Obrazy na stronie
PDF
ePub

unice Divinum faceret, dicitur, quia proprium cujusvis tam angeli, quam spiritus, et hominis, non est nisi quam malum (videatur supra, n. 591); quare nusquam aliqui angeli et spiritus resistere possunt malis continue exhalatis ab infernis, quoniam ex proprio tendunt omnes ad infernum. Ex his patet, quod nisi solus Dominus regeret tam caelos quam inferna, nusquam foret alicui salus. Praeterea omnia inferna unum agunt, nam mala in infernis connexa sunt, sicut bona in caelis; ac resistere omnibus infernis, quae innumera sunt, et quae simul agunt contra caelum, et contra omnes qui ibi sunt, non potest nisi solum Divinum, quod unice procedit ex Domino.

593. Aequilibrium inter caelos et inferna diminuitur et accrescit secundum numerum illorum qui intrant caelum ac intrant infernum, quod fit cottidie ad plura millia: hoc scire et percipere, et hoc ad trutinam moderari et aequare, non potest ullus angelus, sed solus Dominus: nam Divinum procedens a Domino omnipraesens est, ac ubivis videt ubinam aliquid nutat; angelus modo videt quod prope se est, et ne quidem percipit in se quid fit in sua societate.

594. Quomodo omnia ordinata sunt in caelis et in infernis, ut omnes, et singuli, qui ibi, in suo aequilibrio sint, constare aliquatenus potest ex illis quae supra de caelis et de infernis dicta et ostensa sunt; quod nempe omnes societates caeli ordinatissime distinctae sint secundum bona, et illorum genera et species; et omnes societates inferni secundum mala, et eorum genera et species; et quod sub unaquavis societate caeli sit societas inferni ex opposito correspondens, ex qua correspondentia opposita resultat aequilibrium; quare jugiter a Domino providetur, ne infernalis societas sub societate caelesti praevaleat; et quantum incipit praevalere, per varia media compescitur et ad justam rationem aequilibrii redigitur. Haec media sunt plura, ex quibus solum aliqua memoranda sunt. Quaedam media se referunt ad praesentiam fortiorem Domini; quaedam ad communicationem et conjunctionem unius societatis aut plurium cum aliis arctiorem; quaedam ad ejectionem spirituum infernalium superfluentium in deserta; quaedam ad translationem aliquorum ab uno inferno in aliud; quaedam ad ordinationem eorum qui in infernis sunt, quod etiam fit variis modis; quaedam ad

absconsionem quorundam infernorum sub operturis densioribus et crassioribus; tum ad demissionem in profundiora; praeter alia; etiam in caelis qui super illa. Haec dicta sunt, ut aliquo modo percipiatur, quod Dominus solus provideat, ut ubivis aequilibrium inter bonum et malum sit, ita inter caelum et infernum; nam super aequilibrio tali fundatur salus omnium in caelis, et omnium in terris.

595. Sciendum est quod inferna continue aggrediantur caelum, et conentur destruere illud; et quod Dominus continue tutetur caelos, detinendo illos, qui ibi sunt, a malis quae sunt ex proprio illorum, ac tenendo in bono quod ab Ipso. Datum est saepius percipere sphaerameffluentem ex infernis, quae tota fuit sphaera conatuum destruendi Divinum Domini, et sic caelum: perceptae etiam aliquoties sunt ebullitiones aliquorum infernorum, quae fuerunt conatus emergendi et destruendi. Vicissim autem caeli nusquam aggrediuntur inferna; nam sphaera Divina procedens a Domino, est perptuus conatus salvandi omnes; et quia non salvari possunt qui in infernis, quoniam omnes, qui ibi, sunt in malo et contra Divinum Domini, ideo quantum possibile est, in infernis domantur insultus, et arcentur saevitiae ne erumpant contra se invicem ibi ultra modum; quod etiam fit per innumera potentiae Divinae media.

