Obrazy na stronie
PDF
ePub

IN NOMINE PATRIS, ET FILII, ET SPIRITUS SANCTI, AMEN.

INCIPIT

BREVIARIUM

AD DEBITE PERSOLVENDUM

DIVINUM OFFICIUM

SECUNDUM REGULAM

BEATISSIMI ISIDORI

ARCHIEPISCOPI HISPALENSIS.

1 IN DOMINICO PRIMO ADVENTUS

DOMINI.

Ad Vesperos.

Incipiat Presbyter cum signo crucis.

In nomine Domini nostri Jesu Christi lumen cum pace. R. Deo gratias.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Isto ordine incipiantur omnia officia excepto de defunctis.

Lauda. A solis ortu usque ad occasum,P.Laudabile nomen Domini. V. Sit nomen Domini benedictum, amodo, et usque in æternum. P. Laudabile nomen Domini.

Oratio. Deus, cujus nomen est benedictum à solis ortu usque ad occasum,reple cor nostrum scientia, et ori nostro tuæ laudis officia deputa: ut, sicut omne per ævum debito honore benediceris,ita ab ortu solis usque ad occasum consono cunctorum ore lauderis. R. Amen.

Per misericordiam tuàm, Deus noster, qui es benedictus, et vivis, et omnia regis in sæcula sæculorum. R. Amen.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Et nota, quod in fine omnium Orationum debet semper dici modo supradicto.

Sono. Venite, exultemus Domino: jubilemus Deo salutari nostro. V. Præoccupemus faciem Dei in confessione, et in psalmis. P. Jubilemus Deo.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R. Et cum.

Antiphona. Alleluia. Audite, populi omnes, quia Dominus egrediens de loco suo, descendet, conculcans extrema terræ. . Audite hæc omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. P. Quia Dominus egrediens. V.Gloria, et honor Patri, et Filio,

A et Spiritui Sancto in sæcula sæculorum. Amen. P.
Et descendet, conculcans.

B

C

Dicat presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R. Et cum, etc.

Lauda. Alleluia. Mitte nobis auxilium de sancto: et de Sion tuere nos, Domine. P. In quacumque die invocaverimus te, alleluia, alleluia. V. Lætabimur in salutari tuo: et in nomine Dei nostri magnificabimur. P. Et de Sion tuere nos, Domine V. Gloria et honor, etc. P. In quacumque die invocaverimus.

Hymnus.

Christi caterva clamitet Rerum parenti proximas, Quas esse sentit, gratias, Laudesque promat maximas.

Vatum poli oracula

Perfecit olim tradita,

Cum nos redemit unicus
Factoris orbis Filius.

Verbum profectum, proditum Tulit reatum criminum; Sumensque nostrum pulverem, Mortis peremit principem.

A matre natus tempore; 2 Sed sempiternus a Patre. Duabus in substantiis Persona sola est numinis.

Venit Deus factus homo, Nitescat ut cultu novo, Renatus in nato Deo, Factus novus verus homo. Natalis hinc ob gaudium Ovans trophco, gentium Renata plebs per gratiam, Hæc festa præbet annna.

Adventus hic solemnibus Votis feratur omnibus,

Quos sustinere convenit,
Tanti Dei gloriam.

Secundus ut cum cœperit, Orbemque, terror presserit; Succurrat hæc humillima Susceptoris dignitas.

Deo Patri sit gloria,

Ejusque soli Filio,
Cum Spiritu Paraclito,

In sempiterna sæcula.
Respondeat Chorus. Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut nos gratia adventus sui propitius justificare dignetur. R Præsta æterne omnipotens Deus.

Dicat Presbyter. Kyrie eleison. R Christe eleison. Kyrie eleison.

Notandum est, quod post Supplicationem debent dici isti Kyrie eleison, ut supra dictum est.

