sit solum ex memoria et non ex aliqua luce rationali; quare in altera vita, cum res memoriae naturalis non reproduci amplius permittitur, sunt aliis stupidiores, et hoc ex causa, quia separati a Divino. 564. Sunt duo dominii genera; unum est amoris erga proximum, et alterum est amoris sui. Haec duo dominia sunt sibi in sua essentia prorsus opposita. Qui dominatur ex amore erga proximum, is vult omnibus bonum, et nihil plus amat quam usus, ita servire aliis; (per servire aliis intelligitur aliis bonum velle et usus praestare, sive sit ecclesiae, sive patriae, sive societati, sive concivi:) hoc ejus amor est, et hoc jucundum cordis ejus. Is quoque quantum evehitur ad dignitates supra alios, tantum laetatur; verum non propter dignitates, sed propter usus, quos tunc in pluri copia et majori gradu praestare potest. Tale dominium est in caelis. At, qui dominatur ex amore sui, is vult nulli bonum, sed sibi soli: usus, quos praestat, sunt propter sui honorem et gloriam, qui ei sunt soli usus : servire aliis est ei propter finem ut serviatur, honoretur, ac dominetur: ambit dignitates non propter bona quae praestanda patriae et ecclesiae, sed ut in eminentia et gloria sit, et inde in sui cordis jucundo. Amor dominii manet etiam unumquemvis post vitam in mundo; sed qui dominati sunt ex amore erga proximum, illis concreditur etiam dominatio in caelis, verum tunc illi non dominantur, sed usus quos amant; et cum usus, dominatur Dominus. At qui in mundo dominati sunt ex amore sui, illi post vitam in mundo sunt in inferno, et ibi vilia mancipia. Vidi potentes, qui in mundo ex amore sui dominati sunt, rejectos inter vilissimos, et quosdam inter illos qui in latrinis ibi. 565. Quod autum amorem mundi attinet, is amor non in tali gradu est oppositus amori caelesti, quoniam non tanta mala in illo recondita sunt. Amor mundi est velle aliorum opes ad se derivare quacunque arte, ac in divitiis cor ponere, ac pati ut mundus retrahat et abducat illum ab amore spirituali, qui est amor erga proximum, ita a caelo et a Divino. Sed amor hic est multiplex. Est amor opum ut evehantur ad honores, quos solum amant; est amor honorum et dignitatum ut lucrentur opes: est amor opum propter varios usus quibus delectantur in mundo; est amor opum propter solas opes; talis amor est avaris : et sic porro. Finis propter quem opes, vocatur usus; ac finis est, seu usus, a quo amor suum quale habet; nam talis est amor, qualis est finis propter quem, reliqua enim ei serviunt ut media. [LIX.] QUID IGNIS INFERNALIS, ET QUID STRIDOR DENTIUM. 566. Quid ignis aeternus, ac stridor dentium, qui in Verbo dicuntur de illis qui in inferno sunt, vix ulli adhuc notum est; ex causa, quia de illis quae in Verbo sunt, materialiter cogitaverunt, non scientes ejus sensum spiritualem: quapropter per "ignem" intellexerunt quidam ignem materialem, quidam in genere cruciatum, quidam conscientiae morsum, quidam modo ita dictum ad incutiendum terrorem pro malis: ac per "stridorem dentium" intellexerunt quidam talem stridorem, quidam modo horrorem, qualis est cum talis collisio dentium auditur. Sed qui spiritualem sensum Verbi novit, is scire potest quid "ignis aeternus," et quid "stridor dentium;" nam cuivis, voci, et cuivis vocum sensui in Verbo, spiritualis sensus inest, quoniam Verbum in suo sinu est spirituale, ac spirituale coram homine non potest aliter quam naturaliter exprimi, quia homo in naturali mundo est, et ex illis, quae ibi, cogitat. Quid itaque "ignis aeternus," et "stridor dentium," in quos homines mali quoad suos spiritus post mortem veniunt, seu quos eorum spiritus, qui tunc in spirituali mundo sunt, patiuntur, in nunc sequentibus dicetur. 