596. Sunt duo regna, in quae caeli distincti sunt, nempe regnum caeleste et regnum spirituale (de quibus: videatur supra, n. 20-28). Similiter sunt duo regna in quae inferna distincta sunt; unum horum regnorum est oppositum regno caelesti, et alterum est oppositum regno spirituali. Illud quod oppositum est regno caelesti est in plaga occidentali, et illi, qui ibi sunt, vocantur genii; id autem quod oppositum est regno spirituali est in plaga septentrionali et meridionali, et illi, qui ibi sunt, vocantur spiritus. Omnes qui in regno caelesti sunt, in amore in Dominum sunt; et omnes qui in infernis illi regno oppositis sunt, in amore sui sunt: at omnes qui in regno spirituali sunt, in amore erga proximum sunt; at omnes qui in infernis illi regno oppositis sunt, in amore mundi sunt. Inde patuit, quod amor in Dominum et amor sui sint oppositi; similiter amor erga proximum et amor mundi. Providetur jugiter a Domino, ut non aliquid effluat ex in

fernis oppositis regno caelesti Domini versus illos qui in regno spirituali sunt; nam si hoc fieret, periret regnum spirituale; causa videatur supra (n. 578, 579). Haec duo communia aequilibria sunt, quae a Domino jugiter sarta conservantur.

[LXIII.]

QUOD HOMO IN LIBERO SIT PER AEQUILIBRIUM INTER CAELUM ET INFERNUM.

597. Supra actum est de aequilibrio inter caelum et infernum, et ostensum quod aequilibrium illud sit aequilibrium inter bonum quod e caelo et malum quod ex inferno; ita quod sit aequilibrium spirituale, quod in sua essentia est liberum. Quod aequilibrium spirituale in sua essentia sit liberum, est quia est inter bonum et malum, ac inter verum et falsum, et haec sunt spiritualia: quapropter posse velle bonum aut malum, et cogitare verum aut falsum, ac eligere unum prae altero, est liberum, de quo hic agitur. Hoc liberum datur unicuivis homini a Domino, nec usquam aufertur; est quidem ex sua origine non hominis sed Domini, quia est a Domino; at usque cum vita donatur homini sicut suum; et hoc ex causa, ut homo possit reformari et salvari; nam absque libero nulla reformatio et salvatio. Quisque ex intuitione aliqua rationali videre potest, quod in hominis libero sit cogitare male vel bene, sincere vel insincere, juste vel injuste; et quoque quod possit loqui et agere bene, sincere et juste, sed non male, insincere et injuste propter leges spirituales, morales et civiles, per quas externum ejus tenetur in vinculis. Ex his patet, quod spiritus hominis, qui est qui cogitat et vult, sit in libero; non ita externum hominis, quod loquitur et agit, nisi hoc sit secundum supradictas leges.

598. Quod homo non possit reformari nisi ei sit liberum, est quia nascitur in omnis generis mala, quae tamen removenda sunt, ut salvari possit: nec removeri possunt,

nisi videat illa in se, et agnoscat illa, et dein nolit illa, et tandem aversetur illa; tunc primum removentur. Hoc non fieri potest, nisi homo tam in bono quam in malo sit; ex bono enim potest videre mala, sed non a malo bona. Bona spiritualia quae homo cogitare potest, discit ab infantia ex lectione Verbi, et ex praedicatione; ac bona moralia et civilia ex vita in mundo. Hoc primum est, cur homo in libero esse debet. Alterum est, quod nihil approprietur homini, nisi quod fit ex affectione quae amoris: reliqua quidem intrare possunt, sed non ultra quam in cogitationem, et non in voluntatem; et quod non intrat usque in voluntatem hominis, non fit ejus, nam cogitatio trahit suum ex memoria, sed voluntas ex ipsa vita. Nihil usquam liberum est, quod non est ex voluntate, seu quod idem, ex affectione quae amoris: quicquid enim homo vult seu amat, hoc libere facit: inde est, quod liberum hominis et affectio quae est amoris seu voluntatis ejus unum sint; ideo itaque homini liberum, ut possit affici vero et bono, seu amare illa, et sic fieri sicut ejus propria. Verbo, quicquid non intrat in libero apud hominem, non manet, quia non est amoris seu voluntatis ejus; et quae non sunt amoris seu voluntatis hominis, non sunt ejus spiritus; Esse enim spiritus hominis est amor seu voluntas. Dicitur amor seu voluntas, quoniam quod homo amat hoc vult. Haec nunc est causa, quod homo non possit reformari nisi in libero. Sed plura de Libero hominis videantur in Arcanis Caelestibus in locis citatis infra.