Capitula. Audivimus, Christe; confitemur,et credimus, quod de sinu Patris egrediens, veneris,ut carnis nostræ vestibulo cingereris; liberaturus, scilicet susceptæ incarnationis mysterio,quod perierat naturæ vitiatæ contagio. Fac nos, prænuntiata adventus tui gaudia, promptissima surrectionisdevotione excipere: ut, quia tu e loco patrio secretoque progrediens salvaturus homines, humanitus properasti ad publicum; nos e loco criminis exeuntes, munditiores concitum divinitatis tuæ prospectemus excursum ut extrema vitæ nostræ, nullius discriminis conculcatione involvens ; sic provoces terrore justitiæ, ut solita justifices pietate.

Pater noster, qui es in cœlis. R. Amen. Sanctificetur nomen tuum. R. Amen. Adveniat regnum tuum. R. Amen. Fiat voluntas tua, sicut in cœlo, et in terra. R. Amen.Panem nostrum quodidianum da nobis hodie. R. Quia Deus es. Et dimitte nobis debita nostra, sicut, et nos dimittimus debitoribus nostris. R. Amen. Et ne nos inducas in tentationem. R. Sed libera nos a malo.

Dicat Presbyter.

Liberati a malo, confirmati semper in bono tibi servire mereamur Deo, ac Domino nostro. Pone, Domine, finem peccatis nostris : da gaudium tribulatis præberedemptionem captivis : sanitatem infirmis: requiemque defunctis. Concede pacem et securitatem in omnibus diebus nostris frange audaciam inimicorum nostrorum : exaudi, Deus,ora⚫tionem servorum tuorum omnium fidelium christianorum in hoc die, et in omni tempore. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia semper sæcula sæculorum. R. Amen. Dicat Prebyter. Humiliate vos ad benedictionem. Dominus sit semper vobiscum. R. Et cum spiritu

tuo.

Notandum est,quod quoties cumque venerit Liberati

A a malo, debet dici, sicut hic dictum est supra, usque ubi dicit :Benedictio.

B

C

Dicat Presbyter.

Benedictio. Christus Dominus, qui ad redemptionem nostram venit, non mutatione loci, sed veritate hominis assumpti clarificandos nos attollat in gloriam regni. R. Amen. Atque idem ad redimendum veniens, redemptos nos a malis omnibus servet. R. Amen Et quoniam ipse humiliatus iniquitatem nostram abstulit; ipse ploriosus beatitudinis nobis præmia donet. R. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri, qui est benedictus, etvivit, et omnia regit in sæcula sæculorum. R. Amen.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R. Et cum.

Et nota, quod in fine omnium Benedictionum debet dici modo supra dicto.

Lauda. Qui sedes super cherubim appare.P. Veni, et salva nos, Domine. Alleluia. V. Quis regis Israel, intende qui deducis, velut ovem, Joseph. P. Veni, et salva. V. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto in sæcula sæculorum. Amen.

P. Veni, et salva nos.

3 Oratio. Deus, Dei Filius, cujus in æternum per manet nomen; quique unum te esse innotescens Deum ac Dominum, per susceptæ incarnationis mysterium venistis in regem, ut redimeres sæculum: da nobis, ita fervere hujus mysterio pietatis, ut per hæc evadamus muscipulam deceptoris ut, qui Adventus tui gaudia diffuso ore præciqimus, salvatos nos, cum ad judicium veneris, te judice, gratulemur. R. Amen. Per misericordiam. In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace: R. Deo gratias.

Sequens Commemoratio debet dici in fine omnium Vesperorum per totum annum.

Lauda. Vespere, et mane, et meridie. P. Te laudamus, Domine.

Oratio. Domine, Deus omnipotens, qui vespere, et mane, et meridie unum diem vocari jussisti : et, ut sol agnosceret occasum suum, imperasti; aperi, quæsumus, tenebras cordium nostrorum,ut, te radiante, cognoscamus te Deum verum et lumen æterum. R. Amen.

Per misericordiam tuam.

