Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quod illi qui id faciunt fiant vesani quoad illa quae caeli et ecclesiae sunt (n. 128-130).

Quod cadant in falsa mali (n. 232, 233, 6047).

Et quod in altera vita, cum de spiritualibus cogitant, fiant quasi ebrii (n. 1072).

Quales porro sunt (n. 196).

Exempla illustrantia, quod spiritualia non capi possint, si per scientifica in illa intratur (n. 233, 2094, 2196, 2203, 2209).

Quod multi eruditi in spiritualibus plus insaniant quam simplices, ex causa quia in negativo sunt, quod per scientifica, quae jugiter et in copia coram visu eorum sunt confirmant (n. 4760, 8629).

Quod quia ex scientificis ratiocinantur contra vera fidei, acriter ratiocinentur, quia ex fallaciis sensuum, quae captant et persuadent, quia aegre discuti queunt (n. 5700).

Fallaciae sensuum quae et quales (n. 5084, 5094, 6400, 6948).

Quod qui nihil veri intelligunt, et quoque qui in malo sunt, ratiocinari queant de veris et bonis fidei, et tamen non intelligere illa (n. 4213[? 4214]).

Quod solum confirmare dogma non sit intelligentis, sed videre prius antequam confirmatur, num verum sit vel non (n. 4741, 6047).

Quod scientiae post mortem nihil faciant, sed quae homo per scientias hausit intellectu et vita (n. 2480).

Quod usque omnia scientifica post mortem maneant, sed quod quiescant (n. 2476-2479, 2481-2486).

Quod eadem scientifica apud malos sint falsa, quia applicantur ad mala, et apud bonos vera quia applicantur ad bonum (n. 6917). Quod vera scientifica apud malos non sint vera, utcunque apparent ut vera dum loquuntur illa, quia intus in illis est malum (n. 10331).

Qualis cupido sciendi spiritibus est, exemplum (n. 1993[? 1973, 1974]).

Quod apud angelos sit desiderium sciendi et sapiendi immensum, quoniam scientia, intelligentia et sapientia sunt cibus spiritualis (n. 3114, 4459, 4792, 4976, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5576, 5582, 5588, 5656? 5655], 6277, 8562, 9003).

Quod scientia antiquorum fuerit scientia correspondentiarum et repraesentationum, per quam in cognitionem spiritualium se introduxerunt, sed quod illa scientia hodie prorsus oblitterata sit (n. 4844, 4749, 4964, 4965).

Quod vera spiritualia non comprehendi possint, nisi sequentia haec universalia sciantur: nempe, (i.) Quod omnia in universo se referant ad bonum et verum, et ad conjunctionem utriusque, ut sint aliquid, ita ad amorem et fidem et eorum conjunctionem. (ii.) Quod apud hominem sit intellectus et voluntas, et quod intellectus sit receptaculum veri ac voluntas boni; et quod omnia ad bina illa apud hominem se referant, et ad conjunctionem illorum, sicut omnia ad verum et bonum, ac eorum conjunctionem. (iii.) Quod homo internus sit et externus, et quod illi inter se distincti sint sicut caelum et mundus; et tamen quod unum debeant facere, ut homo sit vere homo. (iv.) Quod lux caeli sit in qua internus homo est, et lux mundi in qua externus; et quod lux caeli sit ipsum Divinum Verum

ex quo omnis intelligentia. (v.) Quod inter illa quae in interno et quae in externo homine sunt sit correspondentia, et quod inde utrobivis sub alia specie appareant, usque adeo ut non dignoscantur quam per scientiam correspondentiarum. Nisi haec et plura alia sciuntur, non possunt ideae de veris spiritualibus et caelestibus nisi incongruae capi et formari, et sic quod scientifica et cognitiones quae naturali hominis absque universalibus illis parum possint inservire rationali homini ad intellectum et incrementum. Inde patet quam necessaria sunt scientifica.

[XXXIX.]

DE DIVITIBUS ET PAUPERIBUS IN CAELO.

