Obrazy na stronie
PDF
ePub

sunt, apparent sicut nigrum, quia clausa sunt, et quorundam sicut obscurum igneum, qui sunt qui in dolo maligno interius fuerunt; exteriora autem apparent in colore tetro, et ad aspectum tristi. (Interiora et exteriora quae mentis et animi sunt, in mundo spirituali sistuntur videnda, quoties Domino beneplacet.) Qui in amore corporeo sunt, nihil vident in luce caeli: lux caeli illis est caligo; at lux inferni, quae est sicut lux ex ignitis carbonibus, est illis sicut clara lux; in luce caeli etiam obtenebratur visus eorum interior, usque ut insaniant, quapropter fugiunt illam, et recondunt se in antris et cavernis, profunde secundum falsa ex malis apud eos: vicissim autem illi, qui in amore caelesti sunt, quo interius seu superius in lucem caeli veniunt, eo clarius omnia vident, et quoque pulchriora omnia, ac eo intelligentius et sapientius percipiunt vera. Qui in amore corporeo sunt, nequaquam vivere possunt in calore caeli, nam calor caeli est caelestis amor, sed in calore inferni, qui est amor saeviendi in alios qui sibi non favent. Contemptus aliorum, inimicitiae, odia, vindictae, sunt illius amoris jucunda ; in quibus cum sunt, in sua vita sunt; prorsus non scientes quid sit bonum facere aliis ex ipso bono, et propter ipsum bonum, sed modo bonum ex malo et propter malum. Qui in amore corporeo sunt, nec respirare possunt in caelo: cum aliquis malus spiritus illuc fertur, trahit animam sicut qui laborat in agone; qui autem in caelesti amore sunt, eo liberius respirant, et plenius vivunt, quo interius in caelo. Ex his constare potest, quod amor caelestis et spiritualis sit caelum apud hominem, quia illi amori omnia caeli inscripta sunt; et quod amor corporeus et [amor] mundanus absque caelesti et spirituali sint infernum apud hominem, quia illis amoribus omnia inferni inscripta sunt. Ex his patet, quod in caelum veniat, cui amor caelestis et spiritualis est, ac in infernum cui amor corporeus et mundanus absque caelesti et spirituali est.

482. [(iv.)] Quod fides non maneat hominem si non ex amore caelesti sit, per tam multam experientiam mihi manifestatum est, ut si illa quae vidi et audivi de ea re, adducerentur, implerent librum. Hoc testari possum, quod prorsus nulla fides sit, nec ulla dari possit apud illos qui in amore corporeo ac mundano absque caelesti et spiritu

ali sunt, et quod modo sit scientia, aut persuasio quod verum sit, quia servit amori suo. Adducti quoque sunt plures ex illis qui autumaverunt se in fide fuisse, ad illos qui in fide; et tunc data communicatione perceperunt, quod prorsus nulla illis fides sit: confessi etiam sunt postea, quod solum credere verum ac Verbum non sit fides, sed amare verum ex amore caelesti, ac id velle et facere ex affectione interiore. Ostensum etiam est, quod persuasio illorum, quam dixerunt fidem, esset modo sicut lux hiemis; in qua quia non est calor, in terris omnia constricta gelu torpescunt, et sub nive jacent; quapropter lux fidei persuasivae apud illos, ut primum stringitur a radiis lucis caeli, non modo exstinguitur, sed etiam fit sicut densa caligo, in qua nemo se videt; et tunc simul interiora ita obtenebrescunt, ut prorsus nihil intelligant, ac demum insaniant ex falsis. Quapropter apud tales auferuntur omnia vera, quae ex Verbo et ex doctrina ecclesiae sciverunt, et dixerunt esse suae fidei, et loco illorum imbuuntur omni falso quod concordat cum malo vitae eorum; immittuntur enim omnes in amores suos, et cum illis in falsa concordantia: et tunc vera, quia repugnant falsis mali, in quibus sunt, odio habent ac aversantur, et sic rejiciunt. Hoc testari possum ex omni experientia de rebus caeli et inferni, quod qui solam fidem ex doctrina fassi sunt, et in malo quoad vitam fuerunt, omnes in inferno sint; vidi conjectos illuc ad plura millia, de quibus in opusculo De Ultimo Judicio et Babylonia destructa.