Dicat Presbyter. In nomine Domini nostri Jesu
Christi perficiamus cum pace. R. Deo gratias.
Notandum, quod in fine omnium Horarum sem-
per debet dici. In nomine Domini, ut hic supra.
Ad Matutinum.
Hymnus.

Æterne rerum Conditor,
Noctem diemque qui regis,
Et temporum das tempora
Ut alleves fastidium.

Præco diei jam sonat.
Noctis profundæ pervigil:
Nocturna lux viantibus,
A nocte noctem segregans.

Hoc excitatus lucifer

Solvit polum caligine;

Hoc omnis errorum chorus
Viam nocendi deserit.

Hoc nauta vires colligit
Pontique mitescunt freta:
Hoc ipsa petra Ecclesiæ
Canente, culpam diluit.
Surgamus, ergo strenue,
Gallus jacentes excitat,
Et somnolentos increpat
Gallus negantes arguit.

Gallo canente spes redit, Egris salus refunditur. Mucro latronis conditur, Lapsis fides revertitur,

Jesu labentes respice, Et nos videndo corrige: Si respicis, lapsi stabunt, Fletuque culpa solvitur.

Tu lux, refulge sensibus, Mentisque somnum discute : Te nostra vox primum sonet, Et ore psallamus tibi.

Gloria Patri ingenito,
Gloria Unigenito,

Una cum Sancto Spiritu,
In sempiterna sæcula.

R. Amen.

Oratio. Eternum te auctorem, et Conditorem rerumque omnium Dominum omnis lingua confitetur, et credit tu enim in principio omnia fecisti: tu ipsa petra Ecclesiæ, in qua culpas nostras deflentes diluimus: tu enim in principio labentes respice, et videndo nos corrige; ut nostra vox tibi semper insonet in atriis tuis, et resolvere mereamur tibi. Propter clementiam tuam petimus, ineffabilis Deus, ut super nos vigilet custodia tua semper angelica: et venientes ad lucem cum exultatione a tuo lumine in æternum numquam discedamus: et electis tuis in æterna gaudia perfui mereamur. R. Amen Per misericordiam tuam.

A cum Sanctis regnat gloria, sic et in nobis maneat saluset benedictio tua. R. Amen.

Antiphona. Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me? tu autem, Domine, susceptor meus es. Psalmus n.

Per misericordiam tuam.

4 Antiphona. Veniet Dominus in regem: super omnem terram erit Dominus unus :P. Et nomen ejus in æternum manet. V. Exultate Deo adjutori nostro jubilate Deo Jacob. P. Et nomen. y. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et nomen.

Oratio. Deus, Dei Filius,cujus in æternum permanet .Require fol. 3.

Antiphona 2. Veniet ad locum sanctum Dominus, quem vos vultis ; et Angelus testamenti, quem vos desideratis. P. Ecce veniet Dominus omnipotens. V. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus. et sapientiæ ejus non et numerus. P. Ecce veniet. B V. Gloria, et honor, etc. P.Ecce veniet.

C

Oratio. Christe, Dei Filius, qui veniens ad locum uteri Virginalis, verus angelus testamenti, agnosceris :concede nobis, ut fides, qua incarnationis tuæ gaudia diffuso ore concinimus, ab omni culpæ nostræ nos debito expiet, cum iterum te ad judicium venturum viderimus. R. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Veniet desideratus cunctis gentibus, P. Et videbit eum omnis oculus. V. Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit. P. Et videbit. V. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et videbit.

Oratio. Desiderate cunctis gentibus ô Christe, adveniens, salva populos tibimet confitentes: ut, qui ad hoc præmium venisti ut primum redimeres ; ad hoc iterum venias : ut credentes tibi pro meritis non condemnes. R. Amen.

Per misericordiam tuam.

