Obrazy na stronie
PDF
ePub

Secundum extensionem illam est angelis intelligentia et sapientia: qui in intimo caelo sunt, et ibi in medio, habent extensionem in universum caelum; inde communicatio omnium caeli est cum unoquovis, et uniuscujusvis cum omnibus.(cc) Sed de hac extensione infra plenius agendum est, ubi de Forma caelesti, secundum quam angelicae Societates dispositae sunt; et quoque ubi de Sapientia et Intelligentia angelorum; nam omnis extensio affectionum et cogitationum vadit secundum illam formam.

50. Dictum supra est, quod in caelis sint societates majores et minores; majores consistunt ex myriadibus, minores ex aliquot millibus, et minimae ex aliquot centenis angelis. Sunt etiam qui solitarii habitant, quasi domus et domus, familia et familia; hi tametsi ita dispersi vivunt, usque similiter ordinati sunt, sicut illi qui in societatibus, quod nempe sapientiores illorum in medio sint, et simpliciores in terminis: hi propius sub auspicio Divino Domini sunt, et sunt angelorum optimi.

[VII.]

QUOD UNAQUAEVIS SOCIETAS SIT CAELUM IN MINORE FORMA, ET UNUSQUISQUE ANGELUS IN MINIMA.

51. Quod unaquaevis societas sit caelum in minore forma, et unusquisque angelus in minima, est quia bonum amoris et fidei est quod facit caelum, et id bonum est in omni societate caeli, et in omni angelo societatis. Nihil refert, quod bonum illud ubivis differat et varium sit; est usque bonum caeli; differentia modo est, quod caelum tale sit hic et tale ibi. Ideo dicitur, cum quis elevatur in

Quod effluat ex vita affectionis et cogitationis eorum (n. 2489, 4464, 6206).

Quod sphaerae illae se longe extendant in societates angelicas secundum quale et quantum boni (n. 6598–6613[?6612], 8063, 8794, 8797).

(ccc) Quod in caelis detur communicatio omnium bonorum, quoniam amor caelestis communicat omnia sua cum altero (n. 549, 550, 1390, 1391, 1399, 10130, 10723).

aliquam societatem caeli, quod veniat in caelum; et de illis qui ibi, quod sint in caelo, et quisque in suo hoc norunt omnes qui in altera vita; ideo qui extra aut infra caelum stant, et spectant e longinquo ubi coetus angelorum sunt, dicant quod caelum sit ibi, et quoque ibi. Se habet hoc comparative sicut cum praefectis, officiariis et ministris in uno palatio regio aut in una aula; tametsi habitant seorsim in suis mansionibus aut in suo conclavi, unus supra, alter infra, usque sunt in uno palatio aut in una aula, quisque ibi in sua functione ad serviendum regi. Inde patet quid intelligitur per Domini verba quod

In domo Patris sui sint mansiones multae (Joh. xiv. 2);

et quid per "habitacula caeli," et per "caelos caelorum" apud Prophetas.

52. Quod unaquaevis societas sit caelum in minore forma, etiam constare potuit ex eo, quod similis forma caelestis sit in quavis societate, qualis est in toto caelo: in toto caelo sunt in medio qui praestant reliquis, et circumcirca usque ad terminos sunt in ordine decrescente qui minus praestant, ut dictum videatur in articulo praecedente (n. 43); et quoque ex eo, quod Dominus ducat omnes qui in toto caelo tanquam essent unus angelus; similiter illos qui in unaquavis societate: inde apparet quandoque integra societas angelica sicut unum in forma angeli, quod etiam mihi datum est a Domino videre. Cum etiam Dominus apparet in medio angelorum, tunc non apparet circumstipatus a pluribus, sed ut unus in Forma angelica: inde est, quod Dominus in Verbo dicatur Angelus; et quoque quod integra societas; Michael, Gabriel et Raphael non sunt nisi quam societates angelicae, quae a functionibus suis ita nominantur.(ddd)

53. Sicut integra societas est caelum in minore forma,

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

(ddd) Quod Dominus in Verbo dicatur Angelus (n. 6280, 6831, 8192, 9303).

