Obrazy na stronie
PDF
ePub

nocentia sunt, ita qui communicant cum caelo intimo seu tertio. Sed haec adjunctio fit a Domino apud illos qui reformari ac regenerari possunt: aliter autem apud illos qui non reformari seu regenerari possunt; his quoque spiritus boni adjuncti sunt, ut per illos detineantur a malo quantum possibile est; sed immediata eorum conjunctio est cum malis spiritibus qui communicant cum inferno, unde eis tales sunt, quales ipsi homines sunt; si amantes sui, vel amantes lucri, vel amantes vindictae, vel amantes adulterii sunt, spiritus similes adsunt; et in eorum affectionibus malis quasi habitant; et illi, quantum homo non arceri potest a malo per bonos spiritus, tantum accendunt illum, et quantum affectio regnat tantum adhaerent nec recedunt. Ita homo malus conjunctus est inferno, et homo bonus conjunctus est caelo.

296. Quod homo regatur per spiritus a Domino, est quia non in ordine caeli est, nascitur enim in mala quae inferni sunt, ita prorsus contra Divinum ordinem; quapropter redigendus est in ordinem, et non redigi potest nisi mediate per spiritus. Aliter foret si homo nasceretur in bonum quod est secundum ordinem caeli; tunc non regeretur a Domino per spiritus, sed per ipsum ordinem, ita per influxum communem. Per hunc influxum regitur homo quoad illa quae procedunt a cogitatione et voluntate in actum, ita quoad loquelas et quoad actiones, nam hae et illae fluunt secundum ordinem naturalem, cum quibus ideo spiritus qui adjuncti sunt homini nihil commune habent. Per influxum communem e mundo spirituali etiam reguntur animalia, quia haec in ordine suae vitae sunt, nec illum potuerunt pervertere et destruere, quia illis non rationale. Quale discrimen inter homines et inter bestias, videatur supra (n. 39).

(EX ARCANIS Caelestibus.)

(y) Quod discrimen inter homines et bestias sit, quod homines possint elevari a Domino ad Se, et cogitare de Divino, amare illud, sic conjungi Domino; inde eis vita aeterna, secus autem bestiae (n. 4525, 6323, 9231).

Quod bestiae sint in ordine suae vitae, et quod ideo nascantur in convenientia suae naturae: non autem homo; qui ideo per intellectualia in ordinem vitae introducendus est (n. 637, 5850, 6323).

297. Quod porro conjunctionem caeli cum humano genere concernit, sciendum est quod Ipse Dominus influat apud unumquemvis hominem secundum ordinem caeli, tam in intima ejus quam in ultima ejus, et disponat illum ad recipiendum caelum, et regat ultima ejus ab intimis ejus et simul intima ab ultimis ejus, et sic contineat omnia et singula apud illum in nexu. Hic influxus Domini vocatur influxus immediatus; alter vero influxus, qui fit per spiritus, vocatur influxus mediatus; hic subsistit per illum. Influxus immediatus, qui est Ipsius Domini, est ex Divino Humano Ipsius, et est in voluntatem hominis et per voluntatem in intellectum ejus, ita in bonum hominis, et per bonum in verum ejus; seu quod idem, in amorem et per amorem in fidem ejus, non autem vicissim, minus in fidem absque amore, aut in verum absque bono, aut in intellectum qui non est ex voluntate. Divinus ille influxus est perpetuus, et recipitur in bono apud bonos, non autem apud malos; apud hos vel rejicitur, vel suffocatur, vel pervertitur; inde his vita mala est quae in spirituali sensu est mors.(s)

298. Spiritus qui apud hominem tam qui conjuncti caelo sunt quam qui conjuncti inferno, nusquam influunt ex sua memoria et inde cogitatione apud hominem, nam

Quod secundum communem influxum cadat cogitatio in loquelam et voluntas in gestus apud hominem (n. 5862, 5990, 6192, 6211). De communi influxu mundi spiritualis in vitas bestiarum (n. 1633, 3646).