R Veni, clementissime Domine succure jam, et parce fessis: jam miseranda erige oppressos. Redemisti vivos: eripe captivos. Adventum tuum omnis creatura tua expectat. P. Deum hic es, absolve reos et dum veneris, defende nos tuos. V. Veni, Domine, et noli tardare: relaxa facinora plebi tuæ, etrevoca dispersos in terram suam. P. Dum hic es. V. Gloria, et honor Patri. R. Veni, clementissime Domine.

Oratio. Veni clementissime Domine, veni; et præroga libertatem oppressis : excita potentiam tuam ; et plebem posside conquisitam:dirige vineam,quam

Antiphona. Lava me, Domine, ab injustitia mea: D per virum plantasti dexteræ tuæ: Et Filium homiet a peccato meo munda me. Psalmus L.

Antiphona. Lava me, Domine, ab injustitia mea : et a peccato meo munda me, Domine.

Antiphona. In te confidit anima mea : libera me. Domine. Psalmus LVI.

Antiphona. In te confidit anima mea: libera me Domine.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui credentes in te redimendo suscipis, et exaltando glorificas; plebem tuam ab injustitiæ et peccatorum vinculis libera: veritatis et sapientiæ tuæ munere corda eorum locupleta; mentesque sanctifica: ut, sicut in cœlo

nis, quem confirmasti tibi, advocatum pro nobis exaudi: ut lachrymarum panis modum habeat in flagellis; potusque compunctionis nostræ vires non attenuet, sed et enutriat mentes. R. Amen. Per misericordiam tuam.

In Laudibus.

Ad Canticum. Audiat terra ex ore meo. Expectetur, sicut pluvia eloquium meum, et descendant, sicut ros verba mea.

Canticum Deuteronomii (Cap. xxxII). Attende cœlum, et loquar; *et audiat terra verba

ex ore meo.

Expectetur sicut pluvia eloquium meum, et de- A Ipsi in zelum concitaverunt me et non in Deum, scendant sicut ros verba mea. In ira concitaverunt me* in idolis suis: Et ego in ira concitabo eos,et non in gentem,* in gentem insensatam irritabo eos.

Sicut imber super gramen, et sicut nix supra fænum.

Quia nomen Domini invocavi; date magnitudinem Domino Deo nostro.

Deus, vera opera ejus, et omnes viæ ejus judicia:

Deus fidelis, inquo non est iniquitas, justus et sanctus Dominus.

Peccaverunt ei non filii immaculati : *natio prava et perversa. Hæc Domino retribuisti.

Hæc plebs fatua et non sapiens? nonne hic est ipse pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te ?

In mente habete dies sæculi,* intelligite annos nationis nationum:

Interroga Patrem tuum, et dicet tibi; *seniores tuos, et annuntiabunt tibi.

Cum dispartiret Excelsus gentes:* quemadmodum dispersit filios Adæ,

Statuit terminos gentium secundum numerum Angelorum Dei.

Facta est pars Domini,plebs Jacob: ? funiculum hereditatis ejus Israel.

Sufficientem eum sibi fecit in terra deserta, * in siti caloris, ubi non erat aqua;

Circumivit eum, et erudivit eum, sicut pupillam oculi,* Quemadmodum aquila proteget nidum suum desuper pullos suos sedens,

Extendit alas suas, et assumpsit eos,* et suscepit eos super scapulas suas.

Dominus solus deducebat eos : * et non erat cum illo deus alienus.

[ocr errors]

Imposuit in fortitudines terræ nascentias agrorum,

Suggerunt mel de petra, * et oleum de firmissima petrą.

、,,,་

Butyrum bovum, et lac ovium cum adipe 5 agnorum et arietum,filiorum taurorum et hircorum cum adipe renum, frumentum, et sanguinem uvæ. Bibit vinum. Et manducavit Jacob, *et saturatus est, et recalcitravit.

[ocr errors][merged small]

B

C

El exacerbaverunt me in diis alienis, in abomina- D tionibus suis in iram concitaverunt me. Et sacrificaverunt dæmoniis, et non Deo,

Deos, quos non noverunt: novi recentesque venerunt, quos nescierunt reges eorum.

