Obrazy na stronie
PDF
ePub

[XL.]

DE CONJUGIIS IN CAELO.

366. Quia caelum est ex humano genere, et inde angeli ibi ex utroque sexu, et quia ex creatione est, quod mulier sit pro viro, ac vir pro muliere, ita unus alterius, et quia utrique ille amor innatus est,-sequitur quod conjugia in caelis sint aeque ac in terris: sed conjugia in caelis valde differunt a conjugiis in terris. Qualia itaque sunt conjugia in caelis, et in quo differunt a conjugiis in terris, et in quo conveniunt, in nunc sequentibus dicetur.

367. Conjugium in caelis est conjunctio duorum in unam mentem. Qualis illa conjunctio est, primum explicabitur. Mens consistit ex binis partibus, quarum una vocatur intellectus, altera voluntas. Cum duae illae partes unum agunt, tunc dicuntur una mens. Maritus ibi agit illam partem quae vocatur intellectus, et uxor illam quae vocatur voluntas. Cum haec conjunctio, quae est interiorum, descendit in inferiora quae sunt corporis eorum, tunc illa percipitur et sentitur ut amor: is amor est amor conjugialis. Ex quibus patet, quod amor conjugialis originem ducat a conjunctione duorum in unam mentem. Hoc vocatur in caelo cohabitatio; et dicitur non duo esse sed unum; quaproter duo conjuges in caelo non vocantur duo sed unus angelus.()

368. Quod etiam talis conjunctio mariti et uxoris in intimis, quae mentium, sit, venit ex ipsa creatione; vir enim nascitur ut sit intellectualis, ita ut ex intellectu cogitet, mulier autem ut sit voluntaria, ita ut ex volun

[ocr errors]

(7) Quod hodie nesciatur, quid et unde amor conjugialis (n. 2727). Quod amor conjugialis sit velle quod alter, ita mutuo et vicissim (n. 2731).

Quod qui in amore conjugiali sunt, in intimis vitae cohabitent (n. 2732).

Quod sit unio duarum mentium, et sic ut ex amore unum sint (n. 10168, 10169).

Nam amor mentium, qui est amor spiritualis, est unio (n. 1594, 2057, 3939, 4018, 5807, 6195, 7081-7086, 7501, 10130).

tate cogitet; quod etiam patet ex cujusvis inclinatione seu connata indole, ut et forma: ex indole, quod vir ex ratione agat, mulier autem ex affectione; ex forma, quod vir sit facie asperiore et impulchriore, loquela graviore, et corpore duriore, mulier autem facie leviore et pulchriore, loquela teneriore, et corpore molliore. Simile discrimen. est inter intellectum et voluntatem, seu inter cogitationem et affectionem; simile etiam inter verum et bonum, et simile inter fidem et amorem ; nam verum et fides sunt intellectus, ac bonum et amor sunt voluntatis. Inde est, quod in Verbo per "juvenem" et "virum" in spirituali sensu intelligatur intellectus veri, ac per "virginem" et "mulierem" affectio boni; et quoque quod ecclesia ex affectione boni et veri dicatur "mulier" et quoque "virgo;" tum quod omnes illi qui in affectione boni sunt, dicantur "virgines" (ut Apoc. xiv. 4).(m)

369. Unusquisque tam vir quam mulier gaudet intellectu et voluntate, sed usque apud virum praedominatur intellectus, et apud mulierem praedominatur voluntas, et homo est secundum id quod praedominatur; in conjugiis autem in caelis, non est aliquod praedominium; est enim voluntas uxoris etiam mariti, et intellectus mariti etiam uxoris, quoniam unus amat velle et cogitare sicut alter, ita mutuo et vicissim; inde conjunctio eorum in unum. Conjunctio illa est actualis conjunctio, intrat enim voluntas uxoris in intellectum mariti, et intellectus mariti in voluntatem uxoris, et hoc imprimis cum se spectant facie ad faciem; nam ut supra saepius dictum est, est communicatio cogitationum et affectionum in caelis, magis con

[(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)]

(m) Quod "juvenes" in Verbo significent intellectum veri seu intelligentem (n. 7668).

Quod "viri" similiter (n. 158, 265, 749, 915, 1007, 2517, 3134, 3236, 4823, 9007).

