Obrazy na stronie
PDF
ePub

similitudo Ipsius, quoniam Ipse est in illo; et quod illi fiant similitudines Ipsius, et conjungantur Ipsi, qui bonum et verum vitae suae faciunt, per velle et facere ; velle etiam est amare facere. Quod ita sit, etiam Dominus in Verbo docet, dicendo,

"Qui habet praecepta mea, et facit illa, ille est qui amat Me; ...et Ego amabo illum, et mansionem apud illum faciam" (Joh. xiv. 21, 23).

Et alibi,

"Si mandata mea feceritis, manebitis in amore meo" (Joh. xv. 10, 12).

17. Quod Divinum a Domino procedens, quod afficit angelos, et facit caelum, sit amor, testatur omnis experientia in caelo; omnes enim, qui ibi, sunt formae amoris et charitatis, apparent in pulchritudine ineffabili, ac amor elucet ex facie illorum, ex loquela, et ex singulis vitae illorum. () Praeterea sunt sphaerae vitae spirituales, quae procedunt ex unoquoque angelo et ex unoquoque spiritu, et circumfundunt illos, per quas noscuntur quandoque ad multam distantiam, quales sunt quoad affectiones quae amoris; nam sphaerae illae effluunt ex vita affectionis et inde cogitationis, seu ex vita amoris et inde fidei cujusvis. Sphaerae ab angelis prodeuntes tam plenae sunt amore, ut afficiant intima vitae illorum apud quos sunt; perceptae aliquoties a me sunt, ac ita affecerunt. (aa) Quod amor sit a quo angeli suam vitam habent, inde etiam patuit, quod unusquisque in altera vita se vertat secundum amorem suum; qui in amore in Dominum sunt et in amore erga proximum, se vertunt constanter ad Dominum; qui autem in amore sui sunt, se vertunt constanter retro a Domino: hoc fit in omni versura corporis eorum; nam in altera vita spatia se habent secundum status interiorum eorum, similiter plagae, quae ibi non determinatae sunt sicut in mundo, sed determinantur secundum aspectum

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

(3) Quod angeli sint formae amoris [et] charitatis (n. 3804, 4735, 4797, 4985, 5199, 5530, 9879, 10177).

(aa) Quod sphaera spiritualis, quae est sphaera vitae, effluat et exundet ex unoquovis homine, spiritu et angelo, et circumstipet illos (n. 4464, 5179, 7454, 8630). Quod effluat ex vita affectionis et inde cogitationis illorum (n. 2489, 4464, 6206).

faciei illorum: verum non sunt angeli qui se vertunt ad Dominum, sed Dominus qui vertit illos ad Se, qui amant facere illa quae ab Ipso.(b) Sed de his plura in sequentibus, ubi de Plagis in altera vita.

18. Quod Divinum Domini in caelo sit amor, est quia amor est receptaculum omnium caeli, quae sunt pax, intelligentia, sapientia, ac felicitas; amor enim recipit omnia et singula quae sibi conveniunt, desiderat illa, inquirit illa, imbuit illa sicut sua sponte, nam vult continue locupletari et perfici ab illis :(cc) quod etiam notum est homini, nam amor apud illum quasi inspicit et haurit ex rebus memoriae ejus omnia quae concordant, ac illa colligit, et disponit in se et sub se, in se ut sint sua, ac sub se ut sibi inserviant; cetera autem, quae non concordant, rejicit et exterminat. Quod amori insit omnis facultas recipiendi vera sibi convenientia, ac desiderium illa sibi conjungendi, patuit etiam manifeste ab illis qui in caelum evecti sunt; illi tametsi simplices in mundo fuerunt, usque in sapientiam angelicam et in felicia caeli venerunt, cum inter angelos: causa fuit, quia amaverunt bonum et verum propter bonum et verum, et implantaverunt illa vitae suae, et per id facultates facti sunt recipiendi caelum cum omni ineffabili ibi. Qui autem in amore sui et mundi sunt, illi in nulla facultate recipiendi illa sunt, aversantur illa, rejiciunt illa, et ad primum tactum et influxum eorum aufugiunt, et se associant illis in inferno, qui in similibus secum amoribus sunt. Fuerunt spiritus qui dubitabant quod talia inessent amori caelesti, et desiderabant scire num ita esset; quapropter missi sunt in statum amoris caelestis, remotis interea obstantibus, et perlati antrorsum ad distantiam ubi caelum angelicum, et inde locuti sunt mecum, dicentes

