Obrazy na stronie
PDF
ePub

In jucundum concupiscentiae suae veniunt ex deprivatione et remotione jucundi caelestis apud illos qui in eo sunt. Aliter fit, quando non deprivatio et remotio est; tunc non possunt appropinquare, quia quantum tunc appropinquant, tantum in angores et dolores veniunt; inde est, quod raro ausint prope accedere. Hoc quoque per plures experientias datum est scire, ex quibus aliquid etiam velim proferre. Spiritus qui e mundo in alteram vitam veniunt, nihil potius cupiunt quam venire in caelum; paene omnes id expetunt, credentes quod caelum non sit nisi quam intromitti et recipi: quapropter etiam quia cupiunt, ad aliquam societatem caeli ultimi feruntur. Qui in amore sui et mundi sunt, cum ad primum limen illius caeli veniunt, incipiunt angi ac interius ita cruciari, ut sentiant in se potius infernum quam caelum; quapropter dejiciunt se praecipites inde, nec quiescunt priusquam in infernis apud suos. Saepius etiam factum est, quod tales desideraverint nosse quid gaudium caeleste; et cum audiverunt quod in interioribus angelorum sit, cupiverunt communicationem ejus secum; quare etiam factum est, nam quod spiritus, qui nondum est in caelo vel in inferno, cupit, hoc etiam. ei datur, si conducit. Facta communicatione, coeperunt cruciari, in tantum ut nescirent prae dolore quomodo comprimerent corpus; visum est, quod detruderent caput usque ad pedes, seque dejicerent in terram, ac ibi serpentis modo contorquerent se in orbes, et hoc ex interiori cruciatu. Talem effectum edidit jucundum caeleste apud illos qui in jucundis ex amore sui et mundi erant: causa est, quia amores illi prorsus oppositi sunt, et cum oppositum in oppositum agit, fit talis dolor; et quia jucundum caeleste intrat per viam internam, ac influit in jucundum contrarium, torquet interiora quae in jucundo illo sunt, retrorsum, ita in sibi oppositum; inde tales cruciatus. Quod oppositi sint, est, ut supra dictum est, quia amor in Dominum et amor erga proximum volunt communicare omnia sua aliis, hoc enim eorum jucundum est, et amor sui et mundi volunt auferre aliis sua, et ad se derivare, et quantum hoc possunt tantum in jucundo sunt. Ex his quoque scire potest, unde est quod infernum sit separatum a caelo, omnes enim qui in inferno sunt, fuerunt, cum vixerunt in mundo, in solis jucundis corporis et carnis ex amore sui

et mundi; omnes autem qui in caelis, fuerunt, cum vixerunt in mundo, in jucundis animae et spiritus ex amore in Dominum et ex amore erga proximum; qui amores quia oppositi sunt, ideo etiam inferni et caeli prorsus separati sunt, et quidem in tantum, ut spiritus qui in inferno est ne quidem ausit ejicere inde unum digitum, aut elevare summum capitis, nam quantillum ejicit aut elevat, torquetur et cruciatur: hoc quoque saepius visum est.

401. Homo qui in amore sui et mundi est, quamdiu in corpore vivit, sentit jucundum ex illis, et quoque in singulis voluptatibus quae sunt ex illis: homo autem qui in amore in Deum et in amore erga proximum est, quamdiu in corpore vivit, non sentit manifeste jucundum ex illis, et ex affectionibus bonis quae sunt ex illis, sed modo. beatum paene imperceptibile, quia reconditum est in interioribus ejus, et obvelatum ab exterioribus quae sunt corporis, et per curas mundi hebetatum: at mutantur prorsus status post mortem; jucunda amoris sui et mundi vertuntur tunc in dolorifica ac dira, quia in talia quae vocantur ignis infernalis, et per vices in spurca et sordida immundis illorum voluptatibus correspondentia, quae tunc illis, quod mirum, jucunda sunt. Sed jucundum obscurum, ac beatum paene imperceptibile, quod fuerat apud illos in mundo, qui in amore in Deum et in amore erga proximum fuerunt, vertitur tunc in jucundum caeli, quod omnibus modis perceptibile et sensibile fit; id enim beatum, quod reconditum latuit in interioribus cum vixerunt in mundo, revelatur tunc ac emittitur in manifestum sensum, quia in spiritu tunc sunt, et id jucundum eorum spiritus fuit.

