Prayers after Communion, in English Rules for the reception of Members Same, on the collateral page, in Irish Page 268 269 274 275 284 290 298 299 Same, on the collateral page, in Irish Same, on the collateral page, in Irish, Same, on the collateral page, in Irish, STATUTA SYNODALIA, &c. &c. CONSTITUTIONES SYNODALES. CAPUT I. De utilitate Synodi Diocesane, et de quorundum Statutorum abrogatione. SACRO-Sancta Tridentina Synodus in Spi ritu Sancto legitime congregata, sapienter omnia perpendens, quæ ad Dei gloriam et animarum salutem magis conferre possint; jubet, ut Synodi Diocesana quotannis celebrentur. L cet enim in Dioecesis Visitatione plura deprehendat Episcopus, quæ corrigere et emendare oporteat; nunquam tamen feliciori successu remedia peccatis congrua præscribere potest,quam cum ipse et Parochi (collatis inter se Consiliis) mala ingruentia, quasi propius intueantur. Dum hostis humani generis indefesso conatur studio nos a recto tramite divertere; pastoralis est muneris viam salutis, luce qua potest clarissima, demonstrare : hinc est quod Episcopi, B pro * Sess. XXIV. Cap. 2. de Reform. pro suo in Religionem zelo, Synodos celebrare curant; in quibus Regulæ quædam delineantur, ad quas suam agendi rationem componat tum clerus, tum populus. Ea igitur videtur esse Synodorum utilitas, ut etiamsi earum celebratio non fuisset ab Ecclesia mandata; ad eas tamen celebrandas convolarent Episcopi, quotquot sunt suæ aliorumque salutis memores. Unde merito a Patribus Concilii Provincialis Coloniensis Synodi dicuntur Corporis Ecclesia Nervi; neglectis enim, ut aiunt, Synodis, non aliter Ecclesiasticus Ordo diffluit, quam si corpus humanum nervis solvatur. Ob has igitur et similes rationes statuimus. et decernimus, ut quolibet anno in Conferentiis Junii aut mensis subsequentis, celebretur Synodus Diocesana. Ne autem multitudo Statutorum, in his nostris Diœcesibus hactenus vim Legum habentium, mole sua opprimat Sacerdotes nostros, jam pluribus distentos curis ; ac proinde minus idoneos ad singula recolenda; statuimus ac decernimus ut omnia Statuta ac Decreta Synodalia, hucusque in his Diœcesibus vim Legum habentia, jam revocentur, ac Virtute et tenore Præsentium antiquentur et abrogentur. Nullasque Constitutiones Synodales deinceps robur ac vim Legum habituras, nisi quæ in præsenti Synodo vel in Synodis posthac celebrandis sancitæ fuerint, declaramus. Hic notandum: In Synodo Diocesana solus Episcopus est Judex et Legislator; ipse suo nomine Decreta facit et promulgat; et quamvis adstantium Concilium exposcat, non tamen cogitur illud sequi.+ CAPUT * Anno 1549. + Benedictus XIV. in Synodo Diocesana tomo I. Lib. III. Cap. 12. No. 7. CAPUT II. De Sacramentis in Genere. CUM Sacramenta novæ Legis a Christo Domino instituta gratiam conferant ex opere operato; semper administrari debent summa cum reverentia et gravitate; recogitet ergo Sacerdos se res Divinas tractare, Christique agere Ministrum; ac præcipue caveat, ne dum alios lavat et a peccatis emundat, seipsum inquinet et criminibus polluat: unde in statu gratiæ semper esse debet: Sacerdos ergo, si fuerit peccati mortalis sibi conscius (quod absit) ad Sacramen torum administrationem non audeat accedere, nisi prius corde poeniteat: sed, si habeat copiam Confessarii et temporis locique ratio ferat, convenit confiteri. Penes se scmper ha beat Libellum, cui titulus Ordo administrandi Sacramenta, &c. ex Rituali Romano ex tractum; et præscriptis in eo ritibus, precibus ac Cæremoniis semper adeo caute adhærebit, ut aliquid addere vel detrahere vel immus tare nullatenus audeat. Et ex eodem Libello, præscriptas Sacramentorum formas et orationes distincte et attente leget; nec facile memoriz quæ plerumque labitur, confidet: et dumn aliquod Sacramentum administrat, vim, usum ac salutares effectus ac fructus, adstan tibus opportune explicabit. Et in unoquoque Sacramento conficiendo id sibi proponat agere, quod Christus Dominus instituit et sancta mater, B 2 mater Ecclesia intendit, &c. juxta illud Apostoli: "Sic nos existimet homo, ut Ministros "Christi, et Dispensatores Mysteriorum Dei." CAPUT III... De Baptismo. BAPTISMUS est ordine et necessitate primum Sacramentum, et janua ad alia Sacramenta ; nec non omnino necessarius ad Salutem, juxta illud Christi: nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei;t quod de Baptismo, ejusque necessitate semper intellexit Ecclesia. Caveat ergo hujus Sacramenti Minister, ne quid omittat vel addat materiæ vel formæ hujus Sacramenti;-animadvertat quoque servandam omnino esse praxim baptizandi per ablutionem seu effusionem aquæ, ita ut trina ablutione caput baptizandi perfundatur in modum crucis, codem præcise tempore, quo forma Sacramentalis profertur. Curent quoque Sacerdotes nostri populum, præcipue vero obstetrices, edocere modum conferendi hoc Sacramentum; ne aliquis sine Baptismo pereat: illisque serio injungant, ut nullatenus hoc Sacramentum conferre audeant, nisi in extrema necessitate; et tunc formam cum debita attentione et intentione, absque ulla animi perturbatione, in lingua vernacula proferant. Cum Patrini, teneantur filios suos spirituales verbo. et exemplo viam salutis edocere; præcipimus ut nullus, qui sit publice infamis, et qui non sit. Romano *I. Cor. IV. 2. + Joan. III, 5. |