(z) Quod influxus sit immediatus a Domino, et quoque mediatus per mundum spiritualem (n. 6063, 6307, 6472, 9682, 9683).

Quod influxus Domini immediatus sit in omnium singularissima (n. 6058, 6474-6478, 8717, 8728).

Quod Dominus influat in prima et simul ultima, quomodo (n. 5147, 5150, 6473, 7004, 7007, 7270).

Quod influxus Domini sit in bonum apud hominem, et per bonum in verum, et non vicissim (n. 5482, 5649, 6027, 8685, 8701, 10153). Quod vita quae influit a Domino varietur secundum statum hominis, et secundum receptionem (n. 2069[? 2888], 5986, 6472, 7343).. Quod apud malos, bonum, quod influit a Domino, vertatur in malum, et verum in falsum, ab experientia (n. 3643[? 3642, 3743), 4632).

Quod tantum recipiatur bonum et inde verum, quod continue influit a Domino, quantum non obstat malum et inde falsum (n. 2411, 3142, 3147, 5828).

si influerent ex sua cogitatione, homo non aliter sciret quam quod quae illorum sunt, sua forent (videatur supra, n. 256); sed usque per illos influit apud hominem e caelo affectio quae est amoris boni et veri, et ex inferno affectio quae est amoris mali et falsi; quantum itaque hominis affectio concordat cum illa quae influit, tantum recipitur ab illo in sua cogitatione, nam interior cogitatio hominis est prorsus secundum ejus affectionem seu amorem; quantum autem non concordat, tantum non recipitur: inde patet, quia non infertur cogitatio apud hominem per spiritus, sed solum affectio boni et affectio mali, quod homini sit electio, quia liberum, ita quod possit cogitatione recipere bonum et rejicere malum; nam scit quid bonum et quid malum ex Verbo: quod recipit cogitatione ex affectione, hoc etiam appropriatur ei, quod autem non recipit cogitatione ex affectione, hoc non appropriatur ei. Ex his constare potest qualis est influxus boni e caelo, ac influxus mali ex inferno apud hominem.

299. Datum etiam est scire, unde homini anxietas, dolor animi ac tristitia interior quae melancholia vocatur. Sunt spiritus qui nondum in conjunctione cum inferno sunt, quia adhuc in primo suo statu, de quibus in sequentibus, ubi de Mundo Spirituum, dicetur: illi amant indigesta et maligna, qualia sunt sordescentium ciborum in ventriculo; quapropter adsunt ubi talia apud hominem, quia illa iis sunt jucunda, ac inter se ex sua affectione mala ibi loquuntur. Affectio loquelae eorum influit inde apud hominem, quae affectio si contraria est affectioni hominis, fit ei tristitia et anxietas melancholica; si autem convenit, fit ei laetitia et hilaritas. Illi spiritus juxta ventriculum apparent; quidam ad sinistrum ejus, quidam ad dextrum ejus; quidam inferius, quidam superius; etiam propius et remotius; ita varie secundum affectiones in quibus sunt. Quod inde anxietas animi sit, ex pluri experientia scire et confirmari datum est; vidi illos, audivi illos, sensi anxietates ab illis subortas, locutus sum cum illis, abacti sunt et cessavit anxietas, redierunt et rediit anxietas, et appercepi incrementum et decrementum ejus secundum eorum appropinquationem et remotionem. Inde patuit mihi, unde est, quod quidam, qui non sciunt quid

conscientia ex eo quod non sit illis conscientia, adscribant ejus dolorem ventriculo. (aa)

300. Conjunctio caeli cum homine, non est sicut conjunctio hominis cum homine, sed est conjunctio cum interioribus quae sunt mentis ejus, ita cum spirituali seu interno ejus homine: cum naturali autem seu externo ejus est conjunctio per correspondentias; de qua conjunctione in sequente articulo, ubi de Conjunctione Caeli cum Homine per Verbum agendum est, dicetur.

