Obrazy na stronie
PDF
ePub

mum videbant, quae est, quod externa, quae sunt mundana et corporea, occupaverint et impleverint mentes eorum, in tantum ut non elevari possent in lucem caeli, ac intueri res ecclesiae ultra doctrinalia; ex corporeis enim et mundanis, cum tantum amantur quantum hodie, influunt merae tenebrae, cum ulterius vadunt.

313. Permulti ex eruditis e Christiano orbe obstupescunt, cum se post obitum vident in corpore, in vestibus, inque domibus, sicut in mundo; et cum revocantur in memoriam quae cogitaverunt de vita post mortem, de anima, de spiritibus, et de caelo et inferno, pudore afficiuntur, et dicunt se fatue cogitavisse, ac simplices fide multo sapientius quam illi. Explorati sunt eruditi, qui confirmaverunt se in talibus, et qui omnia naturae adscripserunt; et compertum est, quod interiora eorum prorsus clausa sint, et exteriora aperta, sic ut non spectaverint ad caelum, sed ad mundum, proinde etiam ad infernum; nam quantum interiora aperta sunt, tantum spectat homo ad caelum; quantum autem interiora clausa sunt et exteriora aperta, tantum spectat ad infernum: interiora enim hominis ad receptionem omnium caeli formata sunt, et exteriora ad receptionem omnium mundi, et qui recipiunt mundum et non simul caelum, recipiunt infernum. (),

314. Quod caelum sit ex humano genere, constare etiam potest ex eo, quod mentes angelicae et mentes humanae similes sint; utraeque gaudent facultate intelligendi, percipiendi et volendi; utraeque ad recipiendum caelum formatae sunt; nam mens humana aeque sapit ac mens angelica; sed quod non tantum sapiat in mundo, est quia in corpore terrestri est, et in eo mens ejus spiritualis cogitat naturaliter; aliter vero cum soluta est a vinculo cum illo corpore, tunc non amplius naturaliter sed spiritualiter cogitat, et cum spiritualiter, tunc incomprehensibilia et ineffabilia naturali homini cogitat, ita sicut

[(EX ARCANIS Caelestibus.)]

(i) Quod in homine conjunctus sit mundus spiritualis et mundus naturalis (n. 6057).

Quod internum hominis sit ad imaginem caeli formatum, externum autem ad imaginem mundi (n. 3628, 4523, 4524, 6057, 6314[? 6013]. [9279.] 9706, 10156, 10472).

angelus sapit: ex quibus constare potest, quod internum hominis, quod vocatur ejus spiritus, sit in essentia sua angelus (videatur supra, n. 57);(**) qui cum solutus est a terrestri corpore aeque est in forma humana ac angelus; (quod angelus sit in perfecta forma humana, videatur supra, n. 73-77;) cum autem internum hominis non apertum est supra, sed modo infra, tunc usque illud post solutionem a corpore est in forma humana, sed dira et diabolica; nam non spectare potest sursum ad caelum, sed modo deorsum ad infernum.

315. Qui de ordine Divino instructus est, etiam intelligere potest quod homo creatus sit ut fiat angelus, quia in illo est ultimum ordinis (n. 304), in quo formari potest id quod caelestis et angelicae sapientiae est, et quod potest redintegrari et multiplicari. Divinus ordo nusquam subsistit in medio, et ibi absque ultimo format aliquid, non enim est in suo pleno et perfecto; sed vadit ad ultimum ;( [pag.179)] at cum est in suo ultimo, tunc format, et quoque per media ibi collata se redintegrat et producit ulterius, quod fit per procreationes; quapropter ibi est seminarium caeli.

