Obrazy na stronie
PDF
ePub

innumeris. Locutus sum cum nostrae telluris spiritibus aliquoties de ea re; et dictum, quod homo qui intellectu pollet, scire possit ex multis quae novit, quod plures tellures sint, et ibi homines; nam ex ratione concludi potest, quod tantae moles, quantae sunt planetae, quorum aliqui magnitudine excedunt hanc tellurem, non sint moles vacuae, et creatae ut modo ferantur et spatientur circum solem, ac luceant pauco suo lumine pro una tellure, sed quod illorum usus insignior, quam talis, oporteat esse. Qui credit, sicut quisque credere debet, quod Divinum non creaverit universum propter alium finem quam ut humanum genus existat, et inde caelum, nam genus humanum est seminarium caeli, is non potest non credere, quam quod homines sint, ubicunque aliqua tellus. Quod planetae, qui coram oculis nostris visibiles sunt, quia intra terminos mundi hujus solis, tellures sint, manifeste sciri potest ex eo, quod corpora terrestris materiae sint, quia solis lumen reflectunt, et inspecti per vitra optica non apparent sicut stellae rutili ex flamma, sed sicut terrae ex obscuris variegati; tum ex eo, quod illi, similiter ac nostra tellus, circum solem ferantur et progrediantur via zodiaci, et inde faciant annos et anni tempora, quae sunt ver, aestas, autumnus et hiems; similiter quod circum axem suum, pariter ac nostra tellus, rotentur, et inde faciant dies, et diei tempora, nempe mane, meridiem, vesperam et noctem; et insuper quod aliqui eorum habeant lunas, quae vocantur satellites, et circum orbem suum statis temporibus vagantur, sicut luna circum nostrum; et quod planeta Saturnus, quia longissime a sole distat, habeat quoque cingulum magnum luminosum, quod multam lucem, tametsi reflexam, telluri isti dat. Quis usquam, qui haec novit, et ex ratione cogitat, dicere potest, quod haec inania corpora sint? Insuper cum spiritibus locutus sum, quod ab homine credi queat quod in universo sint tellures plures quam una, ex eo quod caelum astriferum tam immensum sit, ac tot innumerabiles ibi stellae, quarum unaquaevis in suo loco seu in suo mundo est sol, ac instar nostri solis, in varia magnitudine: qui rite expendit, is concludit, quod totum illud tam immensum non possit non esse quam medium ad finem qui ultimus creationis, qui finis est regnum caeleste, in quo Divinum cum angelis et hominibus habitare potest. Universum enim aspectabile, seu caelum illustre tot innumerabilibus stellis, quae sunt totidem soles, est modo medium ut existant tellures, et super illis homines, ex quibus regnum caeleste. Ex his rationalis homo non aliter cogitare potest, quam quod tam immensum medium ad tantum finem, non factum sit pro humano genere ex una tellure. Quid hoc foret pro Divino, quod infinitum, cui parum et vix aliquid essent millia, immo myriades tellurum, et omnes plenae incolis? Sunt spiritus, quorum unicum studium est sibi acquirere cognitiones, quia illis solis delectantur; illis spiritibus ideo licet circumvagari, et quoque extra hujus solis mundum transire in alios, ac sibi cognitiones comparare. Hi dixerunt, quod non solum sint tellures, super quibus homines, in hoc solari mundo, sed etiam extra eum, in caelo astrifero, immenso numero; hi spiritus sunt ex planeta Mercurii. Calculus initus est, si forent 1,000,000 tellures in universo, et in unaquavis tellure homines numero 300,000,000, seu 300 milliones, et 200 generationes intra 6000 annos, et cuique homini seu spiritui daretur spatium trium ulnarum cubicarum, quod numerus tot hominum seu spirituum in unam summam collectus non usque impleret spatium hujus telluris, ac vix ultra spatium unius satellitis circum planetas, quod foret spatium in universo parvitatis paene

inconspicuae, nam satelles coram nudo oculo aegre apparet. Quid hoc pro Creatore universi, cui non satis esset, si totum universum foret impletum? est enim infinitus. De his cum angelis locutus sum; qui dixerunt, quod illi similem ideam de paucitate generis humani respective ad Infinitatem Creatoris habeant, sed usque quod illi non ex spatiis, sed ex statibus cogitent; et quod secundum eorum ideam tellures numero tot myriadum quot usquam cogitare possent, usque prorsus nihil forent ad Dominum."

De Telluribus in Universo, et de earum Incolis et inde Spiritibus et Angelis, videatur in supradicto opusculo. Illa, quae ibi sunt, mihi revelata et ostensa sunt, ob finem ut sciatur quod caelum Domini immensum sit, et quod totum sit ex humano genere; tum quod Dominus noster ubivis agnoscatur pro Deo caeli et terrae.

418. Quod caelum Domini immensum sit, etiam constare potest ex eo, quod caelum in toto complexu referat unum Hominem, et quoque correspondeat omnibus et singulis apud hominem; et quod illa correspondentia nusquam impleri possit, quoniam non modo correspondentia est cum singulis membris, organis, et visceribus corporis in genere, sed etiam in particulari et singulari cum omnibus et singulis viscerulis et organulis, quae intra illa, immo cum singulis vasis et fibris; et non modo cum illis, sed etiam cum substantiis organicis, quae interius recipiunt influxum caeli, unde homini activitates interiores inservientes ejus animi operationibus; nam quicquid interius in homine existit, in formis quae sunt substantiae, existit, quod enim non in substantiis ut subjectis existit, nihil est. Omnium horum correspondentia est cum caelo, ut constare potest ex articulo ubi de Correspondentia omnium Caeli cum omnibus hominis (n. 87-102,) actum est. Haec correspondentia nusquam impleri potest, quia quo plures consociationes angelicae sunt quae uni membro correspondent, eo perfectius fit caelum; crescit enim omnis perfectio in caelis secundum pluralitatem. Causa quod perfectio in caelis crescat secundum pluralitatem, est, quia ibi est unus finis omnium, ac unanimus aspectus omnium ad illum finem: hic finis est commune bonum; quod cum regnat, etiam a communi bono est bonum singulis, et a singulorum bonis est bonum communi; hoc fit quia Dominus omnes in caelo ad Se vertit (videatur supra, n.

