Obrazy na stronie
PDF
ePub

num ordinem; et quod est contra Divinum ordinem, est contra Divinum. Divinus ordo est caelum apud hominem ; illum perverterat homo apud se per vitam contra leges ordinis, quae sunt Divina vera: in illum ordinem reducitur homo ex pura misericordia a Domino, per leges ordinis; et quantum reducitur, tantum caelum in se recipit, et qui caelum in se recipit, is in caelum venit. Inde iterum patet quod Divina misericordia Domini sit pura misericordia, sed non immediata.(66)

524. Si homines potuissent salvari ex immediata misericordia, salvarentur omnes, etiam qui in inferno sunt, immo nec foret infernum, quia Dominus est ipsa Misericordia, ipse Amor, et ipsum Bonum; quapropter contra Divinum Ipsius est dicere, quod omnes immediate possit salvare, et non salvat. Notum ex Verbo est, quod Dominus omnium salutem, et nullius damnationem, velit.

[(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)]

(bb) Quod Divinum Verum procedens a Domino, sit ex quo ordo, et quod Divinum Bonum sit essentiale ordinis (n. 1728, 2258, 8700, 8988).

Quod inde Dominus sit Ordo (n. 1919, 2011, 5110, 5703, 10336, 10619).

Quod Divina vera sint leges ordinis (n. 2247[? 2447], 7995).

Quod universum caelum a Domino dispositum sit secundum Divinum suum ordinem (n. 3038, 7211, 9128, 9338, 10125, 10151, 10157).

Quod inde forma caeli sit forma secundum ordinem Divinum (n. 4040-4043, 6607, 9877).

Quod quantum homo secundum ordinem vivit, ita quantum in bono secundum vera Divina, tantum caelum in se recipiat (n. 4839). Quod homo sit in quem omnia Divini ordinis collata sunt, et quod ex creatione sit Divinus ordo in forma, quia est recipiens ejus (n. 4219, 4220, 4223, 4523, 4524, 5114, 5368[? 3628, 3632], 6013, 6057, 6605, 6626, 9706, 10156, 10472).

Quod homo non nascatur in bonum et verum, sed in malum et falsum, ita non in Divinum ordinem, sed in contrarium ordini; et quod inde sit, quod in meram ignorantiam; et quod ideo necessario e novo debeat nasci, hoc est, regenerari, quod fit per Divina vera a Domino, ut in ordinem reducatur (n. 1047, 2307, 2308, 3518, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731).

Quod Dominus, cum hominem e novo format, hoc est, regenerat, omnia apud illum disponat secundum ordinem, quod est in formam caeli (n. 5700, 6690, 9931, 10303).

Quod mala et falsa sint contra ordinem, et quod usque illi, qui in illis sunt, a Domino regantur non secundum ordinem, sed ex ordine (n. 4839, 7877, 10778[? 10777]).

Quod impossibile sit, quod homo, qui in malo vivit, possit salvari ex sola Misericordia, quia hoc est contra Divinum Ordinem (n. 8700).

525. Plerique, qui ex Christiano orbe in alteram vitam veniunt, secum illam fidem ferunt, quod salvandi sint ex immediata misericordia, nam illam implorant ; at cum explorati sunt, compertum est, quod crediderint quod venire in caelum sit solum admitti, et quod qui intromittuntur, in gaudio caelesti sint; prorsus nescientes quid caelum, et quid gaudium caeleste. Quapropter illis dictum est, quod a Domino nemini caelum negetur, et quod intromitti queant si desiderant, et quoque ibi morari. Illi, qui hoc desiderabant, etiam admissi sunt; sed cum in primo limine erant, ex afflatu caloris caelestis, qui est amor in quo sunt angeli, et ex influxu lucis caelestis, quae est Divinum verum, correpti sunt angore cordis tali, ut in se cruciatum infernalem loco gaudii caelestis apperceperint ; ex quo perculsi, praecipites se inde conjecerunt. Ita per vivam experientiam instructi sunt, quod non alicui dari possit caelum ex immediata misericordia.

