Obrazy na stronie
PDF
ePub

ex Divino Bono quod in Ipso, cum fuit in mundo (n. 2803, 3194, 3195. 3210, 6716, 6864, 7014, 7499, 8127, 8724, 9199).

Quod Dominus tunc omnia apud Se disposuerit in formam caelestem, quae est secundum Divinum Verum (n. 1928, 3633).

Quod ideo Dominus dictus sit Verbum, quod est Divínum Verum (n. 2533, 2818[? 2813], 2859, 2894, 3393, 3712).

Quod perceptio et cogitatio Domino soli fuerit ex Se Ipso, et supra omnem perceptionem et cogitationem angelicam (n. 1904, 1914, 1915[? 1919]).

Quod Dominus univerit Divinum Verum quod Ipse, cum Divino Bono quod in Ipso (n. 10047, 10052, 10076).

Quod unitio reciproca fuerit (n. 2004, 10067).

Quod Dominus cum e mundo abivit, Humanum suum etiam fecerit Divinum Bonum (n. 3194, 3210, 6864, 7499, 8724, 9199, 10076). Quod hoc intelligatur per quod exiverit a Patre et redierit ad Patrem (n. 3194, 3210).

Quod sic unum factus sit cum Patre (n. 2751, 3704, 4766). Quod post unitionem Divinum verum procedat a Domino (n. 3704, 3712, 3969, 4577, 5704, 7499, 8127, 8241, 9199, 9398).

Quomodo Divinum verum procedit, illustratum (n. 7270, 9407). Quod Dominus ex propria potentia univerit Humanum Divino (n. 1616, 1749, 1753[? 1752], 1813, 1921, 2025, 2026, 2523, 3141, 5005, 5045, 6716).

Quod inde constare possit, quod Humanum Domini non fuerit sicut humanum alius hominis, quia conceptus erat ab ipso Divino (n. 10125, [10825,] 10826).

Quod unio Ipsius cum Patre, ex Quo anima Ipsius, non fuerit sicut inter duos, sed sicut inter animam et corpus (n. 3737, 10824).

Quod antiquissimi non adorare potuerint Divinum Esse, sed Divinum Existere, quod est Divinum Humanum, et quod Dominus ideo in mundum venerit, ut fieret Divinum Existere ex Divino Esse (n. 4687, 5521).

Quod antiqui agnoverint Divinum, quia apparuit illis in Humana forma, et quod hoc fuerit Divinum Humanum (n. 5110, 5663, 6846, 10737).

Quod infinitum Esse non influere potuerit in caelum apud angelos, nec apud homines, nisi per Divinum Humanum (n. 1646[? 1676], 1990, 2016, 2035[? 2034]).

Quod in caelo non aliud Divinum percipiatur quam Divinum Humanum (n. 6475, 9303, 9267[? 9315, 9356], 10067).

Quod Divinum Humanum ab aeterno fuerit Divinum verum in caelo, et Divinum transiens per caelum, ita Divinum Existere, quod postea in Domino factum est Divinum Esse per se, ex quo Divinum Existere in caelo (n. 3061, 6280, 6880, 10579).

Qualis status caeli ante adventum Domini (n. 6371-6373).

Quod Divinum non perceptibile fuerit, nisi cum transivit caelum (n. 6982, 6996, 7004).

Quod incolae omnium tellurum adorent Divinum sub Humana forma, ita Dominum (n. 6700, 8541-8547, 10736, 10737, 10738).

Quod gaudeant cum audiunt quod Deus actualiter Homo factus sit (n. 9361).

Quod Dominus recipiat omnes qui in bono sunt, et adorant Divinum sub Humana forma (n. 9359).

Quod de Deo nisi in Humana forma non cogitari possit, et quod incomprehensibile est, in nullam ideam cadat, ita nec in fidem (n. 9359, 9972).

Quod homo colere possit de quo aliquam ideam habet, et non de de quo nullam (n. 4733, 5110, 5633[? 5663], 7211, 9267[? 9356, 10267], 10067).

Quod ideo a plerisque in universo terrarum orbe Divinum colatur sub Humana forma, et quod id sit per influxum e caelo (n. 10159).

Quod omnes qui in bono sunt quoad vitam, cum cogitant de Domino, de Divino Humano cogitant, et non de Humano separato a Divino; aliter qui non in bono quoad vitam sunt (n. 2326, 4724, 4731, 4766, 8878, 9193, 9198).

Quod cogitent de Humano Domini absque Divino hodie in ecclesia qui in malo quoad vitam sunt, tum qui in fide separata a charitate, et quoque quod non capiant quid Divinum Humanum, causae (n. 3212, 3241, 4689, 4692, 4724, 4731, 5321, 6372[? 6872], 8878, 9193, 9198).

