Obrazy na stronie
PDF
ePub

Actus Contritionis, Fidei, Spei et Charitatis.. Post Baptismum susceptum emittant professionem fidei juxta formam in Rituali expressam; et tunc ab Hæresi et Censuris, (facultate prius ab Ordinario vel ejus Vicario obtenta) absolvantur; et sic in gremium sanctæ matris Ecclesiæ reducantur, et ad consortium et communionem Fidelium, et ad sacramentorum participationem admittantur.

His peractis, admonendi sunt ut sese præparent ad faciendam sacramentalem totius vitæ Confessionem, id est, ad confitendum omnia et singula peccata mortalia, quæ post diligens conscientiæ examen, menti occurrunt, cum omnibus circumstantiis speciem mutantibus, vel intra eandem speciem notabiliter aggravantibus; a quibus absolvendus est pœnitens a Confessario,. sub hac conditione: Si Baptismus jam sub conditione tibi collatus, non fuerit necessarius, Ego. te absolvo, &c. sufficitque ut talis conditio mente tantum concipiatur. Postremo ad sa-cram Communionem pie disponatur.

Omnis foetus quantumvis exiguus, si exte-. riora humani, corporis lineamenta habeat, sub hac conditione baptizetur: Si es virus et capax,. Ego te baptizo &c. Equidem Parochis incumbit cura de hoc instruere populum ac præser-. tim obstetrices; nullasque ad obstetricum. munus in suis Parochiis admittere, quæ rudi-. menta fidei et formam conferendi Baptismum. ignorent; et nisi sint pietate et sobrietate quoque commendabiles.

Ubi aqua Paschalis seu Baptismalis non ha-betur, benedictio Fontis fiat juxta formam in. Rituali præscriptam; et extra casum neces-. sitatis nunquam conferatur Baptismus, sive adultis, sive parvulis, sive absolute s

con-. ditionale,

[ocr errors]

ditionate, nisi in aqua Paschali seu Baptismali oleis sanctis consecrata. Cum urgente mortis. periculo infans baptizatus fuerit, iterum baptizetur sub conditione, nisi prioris Baptismi minister fuerit Sacerdos; et si tempus supersit ante mortem infantis, omissæ preces et cæremonia suppleantur, ut in Rituali.

no

Mulier extra Matrimonium pariens, ante mensem elapsum non purificetur. Si, similiter, iterum pariat, ante duos menses purificetur. Ter extra Matrimonium pariens nullatenus purificetur. In quibusdam tamen casibus, et attentis certis circumstantiis, verbi gratia, ubi mulier non sua culpa concipit, &. hos et similes casus relinquimus. judicio et arbitrio nostrorum Vicariorum, qui licentiam purificandi similes mulieres, Parochis (in scriptis) concedere possunt.

Omnis Parochus vel Sacerdos curam animarum habens, nomina Baptizatorum in libro ad id destinato describat; simulque nomina patris ac matris baptizati nec non patrinorum, diemque et mensem et annum Baptismi collati juxta Concili Tridentini decretum* quod, juxta communem Theologorum sententiam, obligat sub gravi; et in nostris Diœcesibus, nec non per totam Provinciam Momoniæ etiam sub pœna suspensionis. Vide Constitutiones Provinciales de Matrimonio, &c,+

*Sess. XXIV. Cap. 1. Cap. XI..

CAPUT

CAPUT IV...

De Confirmatione.

Si in Confirmationis sacramento explicando, Pastorum diligentia unquam requirenda fuerit, nunc certe opus est illud quam maxime illustrare; cum in Sancta Dei Ecclesia hoc sacramentum a multis omnino prætermittatur; et forte pauci sint, qui divinæ gratiæ fructum, quem deberent ex eo capere, percipere stu deant. Quare fideles ita de hujus sacramenti ́ natura virtute ac dignitate, non solum tem pore Pentecostes, verum etiam aliis anni temporibus (cum id pastores commode fieri posse judicaverint) docendi erunt; ut intelligant non solum negligendum non esse, sed summa cum pietate et Religione suscipiendum; præcipue in hoc regno, ubi hæresis impune gras-satur, ac fides: Catholica palam impugnatur et variis dolis ac insidiis impetitur, moresque fide-lium tot tantisque tentationibus ac periculis ex-. ponuntur; ideoque susceptionem hujus Sacramenti adeo necessariam arbitramur, ad donum fidei firmiter servandum, et indies magis magisque augendum; ut vix ac ne vix quidem sine. gravi culpa omitti possit.