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

(bb) Quod spiritus et angeli se convertant constanter ad suos amores, et qui in caelis constanter ad Dominum (n. 10130, 10189, 10420, 10702).

Quod plagae in altera vita cuique sint secundum aspectum faciei, et inde determinentur, aliter ac in mundo (n. 10130, 10189, 10420, 10702).

(cc) Quod amori insint innumerabilia, et quod amor recipiat ad se omnia quae concordant (n. 2500, 2572, 3078, 3189, 6323, 7490,

quod interiorem felicitatem percipiant, quam vocibus exprimere queunt, dolentes valde quod in pristinum statum redirent. Alii etiam elevati sunt in caelum; et sicut interius seu altius sublati sunt, ita intraverunt in intelligentiam et sapientiam, ut percipere possent, quae prius illis incomprehensibilia fuerunt. Inde patet, quod amor procedens a Domino sit receptaculum caeli et omnium ibi.

19. Quod amor in Dominum et amor erga proximum comprehendant in se omnia vera Divina, constare potest ex illis quae Ipse Dominus de binis illis amoribus locutus est, dicendo,

"Amabis.. Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua... ; hoc est praeceptum maximum et primum; secundum..quod simile est illi, est, ut ames proximum tuum sicut te ipsum: ex his duobus praeceptis pendent Lex et Prophetae” (Matth. xxii. 37-40).

"Lex et Prophetae" sunt totum Verbum, ita omne Verum Divinum.

[IV.]

QUOD CAELUM DISTINCTUM SIT IN DUO REGNA.

20. Quoniam in caelo sunt infinitae varietates, et una societas non prorsus similis alteri, ne quidem unus angelus alteri, (dd) ideo distinguitur caelum in communi, in specie et in parte; in communi in duo regna, in specie in tres caelos, ac in parte in innumeras societaes: de singulis in

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

(dd) Quod infinita varietas sit, et nusquam aliquid idem cum altero (n. 7236, 9002).

Quod etiam in caelis infinita varietas sit (n. 684, 690, 3744, 5598, 7236).

Quod varietates in caelis sint varietates boni (n. 3744, 4005, 7236, 7833, 7836, 9002).

Quod per id omnes societates in caelis, et unusquisque angelus in societate, a se invicem distincti sint (n. 690, 3241, 3519, 3804, 3986, 4067, 4149, 4263, 7236, 7833, 7836).

Sed quod usque omnes unum faciant per amorem a Domino (n. 457, 3986).

nunc sequentibus dicetur. Regna dicuntur, quia caelum vocatur "Regnum Dei."

21. Sunt angeli qui interius magis et minus recipiunt Divinum a Domino procedens; qui magis interius recipiunt, vocantur angeli caelestes, at qui minus interius vocantur angeli spirituales: inde caelum distinguitur in duo regna, quorum unum vocatur Regnum Caeleste; alterum Regnum Spirituale.(ee)

22. Angeli qui regnum caeleste constituunt, quia interius magis recipiunt Divinum Domini, vocantur angeli interiores et quoque superiores; ac inde etiam caeli, quos constituunt, vocantur caeli interiores ac superiores.) Quod superiores et inferiores dicantur, est quia interiora et exteriora ita vocantur.(g)

23. Amor in quo sunt qui in regno caelesti, vocatur amor caelestis; et amor in quo sunt qui in regno spirituali, vocatur amor spiritualis: amor caelestis est amor in Dominum, et amor spiritualis est charitas erga proximum. Et quia omne bonum est amoris, nam quod aliquis amat, hoc ei bonum est, ideo etiam bonum unius regni vocatur caeleste, et alterius bonum spirituale. Inde patet, in quo se distinguunt bina illa regna, quod nempe sicut bonum amoris in Dominum, et bonum charitatis erga proximum :(*) et quia illud bonum est interius bonum, et ille amor est interior amor, ideo angeli caelestes sunt angeli interiores, et vocantur superiores.