Quod Humanum Domini sit Divinum, quia ex Esse Patris quod Ipsi anima, illustratum per similitudinem patris in liberis (n. 10270[? 10269], 10372, 10823).

Et quia ex Divino Amore, qui fuit ipsum Esse vitae Ipsius a conceptione (n. 6872).

Quod unusquisque homo sit talis qualis ejus amor, et quod sit suus amor (n. 6872, 10177, 10284).

Quod Dominus omne Humanum tam internum quam externum fecerit Divinum (n. 1603, 1815, 1902, 1926, 2093, 2803[? 2083]).

Quod ideo quoad totum corpus resurrexerit, secus ac ullus homo n. 1729, 2083, 5078, 10825).

Quod Humanum Domini sit Divinum agnoscitur ex omnipraesentia Ipsius in Sacra Cena (n. 2343, 2359).

Et ex transformatione Ipsius coram tribus discipulis (n. 3212). Et quoque ex Verbo Veteris Testamenti quod dicatur Deus (n. 10154); et quod Jehovah (n. 1603, 1736, 1815, 1902, 2921, 3035, 5110, 6281, 6303, 8864, 9194, 9315).

Quod in sensu litterae distinguatur inter Patrem et Filium, seu Jehovam et Dominum, sed non in sensu Verbi interno in quo sunt angeli caeli (n. 3035).

Quod in Christiano orbe Humanum Domini non Divinum agnoverint, quod factum sit in Concilio propter Papam, ut pro Vicario Ipsius agnosceretur (n. 3035[? 4738]).

Quod Christiani in altera vita explorati sint qualem ideam de Deo uno haberent, et quod compertum sit quod haberent ideam trium deorum (n. 2329, 5256, 10736-10738, 10821).

Quod Trinitas seu Trinum Divinum in una Persona concipi possit, et sic unus Deus, non autem in tribus Personis (n. 10738, 10821, 10824).

Quod Divinum Trinum in Domino agnoscatur in caelo (n. 14, 15, 1729, 2005[2004], 5256, 9303).

Quod Trinum in Domino sit ipsum Divinum quod Pater vocatur, Divinum Humanum quod Filius, et Divinum procedens quod Spiritus Sanctus, et quod hoc Trinum Divinum sit unum (n. 2149, 2156, 2288, 2321[? 2319], 2329, 2447, 3704, 6993, 7182, 10738, 10822, 10823).

Quod Ipse Dominus doceat, quod Pater et Ipse unum sint (n.

1729, 2004, 2005, 2018, 2025, 2751, 3704, 3736, 4766); et quod Sanctum Divinum procedat ab Ipso, et quod sit Ipsius (n. 3969, 4673, 6788, 6993, 7499, 8127, 8302, 9199, 9228, 9229, 9270[? 9264], 9407, 9818, 9820, 10330).

Quod Divinum Humanum influat in caelum, et faciat caelum (n. 3038). Quod Dominus sit omne in caelo, et quod sit vita caeli (n. 7211, 9128).

Quod Dominus in suo habitet apud'angelos (n. 9338, 10125, 10151, 10157).

Inde quod qui in caelo sunt in Domino sint (n. 3637, 3638).

Quod conjunctio Domini cum angelis se habeat secundum receptionem boni amoris et charitatis ab Ipso (n. 904, 4198, 4206[? 4205], 4211, 4320? 4220], 6280, 6832, 7042, 8819, 9680, 9682, 9683, 10106, 10811? 10810]).

Quod universum caelum se referat ad Dominum (n. 551, 552). Quod Dominus sit centrum commune caeli (n. 3633, 3641).

Quod omnes ibi se vertant ad Dominum, qui supra caelos (n. 9828, 10130, 10189).

Quod tamen angeli se non vertant ad Dominum, sed quod Dominus illos vertat ad Se (n. 10189).

Quod praesentia angelorum apud Dominum non sit, sed praesentia Domini apud angelos (n. 9415).

Quod nulla conjunctio cum ipso Divino sit in caelo, sed cum Divino Humano (n. 4211, 4724, 5633[? 5663]).

Quod caelum correspondeat Divino Humano Domini, et quod inde caelum in communi sit sicut unus homo, et quod ideo caelum Maximus Homo appelletur (n. 2996, 2998, 3624 3649, 3636-3643, 3741-3745, 4625).

Quod Domiuus sit solus Homo, et quod illi modo homines sint qui recipiunt Divinum ab Ipso (n. 1894).

Quantum recipiunt, quod tantum sint homines et imagines Ipsius (n. 8547).

Quod ideo angeli sint formae amoris et charitatis in forma humana, et quod hoc a Domino (n. 3804, 4735, 4797, 4985, 5199, 5530, 9879, 10177).

Quod universum caelum Domini sit (n. 2751, 7086).

Quod Ipsi omnis potestas in caelis sit et in terris (n. 1607, 10089, 10827).

