Obrazy na stronie
PDF
ePub

lum, nisi ei innocentia sit: et quod id sit, quod intelligitur a Domino,

"Sinite infantes venire ad Me, ne prohibete eos, talium enim est regnum " caelorum. "Amen dico vobis, quicunque non receperit regnum" caelorum “ut infans, non ingredietur in illud” ([Matth. xix. 14; xviii. 3;] Marc. x. 14, 15; Luc. xviii. 16, 17):

per "infantes" ibi, ut quoque alibi in Verbo, intelliguntur innocentes:( [pag. 162]) innocentiae status etiam describitur a Domino (Matth. vi. "24, 25), sed per meras correspondentias: causa quod bonum sit bonum quantum in eo est innocentia, est quia omne bonum est a Domino, et innocentia est velle duci a Domino. Informatus etiam sum, quod verum non conjungi possit bono ac bonum vero, nisi media innocentia; inde quoque est, quod angelus non sit angelus caeli, nisi in illo innocentia sit; nam caelum non est in aliquo priusquam in illo conjunctum est verum bono: inde conjunctio veri et boni vocatur conjugium caeleste, et conjugium caeleste est caelum. Informatus etiam sum, quod amor vere conjugialis ducat suam existentiam ex innocentia, quia ex conjunctione boni et veri, in qua sunt binae mentes, nempe mariti et uxoris; quae conjunctio cum descendit, sistitur sub specie amoris conjugialis: nam conjuges, sicut mentes eorum, se mutuo amant. Inde est lusus sicut infantiae et sicut innocentiae in amore conjugiali.

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

() Quod amor vere conjugialis sit innocentia (n. 2736).

Quod amor conjugialis sit velle quod alter, ita mutuo et vicissim (n. 2731).

Quod qui in amore conjugiali sunt, in intimis vitae cohabitent (n. 2732).

Quod sit unio duarum mentium, et sic ut ex amore unum sint (n. 10168, 10169).

Quod amor vere conjugialis ducat originem et essentiam ex conjugio boni et veri (n. 2728, 2729).

De spiritibus angelicis qui perceptionem habent, num sit conjugiale, ex idea conjunctionis boni et veri (n. 10756).

Quod amor conjugialis se prorsus similiter habeat, sicut conjunctio boni et veri (n. 1094[? 1904], 2173, 2429[? 2729], 2503[? 2508], 3101[? 3103], 3102[? 3132]. 3155, 3179, 3180, 4358, 5407[? 5807], 5835, 9206, 9207,9495, 9637).

Quod ideo in Verbo per "conjugium" intelligatur conjugium boni et veri, quale est in caelo, et quale erit in ecclesia, (n, 3132, 4434.

282. Quia innocentia est ipsum Esse boni apud angelos caeli, patet quod Divinum Bonum procedens a Domino sit ipsa Innocentia, nam id Bonum est quod influit apud angelos, et afficit illorum intima, ac disponit et adaptat ad recipiendum omne bonum caeli: similiter fit apud infantes, quorum interiora per transfluxum innocentiae a Domino non modo formantur, sed etiam continue adaptantur et disponuntur ad recipiendum bonum amoris caelestis, quoniam bonum innocentiae ab intimo agit, est enim, ut dictum est, Esse omnis boni. Ex his constare potest, quod omnis innocentia sit a Domino: inde est, quod Dominus in Verbo dicatur Agnus, nam "agnus" significat innocentiam.(m) Quia innocentia est intimum in omni bono caeli, ideo quoque illa ita afficit mentes, ut qui illam sentit, quod fit appropinquante angelo intimi caeli, videatur sibi non sui juris esse, et inde tali jucundo affici et quasi auferri, ut appareat omne jucundum mundi nihil esse respective: ex apperceptione ejus hoc loquor.