Nullus ad Sacramentum Confirmationis in his Diœcesibus ordinarie admittetur qui septimum ætatis annum non fuerit prætergressus; qui in Religione Catholica non sit sufficienter instructus, et qui non memoriter.teneat (præcipue si sit junior et sana memoria præditus) actus Contritionis, Fidei, Spei et Charitatis; et quoniam in suscipientibus hoc sacramentum,. status, gratiæ prærequiritur; ideo sacra

mentali

mentali confessione et Sacerdotali absolutione mundentur, saltem intra paucos dies antequam ad Confirmationem admittantur.

CAPUT V.

De Eucharistia.

TAMETSI in omnium Sacramentorum administratione, maximam reverentiam adhibere debeant nostri Sacerdotes; ne opus Dei negligenter facientes, maledictionem in Sacris Literis comminatam incurrant. Hoc tamen præcipue locum habet in administratione Sanctissimæ Eucharistiæ; in qua non solum gratia, sicut in aliis Sacramentis confertur; sed etiam ipse Gratiæ Author vere, realiter, et substanti aliter continetur.

Quapropter, ut ait Trident." Si non decet ad Sacras ullas functiones quempiam accedere, nisi sancte; certe quo magis sanctitas et divini tas cœlestis hujus sacramenti viro Christiano comperta est, eo diligentius cavere ille debet, ne absque magna reverentia et sanctitate ad id percipiendum accedat; præsertim cum illa plena formidinis verba apud Apostolum legamus: qui manducat et bibit indigne, Judicium sibi manducat et bibit ; non dijudicans Corpus Domini. Quare communicare volenti revocandum est in memoriam ejus præceptum: probet seipsum homo. Ecclesiastica autem consuetudo de clarat, eam probationem necessariam esse, ut nullus sibi conscius mortalis peccati, quantumvis sibi contritus videatur, absque præmissa sacramentali confessione ad sacram Eucharistiam accedere debeat. Quod a Christianis omnibus,

* Sess. xiii. cap..de Euchar.

omnibus, etiam ab iis Sacerdotibus, quibus ex officio incubuerit celebrare, hæc Sancta Synodus perpetuo servandum esse decrevit, modo non desit illis copia Confessoris: quod si, necessitate urgente, Sacerdos absque prævia confessione celebraverit, quam primum.confi

teatur.

Ad publicam Communionem non admittantur publici peccatores, quales sunt excommunicati, interdicti, usurarii, meretrices, concu binæ, sortilegi, aliique istius generis publice infames; etiamsi fuerint sacramentaliter confessi; nisi de eorum pœnitentia et emendatione constet; et publico scandalo prius satisfecerint.

Occultos vero peccatores, si occulte petant; et Pastor non eos emendatos agnoverit, repels lat; non autem si publice petant, et sine scandalo ipsos præterire nequcat. Amentibus perpetuis et Phireneticis Sacramentum hoc dare non licet..

Nullus ordinarie ad sacram communionem admittatur, qui decimum tertium ætatis suæ annum non attigerit, atque doctrinam Chris-tianam non sufficienter calleat. Parvuli vero, quorum pietas et religionis notitia excedant ætatem, possunt citius admitti. Insuper pu eris in extremo periclitantibus, qui possunt dijudicare Panem hunc Cœlestem; etiamsi duodecimum ætatis annum non fuerint prætergressi, non est denegandum Corporis Domini Viaticum..

Curent Parochi ut in Quadragesima populo opportune denuntietur. Constitutio Concilii Lateranensis sub Innocentio III. "Omnis utriusque sexus fidelis", &c. et ut hoc salutare Concilii Decretum ab omnibus inviolabiliter servetur. Volumus ergo ut Communio Paschalis a feria quarta Cinerum incipiat, et în

« PoprzedniaDalej »