357. Sunt variae opiniones de receptione in caelum. Quidam opinantur, quod pauperes recipiantur et non divites; quidam quod aeque divites ac pauperes ; quidam quod divites non recipi possint, nisi abdicent suas facultates et fiant sicut pauperes; quisque suam opinionem confirmat ex Verbo. Sed qui discrimen faciunt inter divites et pauperes quoad caelum, illi non intelligunt Verbum. Verbum in sinu suo est spirituale, in littera autem naturale; quare qui Verbum modo secundum sensum litteralem, et non secundum aliquem spiritualem, capiunt, illi errant in multis, imprimis de divitibus et pauperibus; ut quod divitibus tam difficile sit intrare in caelum sicut camelo per foramen acus, et quod pauperibus facile quia pauperes sunt, quoniam dicitur,

"Beati pauperes.., quia eorum est regnum caelorum" ([Matth. v. 3;] Luc. vi. 20, 21).

Sed qui norunt aliquid de sensu spirituali Verbi, aliter cogitant; illi sciunt, quod caelum sit pro omnibus qui vivunt vitam fidei et amoris, sive divites sint sive pauperes quinam autem per "divites" intelliguntur in Verbo, et quinam per "pauperes," in sequentibus dicetur. Ex multa loquela et vita cum angelis pro certo scire datum est, quod divites tam facile in caelum veniant quam pauperes; et quod homo quia abundat multis non e caelo excludatur, et quia in egestate est in caelum recipiatur ;

sunt ibi tam divites quam pauperes, et plures divites in majore gloria et felicitate quam pauperes.

358. In antecessum memorare licet, quod homo possit divitias acquirere, et opes cumulare quantum datur, modo non fiat cum astu et arte mala; quod possit delicate edere et bibere, modo non ponat in eo vitam; possit habitare magnifice secundum conditionem; possit conversari cum aliis sicut alii; lusoria frequentare, confabulari de rebus mundi; et quod non opus habeat, ut incedat devotus, tristi et gemente facie, et capite nutante, sed laetus et hilaris; nec ut det sua pauperibus, nisi quantum ducit illum affectio verbo potest vivere in externa forma prorsus sicut homo mundi: et quod illa nihil obstent, quin homo in caelum veniat, modo interius in se de Deo cogitet sicut decet, et cum proximo sincere et juste agat. Homo enim talis est qualis ejus affectio et cogitatio, seu qualis ejus amor et fides; omnia quae in externis agit, inde suam vitam trahunt, nam agere est velle, et loqui est cogitare, agit enim ex voluntate, et loquitur ex cogitatione. Quapropter per id quod in Verbo dicitur, quod homo secundum facta judicabitur, et quod ei secundum opera retribuetur, intelligitur quod secundum ejus cogitationem et affectionem, ex quibus facta, seu quae in factis, nam facta nullius rei sunt absque illis, ac prorsus talia sunt quales illae.) Inde patet, quod externum hominis nihil faciat, sed internum ejus ex quo externum. Sit

[(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)]

(c) Quod saepius in Verbo dicatur, quod homo judicabitur et quod ei retribuetur secundum facta et opera (n. 3934).

Quod per "facta" et "opera" ibi non intelligantur facta et opera in externa forma, sed in interna, quoniam bona opera in externa forma faciunt etiam mali, sed in externa et simul in interna solum boni (n. 3934, 6073).

Quod opera, sicut omnes actus, ex interioribus hominis, quae sunt cjus cogitationis et voluntatis, suum esse et existere, et suum quale habeant, quoniam inde procedunt; quapropter qualia sunt interiora, talia sunt opera (n. 3934, 8911, 10331).

Ita qualia sunt interiora quoad amorem et fidem (n. 3934, 6073, 10331, 10333[? 10332]).

Quod sic opera contineant illa, et sint illa in effectu (n. 10331). Quare judicari et retribui secundum facta et opera, est secundum illa (n. 3147, 3934, 6073, 8911, 10331, 10333[? 10332]).

Quod opera quantum spectant se et mundum non sint bona, sed quantum spectant Dominum et proximum (n. 3147).

illustrationi: qui sincerum agit, et non defraudat alterum, ex sola causa quia timet leges, jacturam famae et inde honoris aut lucri, et si ille timor non refrenaret, alterum defraudaret quantum posset; ejus cogitatio et voluntas est fraus, et tamen ejus facta in externa forma apparent sincera; is quia insincerus et fradulentus interius est, infernum in se habet: qui autem sincerum agit, et non defraudat alterum, ex causa quia est contra Deum, et contra proximum, is si posset defraudare alterum usque non vellet; ejus cogitatio et voluntas est conscientia; is caelum in se habet. Facta utriusque in externa forma apparent similia, sed in interna sunt prorsus dissimilia.

