Augustins Verhältnis zur Mystik: eine patristische Untersuchung

Przednia okładka
Rita-Verlag, 1936 - 204

Z wnętrza książki

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 37 - Noli foras ire, in teipsum redi; in interiore homine habitat veritas; et si tuam naturam mutabilem inveneris, transcende et teipsum. Sed memento cum te transcendis, ratiocinantem animam te transcendere.
Strona 144 - Dicebamus ergo: , ,si cui sileat tumultus carnis sileant phantasiae terrae et aquarum et aeris, sileant et poli et ipsa sibi anima sileat et transeat se non se cogitando, sileant somnia et imaginariae revelationes...
Strona 133 - ... ,Cibus sum grandium: cresce et manducabis me. Nee tu me in te mutabis sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me'.
Strona 169 - Im Anfang war das Wort, und das Wort war bei Gott, und Gott war das Wort.
Strona 147 - Non dubia, sed certa conscientia, domine, amo te. percussisti cor meum uerbo tuo, et amaui te. sed 15 et caelum et terra et omnia, quae in eis sunt, ecce undique mihi dicunt, ut te amem, nee cessant dicere omnibus, ut sint inexcusabiles.
Strona 147 - Et aliquando intromittis me in affectum multum inusitatum introrsus ad nescio quam dulcedinem, quae si perficiatur in me, nescio quid erit, quod vita ista non erit.
Strona 141 - Impendente autem die, quo ex hac vita erat exitura — quem diem tu noveras ignorantibus nobis — provenerat, ut credo, procurante te occultis tuis modis, ut ego et ipsa soli staremus incumbentes ad quandam fenestram, unde hortus intra domum, quae nos habebat, prospectabatur, illic apud Ostia Tiberina, ubi remoti a turbis post longi itineris laborem instaurabamus nos navigationi.
Strona 133 - ... numquid nihil est veritas, quoniam neque per finita neque per infinita locorum spatia diffusa est ? " et clamasti de longinquo : ego sum qui sum. et audivi, sicut auditur in corde, et non erat prorsus unde dubitarem, faciliusque dubitarem vivere me, quam non esse veritatem, quae per ea, quae facta sunt, intellecta conspicitur.
Strona 144 - ... omnis lingua et omne signum et quidquid transeundo fit si cui sileat omnino -quoniam si quis audiat, dicunt haec omnia: non ipsa nos fecimus, sed fecit nos qui manet in aeternum...
Strona 53 - Totum enim quod intelligo, volo ut qui me audit intelligat; et sentio me non ita loqui, ut hoc efficiam: maxime quia ille intellectus quasi rapida coruscatione perfundit animum, illa autem locutio tarda et longa est, longeque dissimilis, et dum ista volvitur, iam se ille in secreta sua condidit...

Informacje bibliograficzne