123), et per id facit ut unum sint in Se. Quod plurium unanimitas et concordia, imprimis ex tali origine, et in tali vinculo, perfectionem producat, quisque ex ratione aliquantum illustrata perspicere potest.

419. Datum etiam est videre extensionem caeli habitati, et quoque non habitati; et vidi quod extensio caeli non habitati tanta esset, ut non impleri possit in aeternum, si vel darentur plures myriades tellurum, et in qualibet tellure tanta multitudo hominum, quanta in nostra. (De qua re etiam videatur in opusculo, De Telluribus in Universo, n. 168.)

420. Quod caelum non immensum sit, sed parvum, opinantur quidam ex aliquibus locis in Verbo secundum. sensum ejus litterae intellectis: ut ex illis ubi dicitur, quod in caelum modo pauperes recipiantur; tum quod non nisi quam electi; et quod solum qui intra ecclesiam, et non qui extra; quod solum illi, pro quibus Dominus intercedit; quod caelum occludatur cum impletum est, et quod hoc tempus praefinitum sit. Sed illi non sciunt quod caelum nusquam claudatur, et quod non sit aliquod tempus praefinitum, nec multitudo definita; et quod "electi" dicantur qui in vita boni et veri sunt ;(4) et quod "pauperes" qui non in cognitionibus boni et veri sunt, et usque desiderant illas; hi quoque ex desiderio illo vocantur esurientes."(b) Qui de parvitate caeli ex non intellecto Verbo opinionem ceperunt, nec sciunt aliter quam quod caelum sit in uno loco, ubi conventus omnium: cum tamen cae

66

[(ex arcanis caelestibus.)]

(aa) Electi quod sint qui in vita boni et veri (n. 3755, 3900). Quod non sit electio et receptio in caelum ex Misericordia, sicut intelligitur, sed secundum vitam (n. 5057, 5058).

Quod Misericordia Domini immediata non detur, sed mediata; hoc est, illis qui vivunt secundum praecepta Ipsius, quos ex Misericordia ducit continue in mundo, et postea in aeternum (n. 8700, 10659).

(bb) Quod per " pauperes " in Verbo intelligantur qui spiritualiter pauperes sunt, qui sunt qui in ignorantia veri, et usque desiderant instrui (n. 9209, 9253, 10227).

Quod de illis dicatur "esurire" et "sitire," quod est desiderare cognitiones boni et veri, per quas introductio in ecclesiam et caelum (n. 4958, 10227).

lum ex innumeris societatibus consistit (videatur supra, n. 41-50): et quoque non sciunt aliter quam quod caelum sit unicuivis ex immediata misericordia, et sic quod solum sit intromissio et receptio ex beneplacito; nec intelligunt, quod Dominus ex misericordia ducat unumquemvis qui recipit Ipsum, et quod is recipiat Ipsum qui vivit secundum leges ordinis Divini, quae sunt praecepta amoris et fidei; et quod duci ita a Domino, ab infantia ad ultimum vitae in mundo, et dein in aeternum, sit misericordia quae intelligitur. Sciant itaque, quod unusquisque homo nascatur ad caelum, et quod recipiatur qui caelum recipit in se in mundo, et excludatur qui non recipit.

DE MUNDO SPIRITUUM,

ET DE STATU HOMINIS POST MORTEM.

[XLIV.]

QUID MUNDUS SPIRITUUM.

421. Mundus spirituum non est caelum, nec est infernum, sed est locus seu status medius inter utrumque : illuc enim homo post mortem primum venit, et dein post exactum tempus secundum vitam suam in mundo vel elevatur in caelum vel conjicitur in infernum.

422. Mundum spirituum est locus medius inter caelum et infernum, et quoque est status hominis post mortem medius: quod sit locus medius, patuit mihi ex eo, quod inferna sint infra, et caeli supra; et quod sit status medius, ex eo, quod homo, quamdiu ibi est, nondum in caelo est, nec in inferno. Status caeli apud hominem est conjunctio boni et veri apud illum, et status inferni est conjunctio mali et falsi apud illum. Quando apud hominem spiritum conjunctum est bonum vero, tunc venit in caelum, quia ut dictum est, conjunctio illa est caelum apud illum: quando autem apud hominem spiritum conjunctum est malum falso, tunc venit in infernum, quia conjunctio illa est infernum apud illum. Haec conjunctio fit in mundo spirituum, quoniam tunc homo in statu medio est. Simile est, si dicas conjunctionem intellectus et voluntatis, aut si dicas conjuctionem veri et boni.

423. Primum hic aliquid dicendum est de conjunctione intellectus et voluntatis, ac de simili ejus cum conjunctione boni et veri, quoniam illa conjunctio fit in mundo spirituum. Est homini intellectus, et est voluntas; intellectus recipit vera, et formatur ex illis; ac voluntas recipit bona, et formatur ex illis; quapropter quicquid homo intelligit et inde cogitat, hoc dicit verum, et quic

« PoprzedniaDalej »