Expeditio Augusti in Cantabros. Initium belli contra Arabiam et Æthiopiam faciunt Ælius Gallus et Petronius. Marcellus Juliam ducit. Horatius scribit II. Od. 4.

U. C. 730. Cæsar Augustus X. C. Norbanus Flaccus. A. C. 24. Horatii 41.

Phraates iterum pellit Teridatem, qui in Hispaniam ad Cæsarem Augustum fugit: vide Argum. 1. Od. 26. Augustus Cantabris victis Romam post triennium redit, cum ob morbum diutius abfuisset; et Janum iterum claudit; Dio LIII. p. 515. Canit Horatius III. Od. 14. item 1. Od. 36.

Quintilius, communis Horatii et Virgilii amicus, moritur. Hieron. Chron. Euseb. ad Ol. 189. 1. Consolatur Horatius Virgilium 1. Od. 24.

U. C. 731. Cæsar Augustus XI. A. Terentius Varro Muræna. suff. Cn. Calpurnius Piso. A. C. 23. Horatii 43. Phraates legatos mittit Romam, repetitum Teridatem et filium suum. Quæ res dum in Senatu agitatur, facit Horatius I. Od. 26. cujus vid. Argum. Augustus Phraati filium reddit, hac lege, ut captivos et signa Romana restituat. Teridati permittit, Romæ manere. Dio LIII. 33.

Augustus gravi morbo decumbit; sed convalescit. Brevi post Marcellus juvenis moritur. Inter hæc duo facta scriptum est Carm. 1. 12.

U. C. 732. M. Cl. Marcellus Æserninus. L. Aruntius. A. C. 22. Horatii 44.

Non solum in fine anni superioris, sed hoc ineunte etiam, magnæ Tiberis inundationes memorantur. Fulmine ictæ

in Pantheo statuæ. Dio LIII. extr. LIV. pr. Hæc prodigia occasionem dedisse videntur 1. Od. 2. licet manifestum sit, commemorari non illa sola, sed plura simul alia, quæ præcessissent. Augustum rerum potitum cum commendare vellet poëta, tamquam eum, qui rempublicam, bellis civilibus jactatam, restituturus esset; bella autem civilia declarari solerent per ❝yos, quod expiatione indigeret, denique prodigia a longo inde tempore civitatem évay et expiatione egentem indicassent; Augustum eum esse auguratur, qui xalapμois, expiationibus publicis, rempublicam piaculo eximeret. In quibus redeundum est ad notiones veterum de calamitatum publicarum causa ab ira Deorum repetita, ex concepto piaculo, et de necessitate expiationum. Plura, quæ carmen ad h. a. referre suadeant, in Obss. monuimus. Conjurant in Augustum Licinius Varro Muræna et Fannius Cæpio. Augustus in Siciliam abit (Dio LIV. 6.), unde in Parthos profecturus putatur. Paulo ante hanc profectionem scripta videtur 1. Epist. 9.

[ocr errors]

U. C. 733. M. Lollius. Q. Æmilius Lepidus.
A. C. 21. Horatii 4.

Scripta hoc anno 1. Epist. 20. Augustus in Græciam, hinc in Samum navigat, ibique hyemat. Medio anno scriptum Carm. 111. 29. ad Mæcenatem, absente Augusto Urbi præfectum. Item referas huc Carm. 11. 13. quod anno ante III. 8. scriptum esse, constat ex hujus vs. 9.

U. C. 734. M. Apuleius. P. Silius Nerva.
A. C. 20. Horatii 45.

Asiam, Bythyniam, Syriam Augustus invisit. Phraates signa Augusto et captivos remittit; Dio LIV. 8. Ea res magnificis verbis a Poëtis ornari solet. Loquuntur de Parthis profligatis, subactis, domitis, de everso eorum imperio, de Oriente debellato, de Phraate Augusti ad pedes procumbente, ab eoque jus regnandi accipiente, &c. Tum et Daci ac Sarmatæ, aliique Istri accolæ, continuo excurrentes in fines Romanos per Lentulum coërcentur; Flor. IV.

12. Denique hoc etiam anno, occiso Artaxia, datur ab Augusto Armeniis Tigranes, et a Tiberio Nerone in regnum deducitur; Dio LIV. 9. Id ipsum etiam a Poëtis sic augetur, tanquam subacta sit Armenia. Referuntur ad hæc tempora II. Od. 11. 11. Od. 8. 1. Epist. 3. et 8. item 12. Neque diu post hunc a. scriptum esse potest Carm. 11. 17. cujus vid. Argum.

U. C. 735. C. Sentius Saturninus. Q. Lucretius Vespillo. A. C. 19. Horatii 4.

Virgilius in Græciam proficiscitur; vid. Vit. Virg. Est ad eum 1. Od. 3. Moritur Brundusii.

Augustus ab Oriente redit Romam, a. d. iv. Id. Oct. Videntur huc assignanda Carm. 1. 19. 111. 5.

U. C. 737. C. Furnius. C. Junius Silanus.
A. C. 17. Horatii 48.

49

Augustus Ludos Sæculares instituit; Dio LIV. p. 533. Plin. VII. 48. Censorin. c. 17. Horatius ejus jussu conscribit Carmen Sæculare. Ad idem tempus spectat iv. Od. 6.

