Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

2981 1828

V.6 pt.1

COMPLANATIONIS IEREMIAE PROPHETAE,

copol

FOETURA PRIMA,

CUM APOLOGIA CUR QUIDQUE SIC VERSUM SIT,
PER HULDRICUM ZUINGLIUM.

ILLUSTRISSIMO SENATUI POPULOQUE ARGENTORACENSI HULDRICUS ZUINGLIUS, GRATIAM ET PACEM A DOMINO.

Ut homo carne et animo constat, o Christiani cives, sic Ecclesia, sic regnum, sic res publica spiritu et corpore. In homine carnis desideria, quae cum beluis eadem habet, qui coerceas aut modereris citra imperium animi? Sic cum in Ecclesia, in regno, et Republica multo maxima pars eorum sit, qui ad instar carnis hoc unum optant, ut liceat quod libet, iam opus est sapientia et prudentia, quarum ista doceat, quousque liceat explere desideria; haec vero, qua quaeque lege ac ordine et fieri et facta consistere possint, prospiciat. Ut enim cicures, ni irremissa disciplina custodiantur, ad ingenium redeunt: sic caro ad optata recurrit, nisi moderatore sapientia resupinetur et vapulet, nisi magistra prudentia formetur. Hae igitur sanctae opitulatricesque Deae undenam petendae ac traducendae sunt? E Iovis, summi capite, unde natam Poetae Minervam non temere nugantur. Coelo, inquam petendae sunt: nam quae in terra parantur, nec sapientia sunt neque prudentia, sed calliditas et nоλvяoаɣμоquvn, hoc est, nundinatio et factio. Numinis enim reverentiam ex bumanis tolle, et eadem opera ex hominibus beluas, quod Circen fabulae perhibent, feceris. Nam humana sapientia sibi consulit, proximum posthabet, sua quaerit per alterius perniciem. Numinis autem benignitas ac liberalitas, gratis in omnes est officiosa, non imputat, non refert in rationes nomina, sed benefecisse iuvat. Cum igitur quicquid humana sapientia agit, aut sordidum sit aut fraudulentum, quicquid vero divina, splendidum et liberale, hilare ac fidum, constabit arbitror veram sapientiam sub Lunae orbe quaeri non posse: a numine itaque et petitur et datur. Quanquam et hoc Zɛitovoyès et administros suos habet. Ut enim cumque mens nulla non sit tenebricosissima, nisi illustretur numinis iubare, adhuc tamen habet Prometheos suos, qui Zuinglii univ. opera. Vol. VI.

1

hanc lucem ad homines deferant ac partiantur, Prophetas scilicet et Magistratus. Prophetas, qui sapientiam coelestem doceant. Magistratus, qui vitiata sapientiae opera, hoc est, quae non recte sed stulte facta sunt, corrigant. Ut enim plures sunt qui metu ignominiae abhorrent a scelere quam virtutis amore, ita non satis est recta et optima docuisse, ni more praeceptorum, Magistratus, quae contra ius et fas gesta sunt, emendent. Non quasi vel Prophetae docendo efficere possint, ut quod docent in mentes desidat, vel Magistratus animadvertendo, ut nemo peccet. Sed ministerium Dei ex fide cum obeunt, proximum est, ut magister spiritus eorum fidei respondeat, illuminandis ac mutandis iis quibus illi praedicant, hi vero imminent. Spiritus inquam est, qui corpus Ecclesiae et intus animat, et foris regit. Hic est sapientia, lux, prudentia, vis, et omnino ea mens quae omnia novit, potest, et liberaliter donat. Hunc ergo rerum quas condidit ut nihil latet, ita nullius curam abiicit, quantumvis ad varios usus, honorificos scilicet ac viles, quaeque distinxerit. Huic bruchi bombus non minus exauditur quam Caesaris tubicines. Hinc est, ut humanae imbecillitatis incommoda non possit, aut contemnendo aut negligendo, praeterire. Cibi ac potus indigi sumus et avidi. En omnium quae parit usum, ut hanc necessitatem sarciat, concedit; modum ut modo servemus, nec pergamus vorando lupos, aut bibendo dolium ipsum vincere. Veneris adpetentes sumus. En uxorem, aut,.ut olim fiebat, concubinam parat; ea modo contenti non per omnia libidinis genera grassemur. Modus iste ut per universas res sive gerendas sive utendas servetur, anxie ac fideliter docet propheta monet ut servatus numinis gratiam conciliet: neglectus vero iram illius inflammet. Deinde ut est, hinc male morigerum, hinc vero contumax τῶν μερόπων τὸ γένος, ut pars inscitia (hinc enim μέροπες quod per partes videant, hi etiam qui oculatissimi iudicantur, dieti videntur, et non a partita voce) pars vero contumacia deflectat ab eo itinere quod coelestes équat, hoc est, Mercurii et interpretes exponunt, iam Herculibus et Theseis opus est, quorum virtute male nata monstra tollantur. Porro, ni et prophetarum et prophetantium, hoc est prophetas audientium; ni magistratuum, et magisterium suspicientium animi, numinis adflatu incalescant: quid aliud agit propheta quam ut frigidam frigidis suapte sponte suffundat, hoc est, divina vitiet humanis, doceat ut placeat non ut vel arceat vel terreat? Quid magistratus aliud, quam leges circumvenire, publica privata facere, audacissimum quemque observare, quo et libertatem tuentes trucident, et se in tyrannide confirment? Est igitur imperiali isto spiritu, quem sibi rex David ad confirmationem dari postulat, opus, ad quodcunque, sive ecclesiae sive regni sive reipublicae, corpus. Quo monitore propheta docet, solatur, et terret: quo magistratus optima promovet, pessima resecat, et numinis contemptum punit. Quid ergo? An non constat spiritu et corpore ecclesia et respublica perinde atque homo carne et animo? Ut enim innumerabiles humani corporis portiunculae, uno animo et connectuntur et servantur: sic ecclesia, sic populus uno spiritu, in unum sensum ac mentem, et deinde in unum quoque corpus, quantumvis immane coit. Societas inter homines qua virtute conciliatur? Animorum similitudine.

