Obrazy na stronie
PDF
ePub

10

J. M. GESNERI PRÆFATIO.

non probare voluisse quicquam; sed uti de meis observationibus, ita de Baxterianis integrum lectori relinquere. Itaque iniquus fuerit, si quis cogere me velit ad præstanda omnia, quæ vir doctissimus posuit. Ceterum, quod jam innui, eam suis est meritis opinionem consecutus Baxterus, ut neque cum sine teste in re antiquaria loquitur, fides illi temere neganda sit.

In refutandis aliorum interpretationibus rarissime occupatus fui; satis habui in iis locis, quæ non recte tractata arbitror, eam ponere sententiam, quæ vera mihi videtur vel certe aliis probabilior. Si quid mihi invito exciderit, quo vel Religio in Deum lædatur, vel Humanitas, illud ne dictum volo, et mea primus sententia ultro damno.

[merged small][ocr errors]

DE

TEMPORIBUS LIBRORUM HORATII

ET POEMATUM ADEO

RICH. BENTLEII

SENTENTIA.

MAGNO quidem studio et acerrima contentione post Tanaquilli Fabri operam clarissimi viri Dacerius Massonusque in hanc arenam descenderunt; quorum equidem acumen et eruditionem in partibus laudo; in operis vero summa totoque constituendo rem eos infeliciter admodum gessisse censeo. Horum enim rationibus, et Carminibus, et Epodis, et Sermonibus, Epistolisque scribendis uno ac. eodem tempore vacavisse Nostrum necesse est; et singula quæque Poëmatia separatim in vulgus edidisse; quorum utrumque a vero alienum esse mihi pro comperto est. Quippe omnibus, qui ejusmodi Poëmata scripserunt, id in more erat, ut non sparsas Eclogas, sed integros Libellos semel simulque in lucem ederent. Ita Catullus fecit, ut ex Epigrammate 1. constat: Cui dono lepidum novum Libellum:' ita Tibullus; quem vide Elegia 1. libri tertii, vs. 7. et 17. ita Propertius Eleg. 1. librorum II. III. et IV. ut et libri 11. Elegia x. vs. 25. et XIX. vs. 39. ita Virgilius Bucolica dedit, uti patet ex ultimo illo: Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem:' ita Naso Amorum et Tristium et Ponticorum libros, ipso

[ocr errors]

12

DE TEMPORIBUS LIBRORUM HORATII

teste: ita Statius Sylvas suas: ita Martialis Epigrammata, ut Præfationes eorum fidem faciunt: ita Persius Satiras; Phædrus et Avienus Fabulas: Ausonius, Prudentius, Sidonius, Venantiusque, sua Carmina; quod ex eorum Prologis abunde patet. Quid quæris? Ipse quoque Horatius Libellos suos junctim editos aperte indicat; primum Carminum librum ex Prologo; secundum tertiumque ex Epilogis; Epodos ex illo XIV. Inceptos olim promissum carmen Iambos Ad umbilicum adducere;' Sermonum priorem librum ex versu ultimo, I puer atque meo citus hæc subscribe LIBELLO;' posteriorem ex Prologo: priorem vero Epistolarum et ex Prologo et ex Epilogo. Quartum vero Carminum et Epistolarum secundum 'longo' post cetera intervallo' emissos esse, plenissimum est Suetonii testimonium, quod qui aut refellere aut eludere conantur, inanem operam insumunt. His jam positis; primum Horatii Opus statuo Sermonum librum primum, quem triennio perfecit intra annos ætatis XXVI. XXVII. XXVIII. postea secundum triennio itidem, annis XXXI. XXXII. XXXIII. deinde Epodos biennio, XXXIV. et xxxv. tum Carminum librum primum triennio, XXXVI. XXXVII. XXXVIII. secundum biennio, XL. XLI. tertium pariter biennio, XLII. XLIII. inde Epistolarum primum biennio, XLVI. XLVII. tum Carminum lib. quartum et Sæculare triennio, XLIX. L. LI. postremo Artem Poëticam et Epistolarum librum alterum, annis incertis. Intra hos cancellos omnium Poëmation natales esse ponendos, et ex argumentis singulorum et ex Annalium fide constabit. Inde est, quod in Sermonibus et Epodis et Carminum primo Cæsar semper, nunquam Augustus dicitur; quippe qui id nomen consecutus est, anno demum Flacci XXXIX. in sequentibus vero passim Augustus appellatur. Inde est,

e Si recte annos Vitæ Horatii cum Varronianis Urbis Conditæ comparavit Massonus, Augusti appellationem suscepit Octavianus (ineunte A. U. C. 727.) anno adhuc Horatii xxxvIII.

quem libro primo Carminum adhuc attribuit ipse Bentleius: et ipse recte retinet veterem titulum Odæ secundæ libri primi ad Augustum.' Vid. dicta ibi ad vs. 29. Gesn.

quod in Sermonibus et Epodis Juvenem se ubique indicat; et quod sola Satirarum laude inclaruisse se dicit, ut Bucolicorum tum Virgilium (1. Sat. 10. 46.), nulla Lyricorum mentione facta. In ceteris autem singulis procedentis ætatis gradus plenissimis signis indicat; idque tibi ex hac serie jam a me demonstrata jucundum erit animadvertere; cum Operibus juvenilibus multa obscœna et flagitiosa insint; quanto annis provectior erat, tanto eum et poëtica virtute et argumentorum dignitate gravitateque meliorem castioremque semper evasisse. Ceterum ubicumque viri doctissimi extra limites hic positos in assignandis temporibus evagantur, toties illi in errores prolabuntur. Facile quidem mihi foret id in singulis ostendere; verum unum modo alterumve hinc attingam, cetera tuæ industriæ relinquens. Libri I. Carmen 21. 'Dianam teneræ dicite Virgines,' perperam Sæculare vocant, et ad Horatii annum XLIX. referunt; ringente Suetonio, qui tres Carminum libros longo intervallo' eum annum præcessisse testatur. Atqui nihil quicquam hic de ' Sæcularibus ludis' proditur; sed aut ad Dianæ aut Apollinis festum spectat, quorum illud mense Augusto, hoc Julio singulis annis celebrabatur. Eodem pertinet Catulli Carmen XXXV. 'Dianæ sumus in fide;' quod Sæculare etiam a viris doctis pessime inscribitur; cum nihil ibi de Sæculo habeatur, isque diu diem obierit ante ludos Augusti Sæculares. Tum et 11. 17. Ad Mæcenatem ægrotum, immani parachronismo ad Horatii annum LV. ultra libri quarti tempora ablegant; idque levi et futili argumento, quod eo anno continua insomnia vexari cœperit Mæcenas triennio ante diem fatalem; quasi vero non plus semel in tam longa vita ægrotaverit, quem Plinius Major vII. 51. ‘perpetua febre' ab adolescentia laborasse tradidit. Illud vero: 11. Sat. 6. 55. Quid? militibus promissa Triquetra Prædia Cæsar, an est Itala tellure daturus?' non, ut volunt, ad pugnam Actiacam, annumque Flacci xxxv. referendum erat, nec ad Philippensem, annumve XXIV. quippe de agrorum divisione hic agitur, quæ post Siculam

• 14 DE TEMPORIBUS LIBRORUM HORATII, &c.

de Pompeio victoriam et Lepidi deditionem in Campania, alibique facta est, anno Flacci XXXI. ut disertis verbis narrat Dio pag. 456. 457. Plutarchus Antonio pag. 941. Paterculus II. 81. et Appianus p. 1176. Alia omnia pari felicitate refutari possent; sed his fruere et vale.

« PoprzedniaDalej »