Deum, qui te genuit, derelinquisti, et oblitus es qui enutrivit te.

Vidit Deus,et zelatus est : * et exacerbatus est per iram filiorum suorum et filiarum.

Et dixit: Avertam faciem meam ab eis,* et ostendam quid erit eis in novissimo :

Quia natio perversa est: filii, in quibus non est fides in ipsis.

[ocr errors]
[ocr errors]

Quia ignis exarsit in ira mea, etexardescit usque ad inferos deorsum :

Comedet terra nascentias agrorum, et inflammant fundamenta montium.

Congeram in illis mala,* et sagittas meas consummabo in eis.

Tabescent fame, et esca avium erunt, et tensio dorsus insanabilis eis.

Dentes bestiarum immittam in eis, * cum furore trahentium super terram.

A foris interficiet natos eorum gladius, et in promptuariis timor.

Juvenis cum virgine, * lactans cum stabilito sene. Dixi: Disperdam illos: * privabo autem ex omnibus memoriam eorum.

Nisi propter iram inimicorum suorum, ut non sint longo tempore super terram: ut non consentiant adversarii, et dicant: Manus nostra excelsa est, et non Deus, fecit hæc omnia.

Quia natio perditi consilii est, et non est in eis disciplina.

Et non cogitaverunt intelligere; *hæc percipient in futuro tempore.

Quemadmodum persequitur unus mille, et duo commovebunt dena millia;

Nisi quia Dominus subdidit eos, et tradidit eos?t quia non est Deus noster sicut dii illorum : inimici autem nostri insensati.

Ex vinea enim Sodomorum, vitis eorum,* et propago eorum ex Gomorra:

Uva eorum uva fellis, * botrus amaritudinis ipsis. Ira dracorum vinum eorum, et furor aspidum insanabilis.

Nonne hæc congregata sunt apud me,* et signata in thesauris meis?

In diem judicii reddam in tempore, cum titubaverit pes eorum:

Quia prope est dies perditionis eorum, et advenient parata illis.

Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis consolabitur :

Vidit enim eos fatigatos, et defectos in obductionem, et dissolutos.

Et dixit: Ubi sunt dii tui, Israel, in quibus confidebas in ipsis?

De quorum adipe sacrificiorum edebatis," et libebatis vinum libationum eorum:

Exurgant nunc et adjuvent vos, et fiant vobis protectores. Videte, quoniam ego sum Dominus, et non est alius præter me.

[ocr errors]

Ego occidam, et vivere faciam: * percutiam, et ego sanabo,et non est qui eripiat de manibus meis. Quia tollam in cælum manum meam,etjurabo per dexteram meam,et dicam: * Vivo ego in æternum.

、་་་་

Quia exacuam sicut fulgur gladium meum, * et A sagittas meas consummabo in eis :

Et suscipiet manus mea judicium, 'et reddam judicium inimicis, et odientibus me retribuam. Inebriabo sagitas meas sanguine. et gladius meus manducabit carnes,

A sanguine vulneratorum, et captivitates a capite principum inimicorum.

Lætamini cæli simul cum eo, et adorent eum omnes Angeli ejus:

Lætamini gentes simul cum populo ejus, * et confirment eum omnes filii Dei;

Quia sanguis filiorum ejus defendetur: et defendet, et reddet judicium inimicis, et odientibus se retribuet, et mundabit Dominus terram populi sui. Gloria, et honor Patri, et Filio et Spiritui sancto. B Sicut erat, etc.

6 Antiphona reiteretur Audiat terra.

Ad Benedictus.Antiphona.Benedictus es Deus, et benedictum nomen gloriæ tuæ.P. Benedicite Dominum omnes electi ejus: sit nomen sanctum ipsius benedictum in omnia sæcula sæculorum.

Canticum trium Puerorum (Dan. 111). Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus in sæcula :

Et benedictum nomen gloriæ tuæ, quod est sanctum et laudabile, et gloriosum in sæcula.