526. Locutus sum quandoque de hac re cum angelis, et dixi quod plerique in mundo, qui in malo vivunt, et cum aliis de caelo et de vita aeterna loquuntur, non aliter dicant, quam quod venire in caelum sit modo admitti ex sola misericordia; et quod imprimis illi id credant, qui fidem faciunt unicum salutis medium: nam illi ex principio religionis suae non spectant ad vitam, et ad amoris facta quae faciunt vitam, ita nec ad alia media, per quae Dominus indit homini caelum, et facit ut receptibilis sit gaudii caelestis; et quia sic omne mediatum actuale rejiciunt, ex necessitate principii statuunt quod homo in caelum veniat ex sola misericordia, ad quam Deum Patrem credunt per intercessionem Filii commoveri. Ad haec angeli dixerunt, quod sciant quod tale dogma sequatur ex necessitate a capto principio de sola fide; et quia id dogma est caput reliquorum, in quod, quia non est verum, non aliqua lux e caelo influere potest, quod inde sit ignorantia, in qua ecclesia hodie est, de Domino, de caelo, de vita post mortem, de gaudio caelesti, de essentia amoris et charitatis, et in genere de bono, et de ejus conjunctione cum vero, proinde de vita hominis, unde est, et qualis est; quae tamen nusquam alicui est ex cogitatione, sed ex voluntate et inde factis, et quod tantum. ex cogitatione, quantum cogitatio trahit ex voluntate;

ita non ex fide nisi quantum fides trahit ex amore. Dolent angeli, quod iidem non sciant quod sola fides apud aliquem non dabilis sit, quoniam fides absque origine sua, quae est amor, est modo scientia, et apud quosdam persuasivum quid quod mentitur fidem (videatur supra, n. 482); quod persuasivum non est in vita hominis, sed extra illam, nam separatur ab homine, si non cohaeret cum amore. Porro dixerunt, quod qui in tali principio sunt de essentiali medio salutis apud hominem, non aliter possint quam credere immediatam misericordiam, quia percipiunt ex naturali lumine, et quoque ex visuali experientia, quod fides separata non faciat vitam hominis, quoniam similiter cogitare et sibi persuadere possunt illi qui malam vitam agunt; inde est, quod credatur quod mali aeque salvari possint ac boni, modo in mortis hora ex fiducia loquantur de intercessione, et de misericordia per illam. Fatebantur angeli, quod adhuc neminem viderint receptum in caelum, qui male vixerat, ex immediata misericordia, utcunque ex fiducia seu confidentia, quae per fidem in eminente sensu intelligitur, locutus fuerat in mundo. Ad interrogationem de Abrahamo, Isaco, Jacobo, et Davide, deque Apostolis, annon illi recepti fuerint in caelum ex immediata misericordia, responderunt, quod nullus eorum; et quod unusquisque secundum vitam suam in mundo; et quod sciant ubinam sunt; et quod ibi non plus in aestimatione sint, quam alii: quod memorati sint in Verbo cum honore, dixerunt causam esse, quia per illos in sensu interno intelligitur Dominus; per "Abrahamum," "Isacum," et "Jacobum," Dominus quoad Divinum ac Divinum Humanum; per "Davidem" Dominus quoad Divinum Regium; et per "Apostolos" Dominus quoad Divina Vera; et quod prorsus non appercipiant aliquid de illis cum legitur Verbum ab homine, quoniam nomina illorum non intrant caelum; sed pro illis percipiant Dominum, ut mox dictum est; et quod ideo in Verbo quod in caelo est, de quo supra (n. 259), nullibi memorati sint; quoniam id Verbum est sensus internus Verbi in mundo est.(cc)

[(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)]