316. Quod Dominus non modo quoad spiritum, sed etiam quoad corpus resurrexerit, est quia Dominus totum Humanum suum, cum fuit in mundo, glorificavit, hoc est, Divinum fecit; anima enim, quae Ipsi a Patre, ex se Ipsum Divinum fuit, et corpus factum est similitudo animae, hoc est, Patris, ita quoque Divinum; inde est, quod Ipse secus ac ullus homo, quoad utrumque resurrexerit : quod etiam manifestavit discipulis, qui credebant videre spiritum

[(EX ARCANIS CAELESTIBUS)]

(kk) Quod totidem gradus vitae in homine sint, quot caeli, et quod aperiantur post mortem secundum ejus vitam (n. 3747, 9594). Quod caelum sit in homine (n. 3884).

Quod homines qui amoris et charitatis vitam vivunt, in se habeant sapientiam angelicam, sed tunc absconditam; et quod in illam veniant post mortem (n. 2494).

Quod homo in Verbo dicatur angelus, qui recipit bonum amoris et fidei a Domino (n. 10528).

(I) Quod homo resurgat tantum quoad spiritum (n. 10593, 10594).

Quod solus Dominus etiam quoad corpus resurrexerit (n. 1729, 2083, 5078, 10825).

cum Ipsum, dicendo,

"Videte manus meas et pedes meos, quod Ipse ego sim; palpate Me et videte, nam spiritus carnem et ossa non habet, sicut Me videtis habere" (Luc. xxiv. 36-38[, 39]);

per quae indicavit, quod non modo sit homo quoad spiritum, sed etiam quoad corpus.

317. Ut sciatur quod homo post mortem vivat, et secundum vitam suam in mundo veniat vel in caelum, vel in infernum, manifestata mihi sunt plura de statu hominis post mortem; de quibus in sequentibus, ubi de mundo spirituum, ordine agetur.

[XXXVI.]

DE GENTIBUS SEU POPULIS EXTRA ECCLESIAM IN CAELO.

318. Communis opinio est, quod illi qui extra ecclesiam nati sunt, qui Gentes seu Gentiles vocantur, non possint salvari, ex causa quia non habent Verbum, ac ita ignorant Dominum, et absque Domino nulla salus: sed usque ex illo solo sciri potest, quod illi quoque salventur, quia Domini misericordia est universalis, hoc est, erga singulos; quod illi aeque nascantur homines sicut qui intra ecclesiam, qui pauci sunt respective; quodque eorum culpa non sit quod ignorent Dominum. Quisque, qui ex aliqua ratione illustrata cogitat, videre potest, quod nullus homo ad infernum natus sit; est enim Dominus ipse Amor, et Amor Ipsius est velle salvare omnes: quare etiam providit, ut omnibus religio sit, ac per illam agnitio Divini, ac vita interior; nam vivere secundum religiosum est interius vivere; spectat enim tunc Divinum, et quantum hoc spectat tantum non spectat mundum, sed removet se a mundo, ita a vita mundi, quae est vita exterior.()

[(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)]

(mm) Quod gentes aeque salventur ac Christiani (n. 932, 1032, 1059, 2284, 2589, 2590, 3778, 4190, 4197).

319. Quod Gentiles aeque salventur ac Christiani, scire possunt qui sciunt quid facit caelum apud hominem, nam caelum est in homine, et qui caelum in se habent in caelum veniunt. Caelum in homine est agnoscere Divinum, et duci a Divino; primum et primarium omnis religionis est agnoscere Divinum; religio quae non agnoscit Divinum non est religio; et praecepta omnis religionis spectant cultum, ita quomodo Divinum colendum est, ut Ipsi acceptus sit; et hoc cum animo ejus insidet, ita quantum hoc vult, aut quantum hoc amat, tantum ducitur a Domino. Notum est, quod Gentiles moralem vitam vivant aeque ac Christiani, et plures illorum meliorem quam Christiani. Moralis vita vivitur,vel propter Divinum, vel propter homines in mundo; moralis vita quae vivitur propter Divinum, est spiritualis vita; utraque in externa forma similis apparet, sed in interna est prorsus dissimilis; una salvat hominem, altera non salvat; nam qui vivit moralem vitam propter Divinum, is ducitur a Divino, at qui vivit moralem vitam propter homines in mundo, is ducitur a semet. Sed illustretur hoc per exemplum: qui non malefacit proximo ex causa quia est contra religionem, ita contra Divinum, is ex spirituali origine abstinet a malefaciendo; at qui non malefacit alteri ex causa solum propter timorem legis, jacturae famae, honoris aut lucri, ita propter se et mundum, is ex origine naturali abstinet a malefaciendo, et is ducitur a semet; hujus vita est naturalis, illius autem spiritualis: homo, cujus vita moralis est spiritualis, caelum in se habet, at cujus vita moralis est solum naturalis, caelum in se non habet; causa est, quia caelum a superiore influit, et aperit interiora ejus, et per interiora influit in exteriora; mundus autem ab inferiori influit, et