Quod "mulier" affectionem boni et veri (n. 568, 3160, 6014, 7337. 8994): tum ecclesiam (n. 252, 253, 749, 770): et quoque "uxor (n. 252,253,749, 770); cum qua differentia (n. 915, 2517, 3236, 4510, 4822[? 4823]).

Quod "maritus et uxor" in supremo sensu dicatur de Domino ac de Ipsius conjunctione cum caelo et ecclesia (n. 7022).

Quod "virgo" significet affectionem boni (n. 3067, 3110, 3179, 3189, 6731, 6742); et quoque ecclesiam (n. 2362, 3081, 3963, 4638, 6729. 6775, 6778? 6788]).

jugis cum conjuge quia se mutuo amant. Ex his constare potest, qualis est conjunctio mentium, quae facit conjugium, et producit amorem conjugialem in caelis, quod nempe sit, quod unus velit ut sua sint alterius, et sic reciproce.

370. Dictum mihi est ab angelis, quod quantum duo conjuges in tali conjunctione sunt, tantum in amore conjugiali sint, et simul tantum in intelligentia, sapientia et felicitate, ex causa quia Divinum Verum ac Divinum Bonum, ex quibus omnis intelligentia, sapientia et felicitas, principaliter influit in amorem conjugialem; proinde quod amor conjugialis sit ipsum planum influxus Divini, quia simul est conjugium veri et boni; nam sicut est conjunctio intellectus et voluntatis, ita quoque est conjunctio veri et boni, quoniam intellectus recipit Divinum Verum, formatur etiam ex veris, et voluntas recipit Divinum Bonum, et quoque formatur ex bonis; quod enim vult homo hoc ei bonum est, et quod intelligit hoc ei verum est; inde est, quod idem sit, sive dicas conjunctionem intellectus et voluntatis, sive dicas conjunctionem veri et boni. Conjunctio veri et boni facit angelum, et quoque ejus intelligentiam, sapientiam, et felicitatem; talis enim est angelus, sicut bonum apud illum conjunctum est vero ac verum bono; seu quod idem, talis est angelus sicut apud illum amor conjunctus est fidei, ac fides conjuncta amori.

371. Quod Divinum procedens a Domino principaliter influat in amorem conjugialem, est quia amor conjugialis descendit ex conjunctione boni et veri; nam, ut supra dictum est, sive dicas conjunctionem intellectus et voluntatis, sive conjunctionem boni et veri, idem est. Conjunctio boni et veri ducit originem ex Divino Amore Domini erga omnes qui in caelis sunt, et in terris. Ex Divino Amore procedit Divinum Bonum, ac Divinum Bonum recipitur ab angelis et ab hominibus in Divinis veris: solum receptaculum boni est verum; quapropter a nullo recipi potest aliquid a Domino et e caelo, qui non in veris est; quantum itaque vera apud hominem conjuncta sunt bono, tantum homo conjunctus est Domino et caelo. Inde nunc est ipsa origo amoris conjugialis; quapropter est ille ipsum planum influxus Divini. Inde est, quod

conjunctio boni et veri in caelis dicatur conjugium caeleste, et quod caelum in Verbo comparetur conjugio, et quoque dicatur conjugium; et quod Dominus dicatur Sponsus et Maritus, ac caelum cum ecclesia Sponsa et quoque Uxor.(*)

372. Bonum et verum conjuncta apud angelum et hominem non sunt duo sed unum, quoniam tunc bonum est veri ac verum boni: haec conjunctio se habet, sicut cum homo cogitat quod vult ac vult quod cogitat, tunc cogitatio et voluntas unum faciunt, ita unum mentem, cogitatio enim format seu sistit in forma id quod voluntas vult, et voluntas jucundat id; inde quoque est, quod duo conjuges in caelo non dicantur duo sed unus angelus. Hoc quoque est quod intelligitur per Domini verba,

[ocr errors]

Annon legistis, quod Is qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos? et dixit, Propterea relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carnem unam; quare non amplius sunt duo, sed una caro, quod itaque Deus conjunxit, homo ne separet....non omnes capiunt verbum hoc, sed ii quibus datum est" (Matth. xix. 4-6, 11; Marc. x. 6–9; Genes. ii. 24):

hic describitur conjugium caeleste in quo sunt angeli, et simul conjugium boni et veri; et per quod "homo ne separet quod Deus conjunxit," intelligitur, quod bonum non separandum sit a vero.