599. Ut homo in libero sit, ex causa ut reformetur, ideo conjungitur ille quoad spiritum suum cum caelo et cum inferno. Sunt enim apud unumquemvis hominem spiritus ex inferno, et angeli e caelo: per spiritus ex inferno est homo in suo malo, per angelos autem e caelo est homo in bono a Domino: ita in aequilibrio spirituali, hoc est, in libero. Quod cuivis homini sint adjuncti angeli e caelo, et spiritus ex inferno, videatur in articulo De Conjunctione Caeli cum Humano Genere (n. 291–302).

600. Sciendum est, quod conjunctio hominis cum caelo et cum inferno, non sit immediate cum illis, sed mediate per spiritus qui in mundo spirituum sunt; hi spiritus sunt apud hominem, at nulli ex ipso inferno et ex ipso caelo: per spiritus malos in mundo spirituum conjun

gitur homo cum inferno, et per spiritus bonos qui ibi sunt, cum caelo. Quia ita se res habet, ideo mundus spirituum. est medius inter caelum et infernum, et ibi est ipsum aequilibrium. Quod mundus spirituum sit medius inter caelum et infernum, videatur in articulo De Mundo Spirituum (n. 421-431); et quod ibi sit ipsum aequilibrium inter caelum et infernum, in articulo mox praecedente (n. 589-596). Ex his nunc patet, unde homini est liberum.

601. Aliquid adhuc dicetur de spiritibus homini adjunctis. Integra societas potest communicationem habere cum alia societate, et quoque cum uno alio, ubicunque est, per spiritum a se emissum. Hic spiritus vocatur Subjectum plurium. Similiter se habet cum conjunctione hominis cum societatibus in caelo, et cum societatibus in inferno, per spiritus homini adjunctos e mundo spirituum. (De his quoque videatur in Arcanis Caelestibus in locis citatis ad finem.)

602. Ultimo memorandum est de insito, quod est ex influxu caeli apud hominem, de vita ejus post mortem. Fuerunt quidam ex simplici plebe, qui in bono fidei in mundo vixerunt: illi in statum similem, in quo fuerunt in mundo, redacti sunt; hoc fieri cum unoquovis potest cum Dominus concedit; et tunc ostensum est qualem ideam de statu hominis post mortem habuerunt. Dixerunt quod aliqui intelligentes in mundo interrogaverint illos quid cogitant de anima sua post vitam in mundo; dixerunt quod non sciant quid anima. Interrogaverunt porro quid credunt de statu suo post mortem; dixerunt quod credant se victuros spiritus. Tunc interrogaverunt qualem fidem habent de spiritu; dixerunt quod sit homo. Interrogabant unde hoc sciant; dicebant quod id sciant quia ita est. Intelligentes illi mirati sunt, quod talis fides esset simplicibus, et quod non sibi. Inde patuit, quod apud unumquemvis hominem, qui in conjunctione est cum caelo, sit insitum de vita sua post mortem. Hoc insitum non aliunde est quam ex influxu e caelo, hoc est, per caelum a Domino, mediis spiritibus, qui e mundo spirituum homini adjuncti sunt; et [memorandum est] quod sit illis, apud quos liberum cogitandi non exstinctum est per principia capta et variis confirmata de anima hominis, quam vel dicunt esse puram cogitationem, vel aliquod

« PoprzedniaDalej »