283. Omnes qui in bono innocentiae sunt, afficiuntur innocentia; et quantum quis in illo bono est, tantum afficitur: at qui non in bono innocentiae sunt, non afficiuntur illa: quapropter omnes illi qui in inferno sunt, prorsus contra innocentiam sunt; nec sciunt quid innocentia; immo tales sunt, ut quantum quis innocens, tantum flagrent ei damnum inferre: inde est, quod non sustineant videre infantes; ut primum vident, incenduntur crudeli cupidine nocendi. Ex eo patuit, quod proprium hominis, et inde amor sui, sit contra innocentiam; nam omnes qui in inferno sunt, in proprio sunt et inde in amore sui.(*)

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

(m) Quod "agnus" in Verbo significet innocentiam et ejus bonum (n. 3994, 10132).

(n) Quod proprium hominis sit se amare prae Deo, et mundum prae caelo, et nihili facere proximum respective ad se; ita quod sit amor sui et mundi (n. 694, 731, 4317, 5660).

Quod mali sint prorsus contra innocentiam, usque ut non sufferant praesentiam ejus (n. 2126).

[XXXII.]

DE STATU PACIS IN CAELO.

284. Qui non in pace caeli fuerat, non percipere potest quid pax in qua sunt angeli; homo etiam, quamdiu in corpore est, non potest recipere pacem caeli, ita non percipere illam, quia hominis perceptio est in naturali. Is, ut percipiat, debet talis esse, ut quoad cogitationem possit elevari et abduci a corpore, et sisti in spiritu, et tunc esse cum angelis. Quia ita mihi percepta est pax caeli, possum describere illam; ast non vocibus qualis est in se, quia voces humanae non adaequatae sunt; sed modo vocibus qualis est comparative ad illam requiem animi, quae est illis qui contenti sunt in Deo.

285. Sunt duo intima caeli, nempe innocentia et pax. Intima dicuntur, quia immediate procedunt a Domino. Innocentia est ex qua omne bonum caeli, et pax est ex qua omne jucundum boni; omne bonum suum jucundum habet; utrumque tam bonum quam jucundum est amoris, nam quod amatur hoc bonum dicitur, et quoque ut jucundum percipitur inde sequitur, quod duo illa intima, quae sunt innocentia et pax, ex Divino Amore Domini procedant, et afficiant angelos ab intimo. Quod innocentia sit intimum boni, videatur in articulo mox praecedente, ubi de statu innocentiae angelorum caeli actum est; quod autem pax sit intimum jucundi ex bono innocentiae, nunc explicabitur.

286. Unde pax primum dicetur. Divina Pax est in Domino, existens ex unione ipsius Divini ac Divini Humani in Ipso. Divinum pacis in caelo est a Domino, existens ex conjunctione Ipsius cum angelis caeli, et in particulari ex conjunctione boni et veri apud unumquemvis angelum hae sunt origines pacis. Ex quibus constare potest, quod pax in caelis sit Divinum intime afficiens beatitudine omne bonum ibi, ita ex qua omne gaudium caeli; et quod sit in sua essentia Divinum gaudium Divini amoris Domini ex conjunctione Ipsius cum caelo, et cum

unoquovis ibi: hoc gaudium perceptum a Domino in angelis, et ab angelis a Domino, est pax. Inde per derivationem est angelis omne beatum, jucundum, et felix, seu id quod vocatur gaudium caeleste.()

287. Quia inde sunt origines pacis, ideo Dominus vocatur "Princeps pacis," et dicit quod ab Ipso pax, et in Ipso pax; tum angeli dicuntur "angeli pacis," et caelum "habitaculum pacis," ut in his sequentibus locis:

"Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus humero principatus; et vocabitur nomen Ipsius Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps Pacis; multiplicanti principatum et pacem non erit finis" (Esai. ix. 5, 6 [B. A. 6, 7]). Jesus dixit, "Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non sicut mundus dat, Ego do vobis" (Joh. xiv. 27).

46

"Haec locutus sum vobis, ut in Me pacem habeatis" (Joh. xvi. 33). "Tollet Jehovah facies suas ad te, et dabit tibi pacem" (Num. vi. 26). 'Angeli pacis amare flent; vastatae sunt semitae" (Esai. xxxiii. 7, 8). 'Erit opus justitiae pax;....et habitabit populus meus in habitaculo pacis " (Esai. xxxii. 17, 18).