Quod integra societas angelica dicatur angelus; et quod Michael et Raphael sint societates angelicae ex functionibus ita dictae (n. 8192).

Quod societates caeli, et angeli non aliquod nomen habeant, séd quod dignoscantur ex quali boni, et ex idea de illo (n. 1705, 1754).

ita quoque est angelus caelum in minima; nam caelum non est extra angelum, sed intra illum; interiora enim. ejus, quae sunt mentis ejus, disposita sunt in formam caeli, ita ad receptionem omnium caeli quae extra illum sunt; recipit etiam illa secundum quale boni, quod est in illo ex Domino; inde est angelus quoque caelum.

54. Nusquam dici potest, quod caelum sit extra aliquem, sed intra; nam omnis angelus secundum caelum quod intra illum est, recipit caelum quod extra illum est. Inde patet, quantum fallitur qui credit quod venire in caelum, sit solum elevari inter angelos, qualiscunque sit quoad vitam interiorem suam; ita quod caelum detur cuique ex immediata misericordia;(eee) cum tamen nisi caelum sit intra aliquem, nihil caeli quod extra est, influit et recipitur. Sunt multi spiritus, qui in tali opinione sunt, ac ideo quoque propter fidem suam, in caelum evecti sunt; sed cum ibi erant, quia interior vita eorum contraria erat vitae in qua angeli, coeperunt quoad intellectualia sua occaecari, usque ut facti sint sicut fatui, et quoad voluntaria sua cruciari usque ut gererent se sicut dementes: verbo, qui male vivunt, et in caelum veniunt, trahunt ibi animam et torquentur comparative sicut pisces extra aquas in atmosphaera; et sicut animalia in antliis pneumaticis in aethere extracto aere. Inde constare potest, quod caelum sit intra et non extra aliquem.(ƒƒƒ)

55. Quia omnes recipiunt caelum quod extra illos est secundum quale caeli quod intra illos, ideo similiter recipiunt Dominum quoniam Divinum Domini facit caelum: inde est, quod cum Dominus Se praesentem sistit in aliqua societate,ibi appareat secundum quale boni in quo est societas, ita non similiter in una societate ut in altera:

(EX ARCANIS Caelestibus.)

(eee) Quod caelum non donetur ex immediata misericordia, sed secundum vitam, et quod omne vitae per quod homo a Domino ducitur ad caelum, sit ex misericordia, et quod id intelligatur (n. 5057, 10659).

Si caelum donaretur ex immediata misericordia, quod omnibus donaretur (n. 2401).

De quibusdam malis e caelo dejectis qui crediderunt caelum dari cuivis ex immediata misericordia (n. 4726[? 4226]).

(fff) Quod caelum sit in homine (n. 3884).

non quod dissimilitudo illa sit in Domino, sed in illis qui vident Ipsum ex suo bono, ita secundum illud; afficiuntur etiam Ipso viso secundum quale sui amoris; qui intime amant Ipsum, intime afficiuntur, qui minus amant minus afficiuntur; mali qui extra caelum sunt, ad praesentiam Ipsius cruciantur. Cum Dominus apparet in aliqua societate, apparet ibi ut Angelus; sed dignoscitur ab aliis per Divinum quod translucet.