567. Sunt binae origines caloris,-una ex Sole caeli, qui est Dominus, et altera ex sole mundi. Calor qui ex Sole caeli seu Domino, est calor spiritualis, qui in sua essentia est amor (videatur supra, n. 126–140); calor vero ex sole mundi, est calor naturalis, qui in sua essentia non est amor, sed inservit calori spirituali seu amori pro receptaculo. Quod amor in sua essentia sit calor, constare pot est ex incalescentia animi et inde corporis ex amore, et secundum ejus gradum et ejus quale, et hoc apud hominem aeque hieme ac aestate; tum quoque ex incalescentia sanguinis. Quod calor naturalis, qui ex sole mundi existit, inserviat calori spirituali pro receptaculo, constat ex calore corporis qui ex calore ejus spiritus exsuscitatur, et ei succenturiat; imprimis ex calore verno et aestivo apud omnus generis animalia, quae tunc in amores suos quotannis redeunt: non quod calor ille id faciat, sed quia ille disponit corpora eorum ad recipiendum calorem qui e mundo spirituali etiam apud illos influit; nam mundus spiritualis influit in naturalem, sicut causa in effectum. Qui credit quod calor naturalis producat amores illorum, multum fallitur; nam influxus est mundi spiritualis in mundum naturalem, et non mundi naturalis in spiritualem; et omnis amor, quia est ipsius vitae, est spiritualis: tum qui credit quod aliquid existat in mundo naturali absque influxu mundi spiritualis, etiam fallitur; nam naturale non existit et subsistit nisi quam ex spirituali: et quoque subjecta regni vegetabilis ex influxu inde ducunt suas germinationes; calor naturalis, qui est tempore veris et aestatis, disponit modo semina in naturales suas formas, expandendo et aperiendo, ut influxus e spirituali mundo ibi agat causam. Haec allata sunt, ut sciatur quod bini calores sint, nempe spiritualis et naturalis; et quod calor spiritualis sit ex Sole caeli, et calor naturalis ex sole mundi, ac quod influxus et dein cooperatio sistant effectus, qui apparent coram oculis in mundo. (kk) 568. Calor spiritualis apud hominem est calor vitae ejus; quia, ut supra dictum est, in sua essentia est amor; hic calor est qui intelligitur per "ignem" in Verbo; amor in Dominum et amor erga proximum per "ignem caelestem;" ac amor sui et amor mundi per "ignem infernalem." [(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)] (kk) Quod influxus sit mundi spiritualis in mundum naturalem (n. 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-6626). Quod etiam influxus sit in vitas animalium (n. 5850). Et quoque in subjecta regni vegetabilis (n. 3648). Quod influxus ille sit continuus conatus agendi secundum Divinum ordinem (n. 6211, fin.). 569. Ignis seu amor infernalis ex simili origine existit, ex qua ignis seu amor caelestis, nempe ex Sole caeli seu Domino; sed fit infernalis ab illis qui recipiunt: nam omnis influxus e spirituali mundo variatur secundum receptionem, seu secundum formas in quas influit; non aliter ac sicut calor et lux e sole mundi: calor inde influens in arboreta et floreta producit vegetationem, et quoque educit odores gratos et suaves; at idem calor, influens in excrementitia et cadaverosa producit putredines, ac educit nidores graveolentes et putores: pariter lux ex eodem sole in uno subjecto producit colores pulchros et amoenos; in altero impulchros et inamoenos. Similiter calor et lux ex Sole caeli, qui est amor: cum calor seu amor inde influit in bona, ut apud homines et spiritus bonos ac apud angelos, fructificat illorum bona; at cum apud malos, contrarium effectum edit; mala enim vel suffocant illum vel pervertunt illum: pariter lux caeli, dum influit in vera boni, dat intelligentiam et sapientiam ; cum autem influit in falsa mali, vertitur ibi in insanias et varii generis phantasias. Ita ubivis secundum receptionem. 