24. Regnum caeleste etiam vocatur regnum sacerdotale Domini, et in Verbo "habitaculum Ipsius," et regnum

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

(ee) Quod caelum in toto in duo regna distinctum sit, in regnum caeleste et in regnum spirituale (n. 3887, 4138).

Quod angeli regni caelestis recipiant Divinum Domini in parte voluntaria, ita interius quam angeli spirituales, qui recipiunt illud in parte intellectuali (n. 5113, 6367, 8521, 9935[? 9936], 9995, 10124).

(ff) Quod caeli, qui constituunt regnum caeleste, dicantur superiores; qui autem regnum spirituale, inferiores (n. 10068).

(gg) Quod interiora exprimantur per superiora, et quod superiora significent interiora (n. 2148, 3084, 4599, 5146, 8325).

(hh) Quod bonum regni caelestis sit bonum amoris in Dominum, et bonum regni spiritualis sit bonum charitatis erga proximum (n. 3691, 6435, 9468, 9680, 9683, 9780).

spirituale vocatur regnum regium Ipsius, et in Verbo "thronus Ipsius:" ex Divino caelesti etiam Dominus in mundo appellatus est "Jesus," et ex Divino spirituali "Christus."

25. Angeli in regno caelesti Domini valde excellent sapientia et gloria prae angelis qui in regno spirituali, ex causa quia interius recipiunt Divinum Domini, sunt enim in amore in Ipsum, et inde Ipsi propiores et conjunctiores.(ii) Quod illi angeli tales sint, est quia receperunt et recipiunt Divina vera statim in vita, et non ut spirituales praevia memoria et cogitatione; quapropter habent illa inscripta cordibus suis, ac percipiunt illa et quasi vident illa in se, nec usquam ratiocinantur de illis num ita sit vel non ita :(**) sunt quales describuntur apud Jeremiam,

"Indam legem meam menti eorum, et cordi eorum inscribam eam :... non docebunt amplius quisquam amicum suum et quisquam fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam;..cognoscent Me a minimo eorum ad maximum eorum (xxxi. 33, 34).

Et vocantur apud Esaiam,

"

"Docti a Jehovah "(liv. 13):

quod qui docti a Jehovah sint qui docti a Domino, docet Ipse Dominus apud Johannem (cap. vi. 45, 46).

26. Dictum est, quod illis sapientia et gloria sit prae reliquis, quia receperunt et recipiunt Divina vera statim in vita; ut primum enim audiunt illa, etiam volunt et faciunt illa, nec reponunt in memoria, et dein cogitant num ita sit. Qui tales sunt, sciunt illico per influxum a Domino, num verum sit verum quod audiunt, influit enim Dominus immediate in velle hominis, et mediate per velle in ejus cogitare; seu quod idem, influit Dominus immedi

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

(ii) Quod angeli caelestes immensum sapiant prae angelis spiritualibus (n. 2718, 9995).

Quale discrimen inter angelos caelestes et inter angelos spirituales (n. 2088, 2669, 2708, 2715, 3235, 3240, 4788, 7068, 8121[? 8521]. 9277, 10295).

(kk) Quod angeli caelestes non ratiocinentur de veris fidei, quia percipiunt illa in se, sed quod angeli spirituales ratiocinantur de illis num ita sit vel non ita (n. 202, 337, 597, 607, 784, 1121, 1387[? 1384], 1398[? 1385, 1394], 1919, 3246, 4448, 7680, 7877, 8780, 9277, 10786).

« PoprzedniaDalej »