56. Caelum etiam est, ubi Dominus agnoscitur, creditur, et amatur; varietas cultus Ipsius ex varietate boni in societate una et altera, non fert damnum, sed fert emolumentum; nam perfectio caeli inde est. Quod perfectio caeli inde sit, aegre ad captum explicari potest, nisi in opem adhibeantur voces in litterato orbe sollennes et usitatae, et per illas exponatur quomodo unum quod perfectum ex variis formatur: omne unum ex variis existit, nam unum, quod non ex variis, non est aliquid, non habet formam, et ideo non habet quale: cum autem unum existit ex variis, et varia sunt in forma perfecta, in qua quodlibet adjungit se alteri ut amicum consentiens in serie, tunc habet quale perfectum: caelum etiam est unum ex variis in perfectissimam formam ordinatis; nam forma caelestis. est omnium formarum perfectissima. Quod omnis perfectio inde sit, patet ab omni pulchritudine, amoenitate, et jucunditate, quae afficiunt tam sensus quam animos; illae enim non aliunde existunt et fluunt quam ex concentu et harmonia plurium concordantium et consentientium, sive ea in ordine coexistant, sive in ordine consequantur, et non ex uno absque pluribus: inde dicitur quod varietas delectet, et scitur quod delectatio sit secundum quale ejus. Ex his sicut in speculo videri potest, unde perfectio ex variis sit, etiam in caelo; nam ex illis quae in mundo naturali existunt, sicut in speculo videri possunt quae in mundo spirituali.)

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

(ggg) Quod omne unum sit ex harmonia et consensu plurium, et quod alioqui non sit ei quale (n. 457).

Quod inde universum caelum sit unum (n. 457).

Et hoc ex eo quod omnes ibi spectent unum finem, qui est Dominus (n. 9828).

57. De ecclesia simile dici potest quod de caelo, nam ecclesia est caelum Domini in terris. Sunt illae quoque plures, et tamen unaquaevis vocatur ecclesia, et quoque est ecclesia, quantum bonum amoris et fidei ibi regnat. Dominus etiam ibi ex variis unum facit, ita ex pluribus ecclesiis unam." (hhh) Simile quoque dici potest de homine ecclesiae in particulari, quod de ecclesia in communi; quod nempe ecclesia sit intra hominem, et non extra illum, et quod quilibet homo sit ecclesia, in quo Dominus est praesens in bono amoris et fidei.(). Simile etiam dici potest de homine in quo ecclesia, quod de angelo in quo caelum, quod sit ecclesia in minima forma, sicut angelus est caelum in minima forma: et adhuc magis, quod homo in quo ecclesia, aeque ac angelus, sit caelum; nam homo creatus est ut in caelum veniat, et fiat angelus; quapropter ille, cui bonum est a Domino, est angelus homo.(**) Memorare licet, quid homo commune habet cum angelo, et quid prae angelis: Homo commune habet cum angelo, quod interiora ejus aeque formata sint ad imaginem caeli, et quoque quod fiat imago caeli, quantum in bono amoris et fidei est: homo prae angelis habet, quod exteriora ejus formata sint ad imaginem mundi; et quod quantum in bono est, mundus apud illum subordinatur caelo, et serviat caelo; et quod tunc

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

(hhh) Si bonum foret character et essentiale ecclesiae, et non verum absque bono, quod ecclesia foret una (n. 1285, 1316, 2982, 3267, 3445, 3451, 3452).

Quod etiam omnes ecclesiae faciant unam ecclesiam coram Domino ex bono (n. 7395[? 7396], 9276).

(iii) Quod ecclesia sit in homine, et non extra illum, et quod ecclesia in communi sit ab hominibus, in quibus ecclesia (n. 3884).

(kkk) Quod homo qui ecclesia sit caelum in minima forma ad imaginem maximi, quia interiora ejus quae mentis disposita sunt ad formam caeli, et inde ad receptionem omnium caeli (n. 911, 1900, 1982 [? 1928], 3624-3614, 3634, 3884, 4041, 4279, 4523, 4524, 4625, 6013. 6057, 9279, 9632).

(III) Quod homini sit internum et externum, et quod internum ejus a creatione formatum sit ad imaginem caeli, et quod externum ejus ad imaginem mundi, et quod ideo homo ab antiquis dictus sit microcosmus (n. 4523, 4524, 5368[? 3628, 5115], 6013, 6057, 9279, 9706. 10156, 10472).

Quod ideo homo ita creatus sit, ut mundus apud illum serviat

« PoprzedniaDalej »