359. Quoniam homo in externa forma potest vivere sicut alius, potest ditescere, epulari, habitare et vestiri splendide secundum conditionem et functionem, jucundis et laetis frui, ac mundanis fungi propter officia et negotia, et propter vitam animi et corporis, modo interius agnoscat Divinum, et benevelit proximo, patet, quod non tam difficile sit, sicut a multis creditur, ingredi viam caeli; sola difficultas est, posse resistere amori sui et mundi, et inhibere ne praedominentur, nam inde omnia mala.(d) Quod non tam difficile sit, sicut creditur, intelligitur per haec Domini verba,

"Discite a Me quod mitis sim, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris: jugum enim meum facile est, et onus meum leve" (Matth. xi. 29, 30);

quod jugum Domini facile sit, et onus leve, est quia quantum homo resistit malis ex amore sui et mundi scaturientibus, tantum ducitur a Domino, et non a semet; et quod Dominus dein illis apud hominem resistat, et illa removeat.

360. Locutus sum cum aliquibus post mortem, qui dum in mundo vixerunt, abdicaverunt mundum, et se dederunt

[(EX ARCANIS Caelestibus.)]

(d) Quod ex amore sui et mundi omnia mala (n. 1307, 1308, 1321, 1594, 1691, 3413, 7255, 7376, 7480[? 7490], 7488, 8318, 9335, 9348, 10038, 10742).

Quae sunt contemptus aliorum, inimicitiae, odia, vindictae, saevitiae, doli (n. 6667, [7370, 7371,] 7372, 7373, 7374, 9348, 10038, 10742). Quod homo in illos amores nascatur, ita quod in illis sint mala ejus hereditaria (n. 694, 4317, 5660).

vitae paene solitariae, ut per abstractionem cogitationum a mundanis, vacarent piis meditationibus; credentes sic ingredi viam caeli: sed illi in altera vita tristi genio sunt, spernunt alios qui non sibi similes sunt, indignantur quod non felicia prae reliquis sortiantur, credentes se meruisse, nec curant alios, et avertunt se ab officiis charitatis, per quae conjunctio est cum caelo. Caelum prae reliquis cupiunt ; sed cum elevantur ubi angeli sunt, inducunt anxietates, quae felicia angelorum perturbant; quapropter dissociantur, ac dissociati conferunt se in loca deserta, ubi similem vitam, qualem in mundo, "agant. Homo ad caelum non formari potest, nisi per mundum; ibi sunt ultimi effectus, in quos terminanda est cujusvis affectio; quae nisi exserit se seu effundit in actus, quod fit in societate plurium, suffocatur illa, tandem adeo, ut homo non spectet amplius proximum, sed semet solum. Inde patet, quod vita charitatis erga proximum, quae est facere justum et rectum in omni opere et in omni functione, ducat ad caelum; non autem vita pietatis absque illa:) consequenter quod exercitia charitatis et inde incrementa illius vitae, tantum dari possint, quantum homo in negotiis est; et tantum non dari, quantum se removet ab illis. De his loquar nunc ab experientia. Plures ex illis qui negotiationibus et mercaturis operam in mundo dederunt, et quoque per illas divites facti sunt, in caelo sunt; pauciores autem ex illis qui honorati sunt et divites facti per functiones; ex causa quia hi per lucrationes et per honores ob dispensationes justi et recti, tum lucrorum et honorum, sibi datos, inducti sunt semet et mundum amare, et per id cogitationes et affectiones e caelo removere, et ad se vertere: nam quantum homo semet et mundum amat, et se ac mundum in omnibus spectat, tantum se abalienat a Divino, ac removet a caelo.

361. Sors divitum in caelo est talis, quod in opulen

[(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)]

(e) Quod charitas erga proximum sit facere bonum, justum et rectum in omni opere et in omni functione (n. 8120-8122).

Inde quod charitas erga proximum se extendat ad omnia et singula, quae homo cogitat, vult et facit (n. 8124).

Quod vita pietatis absque vita charitatis ad nihil valeat, sed cum illa conducat ad omnia (n. 8252, 8253).

« PoprzedniaDalej »