373. Ex his nunc videri potest, unde est amor vere conjugialis, quod nempe primum formetur in mentibus eorum qui in conjugio sunt; et quod inde descendat et derivetur in corpus, ac ibi, percipiatur ac sentiatur ut amor; quicquid enim in corpore sentitur et percipitur,

[(EX ARCANIS Caelestibus.)]

(n) Quod amor vere conjugialis ducat originem, causam et essentiam ex conjugio boni et veri, ita quod sit ex caelo (n. 2728, 2729). De spiritibus angelicis qui perceptionem habent, num conjugiale sit, ex idea conjunctionis boni et veri (n. 10756).

Quod amor conjugialis se prorsus similiter habeat, sicut conjunctio boni et veri (de qua n. 1094[? 1904], 2173, 2429, 2503[? 2508], 3101, 3102, 3155, 3179, 3180, 4358, 5407[? 5807], 5835, 9206, 9495, 9637). Quomodo fit conjunctio boni et veri, et apud quos (n. 3834, 4096, 4097, 4301, 4345, 4353, 4364, 4368, 5365, 7623-7627, 9258).

Quod non sciatur quid amor vere conjugialis nisi ab illis qui in bono et vero sunt a Domino (n. 10171).

Quod in Verbo per "conjugium" significetur conjugium boni et veri (n. 3132, 4434, 4834[? 4835]).

Quod in amore vere conjugiali sit regnum Domini et caelum (n.

trahit originem ex spirituali ejus, quoniam ex intellectu et voluntate; intellectus et voluntas faciunt hominem spiritualem. Quicquid a spirituali homine in corpus descendit, hoc ibi se sub alia specie sistit, sed usque est simile et unanimum, sicut est anima et corpus, et sicut est causa et effectus, ut constare potest ex illis quae in binis articulis de Correspondentiis dicta et ostensa sunt.

374. Audivi angelum describentem amorem vere conjugialem et caelestes ejus jucunditates, tali modo; quod sit Divinum Domini in caelis, quod est Divinum Bonum et Divinum Verum, unitum in duobus, usque ut non duo sint sed ut unum: dicebat, quod duo conjuges in caelo sint ille amor, quia unusquisque est suum bonum et suum verum, tam quoad mentem quam quoad corpus, nam corpus est mentis effigies, quia formatum ad ejus instar. Inducebat inde, quod Divinum sit effigiatum in duobus, qui in amore vere conjugiali sunt; et quia Divinum, quod etiam effigiatum sit caelum, quia universum caelum est Divinum Bonum et Divinum Verum procedens a Domino, et quod inde sit quod omnia caeli illi amori inscripta sint, ac tot beatitudines et jucunditates ut excedant numerum. Exprimebat numerum per vocem quae involvit myriades myriadum. Miratus est quod homo ecclesiae nihil de hoc sciat, cum tamen ecclesia est caelum Domini in terris, et caelum est conjugium boni et veri. Dicebat quod obstupescat quum cogitat quod, intra ecclesiam plus quam extra illam, patrentur et quoque confirmentur adulteria, quorum tamen jucundum in se non aliud in spirituali sensu et inde in spirituali mundo est quam jucundum amoris falsi conjuncti malo, quod jucundum est jucundum infernale, quia prorsus oppositum jucundo caeli, quod est jucundum amoris veri conjuncti bono.

375. Unusquisque scit, quod bini conjuges qui se amant, interius uniti sint, et quod essentiale conjugii sit unitio animorum seu mentium. Inde quoque sciri potest, quod quales animi seu mentes in se sunt, talis unitio sit, et quoque talis inter illos amor mens formatur unice ex veris et bonis; nam omnia quae in universo sunt, se referunt ad bonum et verum, et quoque ad conjunctionem eorum; quare mentium unitio prorsus talis est, qualia sunt vera et bona ex quibus formatae sunt: consequenter,

« PoprzedniaDalej »