U. C. 738. L. Domitius Ahenobarbus. P. Cornel. Scipio. A. C. 16. Horatii .

Pertinet ad h. a. Carm. IV. 1. et sic circa idem tempus scriptum oportet Carm. Iv. 10.

U. C. 739. M. Drusus Libo. L. Calpurnius Piso.
A. C. 15. Horatii 5.

Rhæti et Vindelici per Tiberium et Drusum subiguntur. Primum solus Drusus missus erat, et Rhætos apud Alpes Tridentinas prælio vicerat; Dio LIV. p. 536. Eo spectat Iv. Od. 4. Deinde cum Rhæti nihilo minus Galliam urgerent, Tiberius quoque adversus eos missus; Dio ibid. Proinde Drusus et Tiberius simul multis locis in Rhætiam irruperunt, et aliquot præliis copias hostium deleverunt. Hæc gesta celebrantur Carm. IV. 14. serius scripto, ut videbimus.-Augustus per totum annum in Gallia absens est.

U. C. 740. A. C. 14. Horatii ğ.

Augustus adhuc dum Roma abest, in Hispania, Gallia, Germania, rebus constituendis intentus. Scriptum tunc videtur Carm. IV. 5. np. post Legem de Adulteriis et de Maritandis Ordinibus a. 736. latam, item post subactos Parthos, Cantabros, et Germanos. Ad idem tempus spectat 11. Od. 4.

U. C. 741. Tib. Claudius Nero. P. Quintilius Varus. A. C. 13. Horatii 5.

Augustus Romam revertitur. Si Suetonio credimus, Augustum Tiberii Drusique, privignorum suorum, Victoriam Vindelicam canere jussisse Horatium, ejusque rei causa quartum librum Carminum addere; huic sane anno is jussus Augusti erit assignandus, quo post triennii in Gallia absentiam, Urbem repetiit. Certe Carm. IV. 14. non prius, quam post eum reditum, scriptum esse probabile est.

U. C. 742. M. Valerius Messala. P. Sulpitius Quirinus. A. C. 12. Horatii 5.

Agrippa moritur, ad quem unum est Carm. I. 6. incertæ ætatis.

U. C. 744. Julus Antonius. Q. Fabius Maximus Afric. A. C. 10. Horatii 55.

Dacis, Getis, et Germanis a Druso ac Tiberio victis, Janus tertium clauditur. Iv. Od. 15. et 11. Epist. 1. Horatii opera novissima, hoc anno scripta videntur.

U. C. 746. C. Marcius Censorinus. C. Asinius Gallus. A. C. 9. Horatii 57.

Horatium hoc anno v. Kal. Dec. mortuum esse, et quidem subito, ut ne signare quidem Testamentum posset, docet Sueton. in ejus Vita; errore tamen in annorum Horatii numero admisso, dum LIX. pro LVII. ponit. Hieronym. Chron. Euseb. ad Olymp. 192. 3. 'Horatius quinquagesimo septimo ætatis suæ anno Romæ moritur.'

Delph. et Var. Clas.

Horat.

C

Eodem anno inclinante moritur Mæcenas, teste Dione LV. p. 552. et quidem ante Horatium; quod cur ex ejus Vita, a Suetonio conscripta, intelligere pertinaciter noluerint Turnebus, Torrentius, Dousa, A. Schottus (Obss. 11. 60.) et Sanadonus, equidem non capio.

VILLA HORATII ab ipso elegantissime pingitur 1. Epist. 16. 5. sqq. Sita erat in Sabinis, non procul Tibure versus Aquilonem. Vicina erat Varia (1. Epist. 14.3.), item Mandela (1. Epist. 18. 105.); proximum fanum Vacunæ (1. Epist. 10. extr.). Ager dicebatur Bandusia, fonte Bandusio (III. Od. 13.) insignis, unde ortus rivus Digentia (1. Epist. 18. 104.), fundum Horatii suaviter irrigabat. Sylvis et nemoribus amoenissima erat regio, inprimis versus antiquum templum Vacunæ (vid. Plin. 111. 12.), et amplius versus Anienem fl. et Tibur sequebatur lucus Tiburni. Nec deerant saxa, rupes, dumeta (1. Epist. 14. 19.); ut maxime poëtica regio dici posset. In convalle inter Lucretilem montem et Usticam, saxosum collem a quo ipsa etiam vallis Ustica dicta, non procul fonte Bandusio (vid. II. Sat. 6. 2.), villam ipsam positam fuisse probabile est. Eleganter erat ædificata de albo lapide Tiburtino. Habebat in ea Horatius villicum cum octo servis, et vivebant in agello quinque familiæ (1. Epist. 14. 3.); unde satis lautum fundum fuisse intelligatur. Scripserunt plura de villa Horatii Cluver. Ant. Ital. 11. 9. sqq. et magno, forte nimio studio, M. L. Capmartin de Chaupi in Découverte de la Maison de Campagne d'Horace, Tomes III. Rome 1767.' 8. Elegantior multo est Dominici de Sanctis Dissertazione sopra la Villa de Orazio Flacco.'

« PoprzedniaDalej »