Quia Dominus regit universum caelum, quod etiam regat omnia quae inde pendent, ita omnia in mundo (n. 2026, 2027, 4523, 4524). Quod Domino soli sit potentia removendi inferna, detinendi a malis, ac tenendi in bono, ita salvandi (n. 10019).

[XII.]

QUOD CORRESPONDENTIA SIT OMNIUM CAELI CUM OMNIBUS HOMINIS.

87. Quid correspondentia, hodie nescitur: quod nesciatur est ex pluribus causis; primaria est, quod homo se removerit e caelo per amorem sui et mundi; qui enim se et mundum super omnia amat, is non spectat ad alia quam ad mundana, quia illa adblandiuntur sensibus externis, et oblectant genium, et non ad spiritualia, quia ea adblandiuntur sensibus internis, et oblectant mentem; quapropter ea a se rejiciunt, dicentes, quod superiora sint quam ut sint cogitationis. Aliter fecerunt antiqui: illis scientia correspondentiarum praecipua omnium scientiarum fuit; per illam etiam intelligentiam et sapientiam hauserunt: et illi qui ab ecclesia fuerunt, per illam communicationem habuerunt cum caelo; est enim scientia correspondentiarum scientia angelica. Antiquissimi, qui caelestes homines fuerunt, ex ipsa correspondentia, sicut angeli, cogitaverunt; ideo etiam cum angelis locuti sunt; et ideo Dominus illis saepius visus est, et instruxit illos. Sed hodie scientia illa tam prorsus deperdita est, ut non sciatur quid correspondentia.()

88. Nunc quia absque perceptione quid correspondentia, non aliquid in luce sciri potest de spirituali mundo; nec de influxu ejus in naturalem; ne quidem quid spirituale respective ad naturale; nec aliquid in luce de spiritu hominis, qui vocatur anima, et de ejus operatione in corpus; neque de statu hominis post mortem; ideo dicendum est

(EX ARCANIS Caelestibus.)

(e) Quantum scientia correspondentiarum praestat aliis scientiis (n. 4280).

Quod praecipua scientia antiquis fuerit scientia correspondentiarum, sed quod hodie oblitterata sit (n. 3021, 3419, 4280, 6749[? 4749], 4844, 4964, 4965[? 4966], 6004, 7729, 10252).

Quod apud orientales, et in Aegypto, viguerit scientia correspondentiarum (n. 5702, 6692, 7097, 7779, 9391, 10407).

quid correspondentia, et qualis illa; sic etiam paratur via ad sequentia.

89. Primum quid correspondentia, dicetur. Totus mundus naturalis correspondet mundo spirituali; nec solum mundus naturalis in communi, sed etiam in singulis; quapropter quicquid in mundo naturali existit ex spirituali, id dicitur correspondens. Sciendum est, quod mundus naturalis existat et subsistat ex mundo spirituali, prorsus sicut effectus ex sua causa efficiente. Mundus naturalis dicitur omne id extensum, quod sub sole est, et ex illo calorem et lucem recipit; et illius mundi sunt omnia quae inde subsistunt: mundus spiritualis autem est caelum, et illius mundi sunt omnia quae in caelis.

90. Quia homo est caelum et quoque mundus in minima forma ad imaginem maximi (videatur supra, n. 57), ideo apud illum est mundus spiritualis et mundus naturalis: interiora, quae mentis ejus sunt, et se referunt ad intellectum et voluntatem, faciunt ejus mundum spiritualem; exteriora autem quae ejus corporis sunt, et se referunt ad hujus sensus et actiones, faciunt ejus mundum naturalem: quicquid itaque in mundo ejus naturali, hoc est, in ejus corpore et hujus sensibus et actionibus ex mundo ejus spirituali, hoc est, ex ejus mente et hujus intellectu et voluntate, existit, vocatur correspondens.

91. Qualis correspondentia est, videri potest in homine ex facie ejus: in facie, quae non docta est simulare, omnes affectiones mentis se sistunt videndas in forma naturali ut in suo typo; inde facies dicitur index animi, ita mundus ejus spiritualis in mundo ejus naturali: similiter illa quae intellectus sunt, in loquela; et illa quae voluntatis, in gestibus corporis. Illa itaque quae in corpore fiunt, sive sit in facie, sive in loquela, sive in gestibus, vocantur correspondentiae.

92. Ex his quoque videri potest, quid internus homo, et quid externus; quod nempe internus sit qui vocatur spiritualis homo, et externus qui naturalis: tum etiam quod unus distinctus sit ab altero, sicut caelum a mundo: ut et quod omnia quae fiunt et existunt in externo seu naturali homine, fiant et existant ab interno seu spirituali.

93. Haec dicta sunt de correspondentia interni seu spiritualis hominis cum externo seu naturali ejus; sed in

« PoprzedniaDalej »