Obrazy na stronie
PDF
ePub

136. Est angelis sicut hominibus intellectus et voluntas; vitam intellectus illorum facit lux caeli, quia lux caeli est Divinum verum et inde Divina sapientia; et vitam voluntatis illorum facit calor caeli, quia calor caeli est Divinum bonum et inde Divinus amor: ipsissima vita angelorum est ex calore; non autem ex luce, nisi quantum ei calor inest; quod vita sit ex calore patet, nam remoto illo perit vita. Simile est cum fide absque amore, seu cum vero absque bono; nam verum quod fidei vocatur, est lux, et bonum quod amoris, est calor.(99) Haec evidentius patent ex calore et luce mundi, quibus calor et lux caeli correspondent: ex calore mundi conjuncto luci vivificantur et florent omnia quae super tellure; conjuncta sunt temporibus veris et aestatis ; at ex luce separata a calore nihil vivificatur et floret, sed torpent et emoriuntur omnia; non conjuncta sunt tempore hiemis; tunc calor abest, et lux perstat. Ex correspondentia illa caelum vocatur paradisus, quoniam ibi verum conjunctum est bono, seu fides amori, sicut lux calori tempore verno in terris. Ex his nunc clarius constat veritas, de qua supra in suo articulo (n. 13-19), quod Divinum Domini in Caelo sit Amor in Ipsum et Charitas erga proximum.

137. Dicitur apud Johannem,

"Principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum....omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum. In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum. .... In mundo erat, et mundus per Ipsum factus est. .... Et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius" (i. 1, 3, 4, 10, 14).

Quod Dominus sit qui intelligitur per "Verbum," patet, nam dicitur quod Verbum Caro factum sit: quid autem in

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

(99) Quod vera absque bono, non in se sint vera, quia non habent vitam; omnis enim vita veris est ex bono (n. 9603).

Ita quod sint quasi corpus absque anima (n. 3180, 9454[? 9154]). Quod vera absque bono non acceptentur a Domino (n. 4368). Quale verum absque bono, ita qualis fides absque amore, et quale verum ex bono, seu qualis fides ex amore (n. 1949, 1950, 1951, 1964, 5830, 5951).

Quod res eodem recidat, sive dicas verum aut fidem, ac bonum aut amorem, quoniam verum est fidei, et bonum est amoris (n. 2839, 4353[? 4352], 4997, 7178, 7623, 7624, 10367).

specie intelligitur per "Verbum," nondum notum est, dicetur itaque: Verbum ibi est Divinum Verum, quod in Domino et a Domino; quare etiam ibi vocatur Lux, quae quod sit Divinum Verum, in praecedentibus hujus articuli ostensum est. Quod per Divinum Verum omnia facta et creata sint, nunc explicabitur. In caelo est omnis potentia Divino Vero, et absque illo est prorsus nulla. (ss) Omnes angeli ex Divino vero vocantur potentiae, et quoque quantum ejus receptiones seu receptacula sunt, tantum potentiae sunt: valent per id super inferna, et super omnes qui se opponunt; mille hostes non sustinent ibi unum radium lucis caeli, quae est Divinum verum. Quia angeli sunt angeli ex receptione Divini veri, sequitur quod totum caelum non aliunde sit, nam caelum est ex angelis. Quod tanta potentia insit Divino vero, non credere possunt illi, qui de vero non aliam ideam habent quam sicut de cogitatione aut de sermone, quibus non inest potentia in se, nisi quantum alii ex obedientia faciunt; sed Divino Vero inest potentia in se, et talis potentia, ut per id creatum sit caelum et creatus sit mundus, cum omnibus quae in illis. Quod talis potentia insit Divino vero, per binas comparationes illustrari potest, nempe per potentiam veri et boni in homine, et per potentiam lucis et caloris e sole in mundo. Per potentiam veri et boni in homine :-Omnia quaecunque homo agit, ex intellectu et voluntate agit; ex voluntate agit per bonum, et ex intellectu per verum;

(Ex Arcanis Caelestibus.)