De sorte gentium et populorum extra ecclesiam in altera vita (n. 2589-2604).

Quod ecclesia in specie sit ubi Verbum et per id Dominus notus (n. 3857, 10761).

At usque quod non ideo ab ecclesia sint, qui nati ubi Verbum est et Dominus notus, sed qui vivunt vitam charitatis et fidei (n. 6637, 10143. 10153, 10578, 10645, 10829).

Quod ecclesia Domini sit apud omnes in universo orbe qui in bono vivunt secundum religiosum suum, et agnoscunt Divinum, et quod acceptentur a Domino, et in caelum veniant (n. 2589-2604, 2861, 2863, 3263, 4190, 4197, 6700, 9256).

aperit exteriora, sed non interiora; nam influxus non datur e mundo naturali in spiritualem, sed e mundo spirituali in naturalem; quapropter si non caelum recipitur simul, clauduntur interiora. Ex his videri potest, quinam caelum in se recipiunt, et quinam non recipiunt. Sed caelum in uno non simile est quale in altero; differt in unoquovis secundum affectionem boni et inde veri: qui in affectione boni sunt propter Divinum, illi amant Divinum Verum, nam bonum et verum se mutuo amant, et volunt conjungi ;("") quapropter Gentes, quamvis non in genuinis veris in mundo sunt, usque tamen ex amore recipiunt illa in altera vita.

320. Erat quidam spiritus ex Gentilibus, qui in bono charitatis secundum suum religiosum in mundo vixerat ; is cum Christianos spiritus audivit ratiocinantes de credendis, (spiritus inter se multo plenius et acutius ratiocinantur quam homines, imprimis de bonis et veris,) ille miratus quod ita disceptarent, dixit se non illa velle audire, nam ratiocinabantur ex apparentiis et fallaciis; instruens eos ita, "Si sum bonus, quae vera sunt ex ipso bono possum scire, et quae non scio possum recipere."

321. Multis instructus sum, quod Gentiles, qui moratam egerunt vitam, ac in obedientia et subordinatione, inque charitate mutua secundum suum religiosum vixerunt, et inde aliquid conscientiae receperunt, in altera. vita accepti sint, ac ibi cum sollicita cura ab angelis instruantur in bonis et veris fidei; et, quod illi, cum instruuntur, modeste, intelligenter, et sapienter se gerant, et facile vera recipiant et illis imbuantur; nulla etiam principia falsi contra vera fidei sibi formarunt, quae discutienda, minus scandala contra Dominum, sicut plures Christiani, qui non aliam ideam de Ipso quam sicut de vulgari homine fovent; aliter Gentiles, qui cum audiunt, quod Deus Homo

[(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)]

(nn) Quod inter bonum et verum sit instar conjugii (n. 1094[? 1904], 2173, 2503[? 2508]).

Quod bonum et verum in perpetuo conatu conjunctionis sint et quod bonum desideret verum et ejus conjunctionem (n. 9206, 9207, 9495).

Quomodo fit conjunctio boni et veri, et apud quos (n. 3834, 3843. 4096, 4097, 4301, 4345, 4353, 4364, 4368, 5365, 7623-7627, 9258).

« PoprzedniaDalej »