Benedictus es in templo sancto honoris tui, qui vides abyssos,et sedes super sedem regni tui, in firmamento cæli:" et laudabilis, et gloriosus in sæcula Benedicite omnia opera Domini, cæli, *Angeli C atque omnes qui estis supra cælos;

Omnes virtutes,sol et luna, imber et ros,* omnis spiritus,ignis et æstus,noctes et dies,lux et tenebræ, Hyems et æstus, gelationes et nives, fulgura et nubes;

Terra, montes, et colles, et omnia nascentia de terra ;

Maria et flumina,fontes,* cete et omnia quæ moventur in aquis ;

[ocr errors]

Volucres cæli, bestiæ et jumenta, filii hominum, Israel sacerdotes, servi Domini, spiritus et animæ justorum, sancti et humiles corde :

Anania, Azaria, et Misael, Domino hymmum dicite, et superexaltate eum in sæcula. Amen. P. Benedicite Dominum.

Gloria, et honor, Patri, etc.

P. Benedicite Dominum.

Sono. Venite, exultemus Domino. Require fol. 1. Lauda. Laudate Dominum de cælis.Alleluia, alleluia. Laudate eum in excelsis. Alleluia, alluia.

Psalmus CXLVIII.

Laudate Dominum de cælis : *laudate eum in excelsis.

Laudate eum omnes Angeli ejus laudate eum omnes virtutes ejus.

Laudate eum Sol et Luna :* laudate eum omnes stellæ, et lumen.

D

Laudate eum cæli cælorum:* et aquæ, quæ super cælos sunt, laudent nomen Domini.

Quia ipse dixit, et facta sunt:* ipse mandavit, et creata sunt.

Statuit ea in æternum, et in sæculam sæculi: præceptum posuit, et non præteribit. Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi.

Ignis, grando,nix, glacies, spiritus tempestatis ; qui faciunt verbum ejus.

Montes, et omnes colles : *ligna fructifera, et omnes cedri.

Bestiæ, et universa pecora: * serpentes, et volucres pennatæ.

Reges terræ, et omnes populi:* principes, et omnes judices terræ.

Juvenes, et virgines: seniores cum junioribus laudent nomen Domini :

Quia exaltatum est nomen ejus solius. *Confessio ejus super cælum et terram :

Et exaltabit cornu populi sui.* Hymmus omnibus sanctis ejus:filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Psalmus CXLIX.

Cantate Domino canticum novum: * laus ejus in Ecclesia sanctorum.

[ocr errors]

Lætetur Israel in eo, qui fecit ipsum: et filiæ Sion exultent super regem suum.

Laudent nomen ejus in choro: in tympano et psalterio psallant ei.

Quia beneplacitum est Domino in populo suc: * et exultabit mansuetos in salute.

Exultabunt sancti in gloria : *lætabuntur in cubilibus suis.

Exultationes Dei in faucibus eorum: et gladius bis acutus in manibus eorum :

Ad faciendam vindictam in nationibus,* increpationes in populis.

Ad alligandos reges eorum in compedibus: et nobiles eorum in vinculis ferreis.

Ut facient in eis judicium conscriptum : gloria hæc est omnibus sanctis ejus.

Psalmus CL.

Laudate Dominum in sanctis ejus : *laudate eum in firmamento virtutis ejus.

Laudate eum in potestatibus ejus: *laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.

Laudate eum in sono tube:* laudate eum in psalterio, et cithara.

Laudate eum in tympano, et choro: laudate eum in chordis, et organo.

Laudate eum in cymbalis, bene sonantibus: laudate eum in cymbalis jubilationis omnis spiritus laudet Dominum.

Gloria, et honor Patri,et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat, etc.

7 Lectio libri Ecclesiastici Solomonis (Cap.XXIV). R. Deo gratias.

Fili,qui auditnec,non confundetur: et qui operantur in me,non peccant : qui clucidant me,vitam

« PoprzedniaDalej »