Cum autem tam rarae sint fidae necessitudines et amicitiae, videre iam licet, raram quoque esse animorum similitudinem. Contra quaerimus an Elephantus, qui terrestrium, an Balaena, quae marinarum, maxima belua est, sibi discordet, secum dissideat, membra sua in se mutuo irritet, aut hostile quicquam in se cogitet? Minime. Cuiusnam beneficio? Animae. Ea enim una cum sit, totam tamen istam membrorum molem et inusitatam machinam ex diversis contrariisque partibus compactam, in concordiam, consensum, unanimitatemque cogit. Sic civitas, sic populus, quantumvis magnus ac multus unanimis esse nequit, nisi uno sensu, eadem persuasione menteque ducatur. Sunt enim urbes nihil aliud quam magnae societates, Aristotele quoque teste. Publicus ergo consensus, qui ad omne corpus est necessarius, quomodo ex tam diversis ingeniis coibit, nisi uno spiritu membra vegetentur, nisi eadem doceantur, nisi ex aequo publice curentur, hoc est, pari fide ab his qui praesunt observentur? Is autem spiritus quis alius esse potest, quam qui cuncta ut creavit, ita cuncta disponit ac digerit? Constat igitur nulla re magis, ecclesiae, urbium, populorumque pacem et concordiam conciliari, quam prophetarum magistratuumque officio. Cum enim citra religionem subventanea sit omnis sapientia, frivolum sit omne opus, iam illa in primis curanda est, quae omnium mentes ex aequo tenere debet. Et quamvis neque propheta magistratui neque magistratus prophetae debeat religione cedere, primas tamen ea in re propheta tenet, quia praeceptorum primum munus est docere, posterius ea quae non recte intellecta aut coepta sunt emendare. Sic propheta religionem cunctos simul docebit, ut peculiaris huius rei pontifex et mysta. Magistratus quod sequitur capesset, ut qui, quod probe doctum est, aut non moliuntur, aut contrarium perpetrant, corrigantur. Qua ergo tum disciplinae tum eruditionis supellectile, quibus sanctimoniae et fidei armis, quo prudentiae et constantiae mucrone propheta opus habet? Ne summi numinis sacerdos aut rusticitate aut civilitate nimia, alios. deterreat, aliis vero pariat fastidium. Ne ruditate et inscitia illius, veritas obscuretur, aut insulsa contemnatur. Ne impudenter facientem quod vetat, auditores infesta cuspide illa confodiant: Medice cura te ipsum. Ne sua, sed dei ac proximi causa et amore quicquam fecisse deprehendatur. Nostra enim gratia non sua facit deus quicquid facit, cuius ille minister est. Ne imprudenter constans sit, neque inconstanter prudens. Haec ut prophetae tanquam necessaria adsignamus, ita non solius sunt. Magistratus enim eisdem dotibus eget. Sed quod in pugna, idem in ecclesia et populo usuvenit. In pugna strenuos et gnavos esse oportet omnes, at supra ceteros ducem, deinde primipilares, antesignanos ac propugnatores. Sic in ecclesia primum exemplum et archetypus est propheta, cuius ad imaginem se non iam plebs sed patres formare decet. Hic si religiosus, doctus, mitis, fortis, prudens, ac fidus est, quomodo non tales reddet auditores? Iuxta vero, cum magistratus est pius, sanctus, constans, prudens, aequi et boni, iuris ac legum amans, quod vitium obstare poterit quo minus totum corpus, sive ecclesiae sive reipublicae sanum fiat et incolume? E diverso ubi prophetae sui studiosi, ex quo avaritia, zevodo§ia, contentio: ovium autem negli

« PoprzedniaDalej »