(rr) Quod "verbum " in Scriptura Sacra varia significet; nempe sermonem, cogitationem mentis, omnem rem quae realiter existit, tum aliquid, ac in supremo sensu Divinum Verum, ac Dominum (n. 9987).

Quod "Verbum" significet Divinum Verum (n. 2803, 2884[? 2894], 4692, 5075, 5272, 7830[? 6880, 9383], 9987).

Quod "Verbum" significet Dominum (n. 2533, 2859).

(ss) Quod Divinum Verum proçedeps a Domino sit cui omnis potentia (n. 6948, 8200).

Quod omnis potentia in caelo sit veri ex bono (n. 3091, 3563, 6344, 6413[? 6423], 8304, 9643, 10019, 10182).

Quod angeli dicantur potentiae, et quoque quod sint potentiae,

ex receptione Divini veri à Domino (n. 9639).

Quod angeli sint recipientes Divini veri a Domino, et quod ideo in Verbo passim dicantur dii (n. 4295, 4402, 8301, 8192, 9398[? 7873. 9160]).

omnia enim quae in voluntate sunt, se referunt ad bonum, et omnia quae in intellectu se referunt ad verum ;(") ex illis itaque agit homo totum corpus, ac milia ibi simul ad nutum et lubitum eorum sponte ruunt; inde patet, quod totum corpus formatum sit ad obsequia boni et veri, consequenter ex bono et vero. Per potentiam caloris et lucis e sole in mundo. Omnia quae in mundo crescunt, sicut arbores, segetes, flores, gramina, fructus et semina, non aliunde existunt, quam per calorem et lucem solis; inde qualis potentia producendi inest illis, patet: quid non Divinae Luci quae est Divinum Verum, et Divino Calori qui est Divinum Bonum? ex quibus quia caelum existit, etiam mundus existit; nam per caelum existit mundus, ut in praecedentibus ostensum est. Ex his constare potest, quomodo intelligendum est, quod per Verbum omnia facta sint, et quod absque illo factum sit nihil quod factum est; et quod etiam mundus per Ipsum factus sit; quod nempe per Divinum Verum a Domino.(u) Inde quoque est, quod in Libro Creationis primum dicatur de Luce, et in sequentibus de illis quae a Luce (Genes. i. 3, 4). Et quoque inde est, quod omnia in universo tam caelo quam mundo se referant ad Bonum et Verum, et ad conjunctionem illorum, ut sint aliquid.(*(pag. 65])

139. Sciendum est, quod Divinum bonum et Divinum verum, quae a Domino ut Sole in caelis sunt, non sint in Domino, sed a Domino: in Domino est solum Divinus Amor, qui est Esse ex quo Existunt illa; Existere ex Esse intelligitur per Procedere. Hoc quoque illustrari potest per comparationem cum sole mundi: calor et lux, quae in mundo, non sunt in sole sed a sole: in sole est solum ignis, et ex eo existunt et procedunt illa.

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

(tt) Quod intellectus sit recipiens veri, et voluntas recipiens boni (n. 3623, 6125, 7503, 9300, 9930).

Quod ideo omnia quae in intellectu sunt se referant ad vera, sive sint vera, sive homo credat esse vera; et quod omnia quae in voluntate se referant ad bona similiter (n. 803, 10122).

(uu) Quod Divinum Verum procedens a Domino sit unicum reale (n. 6880, 7004, 8200).

Quod per Divinum Verum omnia facta et creata sint (n. 2803, 2884, 5272, 7835[? 7678, 7796]).

140. Quia Dominus ut Sol est Divinus Amor et Divinus Amor est ipsum Divinum Bonum, ideo Divinum quod procedit ab Ipso, quod est Divinum Ipsius in caelo, distinctionis causa vocatur Divinum Verum, tametsi est Divinum Bonum unitum Divino Vero. Divinum hoc Verum est quod vocatur Sanctum procedens ab Ipso.