402. Omnia jucunda caeli conjuncta sunt ac insunt usibus, quia usus sunt bona amoris et charitatis, in quibus sunt angeli; quapropter talia cuilibet jucunda sunt, quales sunt usus, et quoque in tali gradu in quali est affectio usus. Quod omnia jucunda caeli sint jucunda usus, constare potest ex comparatione cum quinque corporis sensibus apud hominem: datum est cuivis sensui jucundum secundum ejus usum; visui suum jucundum, auditui suum, olfactui suum, gustui suum, et tactui suum; visui jucundum ex pulchritudine et formis, auditui ex harmoniis,

olfactui ex odoriferis, gustui ex sapidis. Usus, quos singuli praestant, sciunt qui expendunt, et plenius qui correspondentias norunt. Quod visui tale jucundum sit, est ex usu quem praestat intellectui, qui est visus internus; quod auditui tale jucundum sit, est ex usu quem praestat et intellectui et voluntati per auscultationem ; quod olfactui tale jucundum sit, est ex usu quem praestat cerebro et quoque pulmoni; quod gustui tale jucundum sit, est ex usu quem praestat ventriculo et inde universo corpori, nutriendo illud; jucundum conjugiale, quod est jucundum purius et exquisitius tactus, praestantius est omnibus illis. ob usum, qui est procreatio generis humani, et inde angelorum caeli. Haec jucunda illis sensoriis insunt ex influxu caeli, ubi omne jucundum est usus, et secundum

usum.

403. Quidam spiritus, ex opinione in mundo capta, crediderunt quod felicitas caelestis consisteret in vita otiosa, in qua serviantur ab aliis; sed illis dictum est, quod nusquam aliqua felicitas consistat in eo ut quiescant, et inde habeant felicitatem; ita quisque vellet habere felicitatem aliorum pro se, et cum quisque, nullus haberet : talis vita foret non activa sed otiosa, in qua torpescerent; cum tamen notum iis esse possit, quod absque vita activa nulla vitae felicitas, et quod otium ejus vitae sit modo recreationis causa, ut alacrior ad activum suae vitae redeat. Dein multis ostensum est, quod vita angelica consistat in praestandis bonis charitatis, quae sunt usus, et quod omnis felicitas angelis sit in usu, ex usu, et secundum usum. Qui talem ideam habuerunt, quod gaudium caeleste consisteret in eo, ut otiosi viverent, respirantes in otio gaudium aeternum, ut pudefierent, datum erat illis percipere qualis vita talis; et percepta est quod tristissima, et quod pereunte sic omni gaudio, post paucum tempus eam fastidirent et nausearent.

404. Spiritus qui se credebant instructiores aliis, dicebant quod fides illorum fuerit in mundo, quod gaudium caeleste consisteret in eo solum, ut laudarent et celebrarent Deum, et quod ea esset vita activa; sed illis dictum est, quod laudare et celebrare Deum non sit talis vita activa, et quod Deus nec opus habeat laudibus et

celebratione, sed quod velit ut praestent usus, ac ita bona quae vocantur bona charitatis: at illi non potuerunt habere in bonis charitatis aliquam ideam gaudii caelestis, sed servitutis; verum quod liberrimum sit, quia ex affectione interiore, et cum ineffabili jucunditate conjunctum, testati sunt angeli.