46

Quod sit pax Divina et caelestis, quae per "pacem" in Verbo intelligitur, constare etiam potest ex aliis locis, ubi nominatur

(Ut Esai. lii. 7; cap. liv. 10; cap. lix. 8: Jerem. xvi. 5; cap. xxv. 37; cap. xxix. 11: Hagg. ii. 9: Sach. viii. 12: Psalm. xxxvii. 37: et alibi).

Quia Pax significat Dominum et caelum, et quoque caeleste gaudium, et jucundum boni, ideo salutationes antiquis temporibus fuerunt, et inde quoque hodie sunt, "Pax vobiscum;" quod etiam Dominus confirmavit, dicendo ad discipulos quos emisit,

"Quam domum intraveritis, primum dicite Pax domui huic; et si fuerit ibi filius pacis, requiescet super illo pax vestra" (Luc. x. 5, 6); et quoque Ipse Dominus, cum apparuit apostolis, dixit, "Pax vobiscum" (Joh. xx. 19, 21, 26).

(EX ARCANIS caelestibus.)

(0) Quod per pacem in supremo sensu intelligatur Dominus, quia ab Ipso pax; et in sensu interno caelum, quia ibi in statu pacis (n. 3780, 4681).

Quod pax in caelis sit Divinum intime afficiens beatitudine omne bonum et verum ibi, et quod sit incomprehensibilis homini (n. 92, 3780, 5662, 8455, 8665).

Quod Divina pax sit in bono, non autem in vero absque bono (n.

Status pacis etiam intelligitur in Verbo per

Quod Jehovah dicitur "odoratus odorem quietis" (ut Exod. xxix. 18, 25, 41: Levit. i. 9, 13, 17; cap. ii. 2, 9; cap. vi. 8, 14; cap. xxiii. 12, 13, 18: Num. xv. 3, 7, 13; cap. xxviii. 6, 8, 13; cap. xxix. 2, 6, 8, 13, 36):

per "odorem quietis" in sensu caelesti significatur perceptio pacis. Quoniam "pax" significat unionem ipsius Divini ac Divini Humani in Domino, ac conjunctionem Domini cum caelo et cum ecclesia, ac cum omnibus in caelo et quoque in ecclesia qui recipiunt Ipsum, ideo in recordationem eorum Sabbatum institutum est, ac nominatum a quiete seu pace, ac sanctissimum Ecclesiae Repraesentativum fuit; ac ideo Dominus Se vocavit "Dominum Sabbati"

(Matth. xii. 8; Marc. ii. 27, 28; Luc. vi. 5).(9)

288. Pax caeli, quia est Divinum beatitudine intime afficiens ipsum bonum quod apud angelos, non venit ad manifestam eorum perceptionem, nisi quam per jucunditatem cordis cum in bono suae vitae sunt, et per amoenitatem cum audiunt verum concordans bono suo, ac per hilaritatem mentis cum percipiunt conjunctionem eorum; inde tamen influit in omnia vitae illorum acta et cogitata, et ibi sistit se ut gaudium, etiam in externa specie. Sed pax quoad suum quale et quantum differt in caelis secundum innocentiam eorum qui ibi, quoniam innocentia et pax pari passu ambulant; nam ut supra dictum est, innocentia

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

(p) Quod "odor" in Verbo significet perceptivum grati vel ingrati secundum quale amoris et fidei de quo dicitur (n. 3577, 4626, 4628, 4748, 5021[? 5621], 10292).

Quod "odor quietis," ubi de Jehovah, sit perceptivum pacis (n. 925, 10054).

Quod ideo thura, suffimenta, odores in oleis et unguentis, facta sint repraesentativa (n. 925, 4748, 5621, 10177).

(9) Quod "sabbathum" in supremo sensu significaverit unionem ipsius Divini ac Divini Humani in Domino, in sensu interno conjunctionem Divini Humani Domini cum caelo et cum ecclesia, in genere conjunctionem boni et veri, ita conjugium caeleste (n. 8495, 10356, 10730).

Inde quod "quies die sabbati" significaverit statum illius unionis, quia tunc Domino quies, et per id pax et salus in caelis et in terris, et in sensu respectivo conjunctionem Domini cum homine, quia tunc ei pax et salus (n. 8494, 8510, 10360, 10367, 10370, 10374, 10668, 10730).

« PoprzedniaDalej »