483. [(v.)] Quod amor actu sit qui maneat, ita quod vita hominis, sequitur ut conclusum ex illis quae ab experientia nunc ostensa sunt, et ex illis quae de factis et operibus supra dicta; amor actu est opus et factum.

484. Sciendum est, quod omnia opera et facta sint vitae moralis et civilis, et inde quod spectent sincerum et rectum, tum justum et aequum. Sincerum et rectum sunt vitae moralis, ac justum et aequum sunt vitae civilis. Amor ex quo fiunt, est vel caelestis vel infernalis: opera et facta vitae moralis et civilis caelestia sunt, si ex amore caelesti fiunt; nam quae ex amore caelesti fiunt, ex Domino fiunt, et quae ex Domino fiunt, omnia bona sunt; at facta et opera vitae moralis et civilis infernalia sunt, si ex amore infernali fiunt, nam qui ex hoc amore, qui est amor

sui et mundi, fiunt, ex ipso homine fiunt, et quae ex ipso homine fiunt, omnia in se mala sunt; homo enim in se spectatus, seu proprium ejus, non est nisi quam malum.()

[L.]

QUOD JUCUNDA VITAE CUJUSVIS POST MORTEM VERTANTUR IN CorresponDENTIA.

485. Quod affectio regnans seu amor dominans maneat in aeternum apud unumquemvis, in praecedente articulo ostensum est; quod autem jucunda affectionis seu amoris illius vertantur in correspondentia, nunc ostendendum est. Per verti in correspondentia, intelligitur in spiritualia quae correspondent naturalibus. Quod vertantur in spiritualia, constare potest ex eo, quod homo, quamdiu in corpore suo terrestri est, in mundo naturali sit; at postquam id corpus relinquit, in mundum spiritualem veniat, ac corpus spirituale induat. (Quod angeli sint in perfecta forma humana, et quoque homines post mortem; et quod corpora eorum, quibus induti, sint spiri

[(EX ARCANIS caelestibus.)]

(r) Quod proprium hominis sit se amare prae Deo, et mundum prae caelo, ac nihili facere proximum respective ad se, ita quod sit amor sui et mundi (n. 634[? 694], 731, 4317).

Quod hoc proprium sit, in quod nascitur homo, et quod id sit densum malum (n. 210, 215, 731, 874-876, 987, 1047, 2307, 2318[? 2308], 3518, 3701, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731[? 10732]).

Quod ex proprio hominis non modo sit omne malum, sed etiam omne falsum (n. 1047, 10283, 10284, 10286).

Quod mala, quae ex proprio hominis, sint contemptus aliorum, inimicitiae, odia, vindictae, saevitiae, doli (n. 6667, 7372[? 7370]. 7373, 7374, 9348, 10038, 10742).

Quod quantum proprium hominis regnat, tantum bonum amoris et verum fidei vel rejiciantur, vel suffocentur, vel pervertantur (n. 2041, 7491, 7492, 7643, 8487, 10455, 10743[? 10742]).

Quod proprium hominis sit infernum apud illum (n. 694, 8480). Quod bonum, quod homo facit ex proprio, non sit bonum, sed in se malum (n. 8478[? 8480, 8487]).

tualia, videatur supra, n. 73-77, et n. 453-460; et quid correspondentia spiritualium cum naturalibus, n. 87-115.)

486. Omnia jucunda, quae homini, sunt amoris ejus regnantis, nam homo nihil aliud sentit jucundum quam quod amat, ita maxime id quod super omnia amat. Sive dicas amorem regnantem, sive id quod super omnia amat, idem est. Jucunda illa sunt varia, totidem in genere quot sunt amores regnantes, proinde quot homines, spiritus et angeli; nam unius amor regnans non est omnimode similis alterius. Inde est, quod nusquam prorsus similis facies uni sit quae alteri, nam facies est imago cujusvis animi, et in mundo spirituali est imago cujusvis amoris regnantis. Jucunda cujusvis in specie etiam sunt infinitae varietatis, nec datur unum alicujus jucundum omnimode simile aut idem cum altero, tam quae succedunt unum post alterum, quam quae simul sunt unum cum altero, unum idem cum altero non datur. Sed usque haec jucunda in specie apud unumquemvis se referunt ad unum ejus amorem, qui est amor regnans, illum enim componunt, et sic unum cum illo faciunt. Similiter omnia jucunda in genere se referunt ad unum amorem universaliter regnantem; in caelo ad amorem in Dominum, et in inferno ad amorem sui.