[XVI.]

DE QUATUOR PLAGIS IN CAELO.

141. In caelo sicut in mundo sunt quatuor plagae, oriens, meridies, occidens, et septentrio, utrinque determinatae a suo sole; in caelo a Sole caeli qui est Dominus, in mundo a sole mundi. Sed usque intercedit multa differentia. Prima est, quod in mundo dicatur meridies ubi sol in maxima sua altitudine supra terram est, septentrio ubi in opposito infra terram est, oriens ubi in aequinoctiis oritur, et occidens ubi tunc occidit: ita in mundo a meridie determinantur omnes plagae. In caelo autem oriens dicitur ubi Dominus ut Sol apparet, ex opposito est occidens, ad dextrum in caelo est meridies, et ad sinistrum ibi est septentrio, et hoc in omni conversione faciei et corporis eorum; ita in caelo ab oriente determinantur omnes plagae. Quod oriens dicatur ubi Dominus ut Sol apparet, est causa, quia omnis origo vitae est ab Ipso ut Sole; et quoque quantum apud angelos recipitur calor et lux seu amor et intelligentia ab Ipso, tantum dicitur Dominus exoriri apud illos: inde quoque est, quod Dominus in Verbo dicatur Oriens.(**)

142. Altera differentia est, quod angelis semper a facie sit oriens, a tergo occidens, ad dextrum meridies, et ad

(EX ARCANIS Caelestibus.)

(xx) Quod Dominus in supremo sensu sit Oriens, quia est Sol caeli, qui semper in ortu et nusquam in occasu est (n. 101, 5097. 9668).

sinistrum septentrio; sed hoc quia aegre potest comprehendi in mundo, ex causa quia homo vertit faciem suam ad omnem plagam, ideo explicabitur. Totum caelum se vertit ad Dominum ut ad centrum suum commune; inde omnes angeli se illuc vertunt: quod ad centrum commune sit omnis directio etiam in tellure, notum est; at directio in caelo differt a directione in mundo, quod in caelo anteriora vertantur ad centrum suum commune, sed in mundo inferiora; directio in mundo est quae vocatur centripetentia, et quoque gravitatio: interiora angelorum actualiter etiam versa sunt antrorsum; et quia interiora se sistunt in facie, ideo facies est quae determinat plagas.()

143. Sed quod angelis a facie sit oriens in omni conversione faciei et corporis eorum, adhuc aegrius comprehendi potest in mundo, ex causa quia homini a facie est omnis plaga secundum conversionem, ideo hoc etiam explicabitur. Angeli similiter ac homines vertunt et flectunt suas facies et sua corpora quaquaversum, at usque semper illis est ante oculos oriens; sed conversiones angelorum non sunt sicut conversiones hominum, sunt enim ex alia origine; similes quidem apparent, sed usque non sunt similes; amor regnans est origo; ex illo sunt omnes determinationes apud angelos et apud spiritus; nam, ut mox supra dictum est, interiora eorum actualiter versa sunt ad centrum suum commune, ita in caelo ad Dominum ut Solem, quapropter quia amor jugiter est coram interioribus illorum, et facies ex interioribus existit, est enim forma eorum externa, ideo ante faciem est semper ille amor qui regnat ; in caelis itaque est Dominus ut Sol, quia Ipse est a quo illis amor; et quia Ipse Dominus est in suo amore apud

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

(yy) Quod omnes in caelo se vertant ad Dominum (n. 9828, 10130, 10189, 10219[? 10420]).

Quod tamen angeli se non vertant ad Dominum, sed Dominus, illos vertat ad Semet (n. 10189).

Quod praesentia angelorum apud Dominum non sit, sed praesentia Domini apud angelos (n. 9415).

(zz) Quod omnes in mundo spirituali se constanter vertant ad suos amores, et quod plagae ibi a facie inchoent et determinentur (n. 10130, 10189, 10420, 10702).

« PoprzedniaDalej »