(cc) Quod per "Abrahamum," "Isacum," et "Jacobum," in sensu

527. Quod impossibile sit indere vitam caeli eis qui vitam oppositam vitae caeli in mundo egerunt, testari possum ex multa experientia. Fuerunt enim qui crediderunt, quod facile recepturi essent vera Divina post mortem, cum audiunt illa ab angelis, et quod credituri, et inde quod aliter victuri, et sic quod possent in caelum recipi: sed hoc tentatum est cum permultis, verum modo ab illis qui in simili fide fuerunt, quibus id permissum est ob causam ut scirent quod paenitentia post mortem non detur. Quidam ex illis, cum quibus tentatum est, intellexerunt vera, et visi sunt recipere illa; sed illico, ut ad vitam amoris sui conversi sunt, rejecerunt illa, immo contra illa locuti sunt: quidam statim rejecerunt, nolentes audire illa quidam voluerunt, ut vita amoris, quam contraxerunt e mundo, illis auferretur, et loco ejus infunderetur vita angelica, seu vita caeli; hoc quoque cum illis ex permissione factum est, sed cum vita amoris illorum ablata est, jacebant sicut mortui, non amplius compotes sui. Ex his, et aliis experientiae modis, simplices boni instructi sunt quod vita alicujus post mortem nequaquam mutari possit; et quod vita mala in bonam, seu infernalis in angelicam, nullatenus transcribi possit; quoniam unusquisque spiritus a capite ad calcem est qualis ejus amor, proinde qualis ejus vita, et quod hanc transmutare in oppositam, sit prorsus spiritum destruere. Angeli faten

Verbi interno intelligatur Dominus quoad ipsum Divinum et Divinum Humanum (n. 1893, 4615, 6098, 6185, 6276, 6804, 6847).

Quod Abraham nesciatur in caelo (n. 1834, 1876, 3229). Quod per "Davidem" intelligatur Dominus quoad Divinum Regium (n. 1888, 9954).

Quod duodecim apostoli repraesentaverint Dominum quoad omnia ecclesiae, ita quae sunt' fidei et amoris (n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397).

Quod Petrus repraesentaverit Dominum quoad fidem, Jacobus quoad charitatem, and Johannes quoad opera charitatis (n. 3750, 10087).

Quod duodecim Apostoli sessuri sint super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis, significet, quod Dominus judicaturus sit secundum vera et bona fidei et amoris (n. 2129, 6397).

· Quod nomina personarum et locorum in Verbo non intrent caelum, sed vertantur in res et status; et quod nec in caelo nomina enuntiari possint (n. 1876, 5225, 6516, 10216, 10282, 10432).

Quod etiam angeli cogitent abstracte e personis (n. 8343, 8945[? 8985], 9007).

tur quod facilius sit noctuam in columbam vertere, et bubonem in avem paradisiacam, quam infernalem spiritum in angelum caeli. Quod homo talis maneat post mortem, qualis ejus vita fuerat in mundo, videatur supra in suo articulo (n. 470-484). Ex his nunc constare potest, quod nemo in caelum recipi queat ex immediata misericordia.

[LV.]

QUOD NON TAM DIFFICILE SIT AGERE VITAM QUAE DUCIT AD CAELUM, SICUT creditur.

528. Quidam credunt, quod agere vitam quae ducit ad caelum, quae vita spiritualis vocatur, difficile sit, ex causa quia audiverant quod homo abdicaturus sit mundum, et se deprivaturus concupiscentiis, quae dicuntur corporis et carnis, et quod victurus spiritualis; quae non aliter capiunt quam quod rejecturi sint mundana, quae sunt praecipue divitiae et honores, ituri continue in pia meditatione de Deo, de salute, et de vita aeterna, ac vitam acturi in precibus, in lectione Verbi ac piorum librorum; haec putant esse abdicare mundum, ac vivere spiritu et non carne. Sed quod res prorsus se aliter habeat, a multa experientia, et ex collocutione cum angelis, scire datum est; immo quod qui abdicant mundum et vivunt spiritu eo modo, comparent sibi vitam tristem, quae non recept bilis est gaudii caelestis, nam unumquemvis sua vita manet, sed ut homo vitam caeli recipiat, quod omnino victurus sit in mundo, ac in officiis et negotiis ibi, et quod tunc per vitam moralem et civilem recipiat spiritualem, et quod non aliter vita spiritualis apud hominem possit formari, seu spiritus ejus praeparari ad caelum. Nam vivere internam vitam et non simul externam, est sicut habitare in domo cui non est fundamentum, quae successive vel subsidit, vel rimas ducit et hiat, vel nutat usque dum dilabitur.

529. Si vita hominis per intuitionem rationalem spectatur, et exploratur, comperitur quod sit triplex, nempe

« PoprzedniaDalej »