570. Ignis infernalis, quia est amor sui et mundi, ita est omnis cupiditas quae illorum amorum, quoniam cupiditas est amor in suo continuo, nam quod homo amat hoc continue cupit; et quoque est jucunditas, nam quod homo amat seu cupit, cum id obtinet, jucundum percipit ; non aliunde est homini jucundum cordis. Est itaque ignis infernalis cupiditas et jucunditas, quae ex binis illis amoribus, ut a suis originibus, scaturiunt. Mala illa sunt, contemptus aliorum, inimicitia et hostilitas.contra illos qui sibi non favent; est invidia, odium, et vindicta, et ex his saevitia et crudelitas; et quoad Divinum, est negatio, et inde contemptus, irrisio et blasphematio sanctorum, quae sunt ecclesiae, quae post mortem, cum homo fit spiritus, vertuntur in iram et odium contra illa (videatur supra, n. 562). Et quia mala illa continuo spirant destructionem et occisionem illorum quos pro inimicis habent, et in quos odio et vindicta flagrant, quapropter jucundum vitae eorum est velle destruere et occidere; et quantum non hoc possunt, velle damnum inferre, nocere, et saevire. Haec sunt quae intelliguntur per "ignem" in Verbo, ubi de malis et de infernis agitur, ex quo aliqua loca ad confirmationem velim afferre: "Unusquisque hypocrita et malitiosus, et omne os loquens stultitiam;....quia flagrat sicut ignis malitia, senticetum et vepretum comedit, et incendit implexa silvae, et elevant se elatione fumi,....et factus est populus cibus ignis, vir fratri suo non parcent" (Esai. ix. [16,] 17, 18 [B.A. 17-19]). "Dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem, et ignem, et columnas fumi; sol vertetur in tenebras" (Joel. iii. 3, 4 [B.A. ii. 30, 31]). "Erit terra in picem ardentem; nocte et die non exstinguetur, in aeternum ascendet fumus ejus" (Esai. xxxiv. 9, 10). "Ecce..dies veniens ardens sicut furnus, et erunt omnes superbi, et omnis faciens malitiam stipula, et inflammabit eos dies veniens (Malach. iii. 19 [B.A. iv. 1). "Babylon..facta est habitaculum daemonum ;....clamabant videntes fumum combustionis ejus;....fumus ascendit in saecula saeculorum (Apoc. xviii. 2, 18; cap. xix. [1]3). "Aperuit puteum abyssi, unde ascendit fumus e puteo, sicut fumus fornacis magnae, et obscuratus est sol, et aer e fumo putei " (Apoc. ix. 2). "Ex ore equorum exivit ignis, fumus, et sulphur; ab his..occisi sunt tertia pars hominum, ab igne, et a fumo, et a sulphure" (Apoc. [2]ix. 17, 18). 46 'Qui adorat bestiam....bibet ex vino irae Dei mixto mero in calice irae Ipsius. et cruciabitur igne et sulphure" (Apoc. xiv. 9, 10). "Quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi aestu adurere homines per ignem, itaque aestuaverunt homines aestu magno" (xvi. [8,] 9). “Conjecti sunt in stagnum ardens igne et sulphure” (Apoc. xix. 20; cap. XX. 14, 15; cap. xxi. 8). "Omnis arbor non faciens fructum bonum exscindetur, et in ignem conjicietur" (Matth. iii. 10; Luc. iii. 9). "Mittet Filius hominis angelos suos, qui colligent e regno Ipsius omnia offendicula, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis" (Matth. xiii. 41, 42, 50). Rex "dicet..iis qui e sinistris, Discedite a Me maledicti in ignem aeternum paratum [3]diabolo et angelis ejus” (Matth. xxv. (41). Et mittentur "in ignem aeternum,....in gehennam ignis," "ubi vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur" (Matth. xviii. 8, 9; Marc. ix. 43-49). Dives in inferno dixit ad Abrahamum, quod cruciaretur in flamma (Luc. xvi. 24). In his et in pluribus aliis locis per "ignem" intelligitur cupiditas quae amoris sui et mundi, et per "fumum" inde intelligitur falsum ex malo. 571. Quia cupiditas faciendi mala, quae sunt ex amore sui et mundi, intelligitur per "ignem infernalem," et quia talis cupiditas est omnium in infernis, (videatur praecedens articulus,) ideo quoque cum inferna aperiuntur, apparet sicut igneum cum fumo, quale solet esse in incendiis; igneum densum ex infernis ubi amor sui regnat, ac flammeum ex infernis ubi amor mundi. Cum autem clausa sunt, non apparet id igneum, sed loco ejus sicut obscu |