487. Quaenam et qualia sunt jucunda spiritualia, in quae vertuntur jucunda naturalia cujusvis post mortem, non aliunde sciri potest quam ex scientia correspondentiarum. Haec docet in genere, quod non aliquid naturale detur, cui non spirituale correspondet, et quoque docet in specie quodnam et quale id quod correspondet. Quapropter qui in illa scientia est, cognoscere potest ac scire statum suum post mortem, modo sciat suum amorem, et qualis ille est in amore universaliter regnante, ad quem omnes amores se referunt, ut mox supra dictum est. Sed amorem suum regnantem scire, impossibile est illis qui in amore sui sunt; quia amant sua, et mala sua vocant bona, ac simul falsa, quae favent, et per quae confirmant sua mala, vocant vera; at usque, si volunt, ex aliis, qui sapientes sunt, possunt scire, quoniam illi vident quae non ipsi. Sed hoc nec fit apud illos, qui ita inescati sunt amore sui, ut respuant omnem doctrinam sapientium. Qui autem in amore caelesti sunt, ii recipiunt instructio

nem, ac vident mala sua, in quae nati, dum in illa feruntur, ex veris, haec enim manifestant mala. Unusquisque enim potest ex vero quod ex bono est, videre malum et ejus falsum, sed nemo potest videre ex malo bonum et verum causa est, quia falsa mali sunt tenebrae, et quoque correspondent illis; quare illi qui in falsis ex malo sunt, sicut caeci sunt, qui illa, quae in luce sunt, non vident, et quoque fugiunt illa sicut noctuae. At vera ex bono sunt lux, et quoque correspondent luci (videatur supra, n. 126-134); quare illi, qui in veris ex bono sunt, videntes et aperti oculis sunt, ac discernunt illa quae lucis et umbrae sunt. In his quoque datum est per experientiam confirmari. Angeli qui in caelis sunt, et vident et percipiunt mala et falsa, quae in se aliquoties exsurgunt, et quoque mala et falsa in quibus sunt spiritus qui alligati sunt infernis in mundo spirituum; sed ipsi spiritus non possunt videre sua mala et falsa. Quid bonum amoris caelestis, quid conscientia, quid sincerum et justum nisi quod fit propter se, quid sit duci a Domino, non capiunt ; dicunt quod non dentur, ita quod nihili sint. Haec dicta sunt, ob finem, ut homo exploret se, et ex jucundis suis cognoscat amorem suum, et inde, quantum ex scientia correspondentiarum capit, sciat statum suae vitae post

mortem.

488. Quomodo jucunda vitae cujusvis post mortem vertuntur in correspondentia, quidem ex scientia correspondentiarum sciri potest; sed quia illa scientia nondum. vulgata est, velim illam rem per quaedam experientiae exempla in aliquem lucem mittere. Omnes illi qui in malo sunt, et se confirmaverunt in falsis contra vera ecclesiae, imprimis qui rejecerunt Verbum, illi fugiunt lucem caeli, et in cryptas, quae in aperturis apparent caligino

[(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)]

(s) Quod "tenebrae" in Verbo ex correspondentia significent falsa, ac "densae tenebrae " seu caligo falsa mali (n. 1839, 1860, 7688, 7711).

Quod lux caeli sit caligo malis (n. 1861, 6832, 8197).

Quod qui in infernis sunt, dicantur esse in tenebris, quia in falsis mali, de quibus (n. 3340, 4418, 4531).

Quod "caeci" in Verbo significent illos qui in falsis sunt, et non volunt instrui (n. 2383, 6990).

« PoprzedniaDalej »