405. Paene omnes qui in alteram vitam veniunt, putant quod infernum sit simile unicuivis, et quod caelum sit simile unicuivis, cum tamen utrobivis infinitae varietates et diversitates sunt, et nusquam uni prorsus simile infernum sit, nec usquam uni prorsus simile caelum, quod alteri; sicut nusquam datur unus homo, spiritus ac angelus prorsus similis alteri, ne quidem quoad faciem. Cum solum cogitarem, quod bini essent prorsus similes aut aequales, horruerunt angeli, dicentes quod omne unum formetur ex consensu harmonico plurium, et quod tale unum sit, qualis ille consensus est; et quod ita omnis societas caeli unum faciant, et quod omnes societates caeli unum, et hoc ex solo Domino per amorem.(z) Usus in caelis similiter in omni varietate et diversitate sunt, et nusquam unius usus prorsus similis ac idem est cum usu alterius, ita nec unius jucunditas cum alterius: et adhuc magis, jucunda cujusvis usus sunt innumerabilia, ac innumerabilia illa similiter varia, sed usque conjuncta in eo ordine ut se mutuo spectent, sicut usus cujusvis membri, organi et visceris in corpore: et adhuc magis sicut cujusvis vasis et fibrae in unoquovis membro, organo et viscere, quae omnia et singula ita consociata sunt ut suum bonum spectent in altero, et sic in omnibus, et omnia in

[(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)]

(2) Quod unum ex variis consistat, et inde formam et quale accipiat, et perfectionem secundum quale harmoniae et consensus (n. 457, 3241, 8003).

Quod infinita varietas sit, et nusquam aliquid idem cum altero (n. 7236, 9002).

In caelis pariter (n. 5744[? 3744], 4005, 7236, 7833, 7836, 9002). Quod inde omnes societates in caelis, et unusquisque angelus in societate, a se invicem distincti sunt, quia in vario bono et usu (n. 690, 3241, 3519, 3804, 3986, 4067, 4149, 4263, 7236, [7833).

Quod Divinus Amor Domini disponat omnes in formam caelestem, et conjungat ut sicut unus homo sint (n. 457, 3986, 5598).

singulis ex hoc universali et singulari aspectu sicut unum agunt.

406. Cum spiritibus qui e mundo recentes venerunt, aliquoties locutus sum de statu vitae aeternae, quod nempe scire "interest quis Dominus regni, quale regimen, et quae regiminis forma; sicut qui in mundo in aliud regnum veniunt, iis nihil prius est quam scire quis et qualis rex, quale regimen, et plura quae istius regni sunt; magis in hoc regno, in quo in aeternum victuri sunt. Sciant itaque, quod Dominus sit qui regit caelum, et quoque universum, nam qui regit unum regit alterum; ita quod regnum, in quo nunc sunt, sit Domini, et quod hujus regni leges sint veritates aeternae, quae omnes fundantur in ea lege, ut ament Dominum supra omnia, et proximum ut semet; immo nunc adhuc magis si velint esse sicut angeli, quod amare debeant proximum plus quam semet. Cum haec audiverunt, nihil respondere potuerunt, quia in vita corporis tale quid audiverunt, sed non crediderunt, mirati quod talis amor sit in caelo, et quod "dabilis ut quisquam amet proximum plus quam semet: sed infor- · mati sunt, quod omnia bona immensum crescant in altera vita, et quod talis vita sit in corpore, ut non ultra progredi possint quam amare proximum ut semet, quia in corporeis; at his remotis tunc amor magis purus fit, et tandem angelicus, qui est amare proximum plus quam semet: nam in caelis jucundum est bonum facere alteri, et non jucundum facere sibi bonum, nisi ut fiat alterius, ita propter alterum; et quod id sit amare proximum plus quam semet. Quod talis amor dabilis sit, dicebatur quod in mundo constare possit ex quorundam amore conjugiali, quod praetulerint mortem quam ut laederetur conjux; ex amore parentum erga liberos, quod mater potius famem. patiatur, quam ut videat infantem esurire; ut et ab amicitia sincera, quod pro amicis pericula subeant; et ex amicitia civili et simulata, quae aemulari vult sinceram, quod potiora offerant illis quibus dicunt bene velle, et quoque quod tale ore ferant tametsi non corde; demum ex natura amoris, quae talis est, ut gaudium ejus sit inservire aliis, non sui sed ejus causa. Verum haec non potuerunt capere illi qui se prae aliis amabant, et qui lucri avidi in vita corporis fuerunt, omnium minime avari.

« PoprzedniaDalej »