301. Quod conjunctio caeli cum humano genere, et hujus cum caelo, talis sit ut unum subsistat ab altero, in sequente articulo etiam dicetur.

302. Locutus sum cum angelis de conjunctione caeli cum humano genere; et dixi, quod homo ecclesiae quidem dicat, quod omne bonum sit a Deo, et quod angeli sint apud hominem, sed quod usque pauci credant quod sint conjuncti homini, minus quod sint in cogitatione et affectione ejus. Ad haec angeli dixerunt, quod sciant quod talis fides et usque talis loquela sit in mundo, et maxime intra ecclesiam, (quod mirati sunt,) ubi tamen est Verbum, quod illos docet de caelo, et de ejus conjunctione cum homine; cum tamen talis conjunctio sit, ut homo ne minimum cogitare possit absque spiritibus ei adjunctis, et quod vita ejus spiritualis inde pendeat. Causam ignorantiae hujus rei dixerunt esse, quod homo credat se vivere ex se absque nexu cum Primo Esse vitae, et quod

[(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)]

(aa) Quod qui conscientiam non habent, non sciant quid conscientia (n. 7490, 9121).

Quod sint quidam qui rident ad conscientiam cum audiunt quid sit (n. 7217).

Quod quidam credant quod conscientia nihil sit, quidam quod sit aliquid triste dolorificum naturale vel ex causis in corpore vel ex causis in mundo, quidam quod aliquid apud vulgus ex religioso (n. [206, 831.] 950).

Quod sit conscientia vera, conscientia spuria, et conscientia falsa (n. 1033).

Quod dolor conscientiae sit anxietas mentis propter injustum, insincerum, et quodcunque malum quod homo credit esse contra Deum et contra bonum proximi (n. 7217).

Quod conscientia illis sit qui in amore in Deum et in charitate erga proximum sunt, non autem illis qui non sunt (n. 831, 965, 2380,

non sciat quod nexus ille sit per caelos, cum tamen homo, si solveretur ille nexus, actutum caderet mortuus. Si homo crederet sicut res in se est, quod omne bonum sit a Domino, et omne malum ab inferno, tunc non bonum apud se meritorium faceret, nec imputaretur ei malum; nam sic in omni bono quod cogitat et facit spectaret ad Dominum, et omne malum, quod influit, rejiceretur ad infernum unde est. Sed quia homo non credit aliquem influxum e caelo et ex inferno, et inde putat quod in se et inde quod a se sint omnia quae cogitat et quae vult, ideo ille appropriat sibi malum, et bonum quod influit conspurcat merito.

[XXXIV.]

DE CONJUNCTIONE CAELI CUM HOMINE PER VERBUM.

303. Illi qui ex ratione interiore cogitant, videre possunt quod omnium nexus sit per intermedia cum Primo, et quod quicquid non in nexu est, diffluat; sciunt enim, cum cogitant, quod nihil subsistere possit a se, sed a priori se, ita omnia a Primo; et quod nexus cum priori se sit sicut est effectus cum sua causa efficiente; cum enim aufertur causa efficiens a suo effectu, tunc effectus solvitur et dilabitur. Quia ita cogitaverunt docti, ideo viderunt et dixerunt, quod subsistentia sit perpetua existentia; ita quod omnia a Primo, a quo quia exstiterunt, etiam perpetuo existant, hoc est, subsistant. Sed qualis est nexus cujusvis rei cum priori se, ita cum Primo a quo omnia, non paucis dici potest, quia est varius et diversus; in genere solum quod nexus sit mundi naturalis cum mundo spirituali, et quod inde sit quod correspondentia sit omnium quae in naturali mundo sunt cum omnibus quae in spirituali (de qua Correspondentia videatur, n. 103-115); tum quod nexus sit et inde correspondentia omnium hominis cum omnibus caeli (de qua etiam supra, n. 87–102). 304. Homo ita creatus est, ut nexum et conjunctionem habeat cum Domino, at cum angelis caeli modo

« PoprzedniaDalej »