Obrazy na stronie
PDF
ePub

DE CAELO ET INFERNO.

PRAEFATIO.

1. Ubi Dominus de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus ecclesiae, (a) coram discipulis loquitur, ad finem praedictionum de successivis statibus ejus quoad amorem et fidem," ita dicit:

“Statim..post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et potentiae caelorum commovebuntur. Et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo; et tunc plangent omnes tribus terrae: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria multa. Et emittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis, ab extremo caelorum usque ad extremum illorum " (Matth. xxiv. 29–31).

Qui secundum sensum litterae illa verba intelligunt, non aliter credunt, quam quod omnia illa secundum descriptionem in illo sensu postremo tempore, quod vocatur Ultimum Judicium, eventura sint; ita non solum quod sol et luna obscurabuntur, et quod stellae cadent de caelo, quodque appariturum signum Domini in caelo, et quod visuri Ipsum in nubibus, et simul angelos cum tubis, sed etiam secundum praedictiones alibi, quod totus mundus aspectabilis periturus sit, ac postea novum caelum cum nova terra exstiturum: in hac opinione sunt plerique hodie intra ecclesiam. Sed qui ita credunt, non sciunt arcana quae latent in singulis Verbi; in singulis enim Verbi est

(EX ARCANIS Caelestibus.)

(a) Consummatio saeculi, quod sit ultimum tempus ecclesiae (n. 4535, 10672[? 10622]).

(6) Explicantur quae Dominus de consummatione saeculi, deque adventu Ipsius, ita de successiva vastatione ecclesiae et de ultimo judicio, praedixerat apud Matthaeum, cap., xxiv. et xxv., in initiis ad capità xxvi. ad xxxix. Genes.; et ibi n. 3353-3356, 3486-3489, 3650-3655, 3751-3759[?_3757], 3897-3901, 4056-4060, 4229-4231, 4332-4335, 4422-4424, 4635-4638, 4661-4664, 4807-4810, 4954-4959, 5063-5071).

sensus internus; in quo non naturalia et mundana, qualia sunt quae in sensu litterae, sed spiritualia et caelestia, intelliguntur; et hoc non modo quoad sensum plurium vocum, sed etiam quoad unamquamvis vocem ;) Verbum enim conscriptum est per meras correspondentias, ob finem ut in singulis sensus internus sit. Qualis ille sensus est, constare potest ex omnibus illis quae de eo sensu in Arcanis Caelestibus dicta et ostensa sunt; quae etiam inde collata videantur in explicatione De Equo Albo, de quo in Apocalypsi. Secundum eundem sensum intelligenda sunt quae Dominus in supra allato loco de adventu suo in nubibus caeli locutus est; per "solem" ibi, qui obscurabitur, significatur Dominus quoad amorem ;) per "lunam" Dominus quoad fidem; per "stellas" cognitiones boni et veri, seu amoris et fidei;(8) per "signum Filii hominis in caelo," apparitio Divini veri; per "tribus terrae," quae plangent, omnia veri et boni, seu fidei et amoris; (4) per "adventum Domini in nubibus caeli cum potentia et gloria," praesentia Ipsius in Verbo, et revelatio; per "nubes" significatur Verbi sensus litterae, (*) et per "gloriam Verbi sensus internus; per "angelos cum tuba et voce

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

(c) Quod in omnibus et singulis Verbi sit sensus internus seu spiritualis (n. 1143, 1984, 2135, 2333, 2395, 2495, 4442, 9049[? 9048], 9063, 9086).

(d) Quod Verbum per meras correspondentias conscriptum sit, et quod inde omnia et singula ibi significent spiritualia (n. 1404, 1408, 1409, 1540, 1619, 1659, 1709, 1783, 2900, 9086).

(e) Quod "sol" in Verbo significet Dominum quoad amorem, et inde amorem in Dominum (ň. 1529, 1837, 2441, 2495, 4060, 4696, [4996, 7083, 10809).

(f) Quod "luna" in Verbo significet Dominum quoad fidem, et inde fidem in Dominum (n. 1529, 1530, 2495, 4060, 4996[? 4696], 7083). (g) Quod "stellae" in Verbo significent cognitiones boni et veri (n. 2495, 2849, 4697).

(4) Quod "tribus" significent omnia vera et bona in complexu, ita omnia fidei et amoris (n. 3858, 3926, 4060, 6335).

(2) Quod "adventus Domini" sit praesentia Ipsius in Verbo, ac revelatio (n. 3900, 4060).

(k) Quod "nubes" in Verbo significent Verbum in littera, seu sensum litterae ejus (n. 4060, 4391, 5922, 6343, 6752, 8106, 8781, 9430, 10551, 10574).

(7) Quod "gloria" in Verbo significet Divinum verum quale est

1

magna" significatur caelum unde Divinum verum. () Inde constare potest, quod per illa verba Domini intelligatur, quod in fine ecclesiae, quando amplius non amor et inde non fides, Dominus aperturus sit Verbum quoad sensum ejus internum, et quod revelaturus arcana caeli arcana, quae in nunc sequentibus revelantur, sunt de Caelo et de Inferno, et simul de Vita hominis post mortem. Homo ecclesiae hodie vix aliquid novit de caelo et de inferno, nec de vita sua post mortem, tametsi omnia descripta exstant in Verbo; immo etiam multi, qui intra ecclesiam nati sunt, negant illa, dicentes corde suo, "Quis inde venit et narravit?" Ne itaque tale negativum, quod imprimis regnat apud illos qui multa e mundo sapiunt, etiam inficiat et corrumpat simplices corde et simplices fide, datum est mihi una esse cum angelis, et loqui cum illis sicut homo cum homine, et quoque videre quae in caelis, tum quae in infernis, et hoc per tredecim annos; ita nunc illa ex Visis et Auditis describere; sperans sic ignorantiam illustrari, et incredulitatem dissipari. Quod hodie immediata talis revelatio existat, est quia illa est quae per adventum Domini intelligitur.

[I.]

QUOD DOMINUS SIT DEUS CAELI.

2. Primum erit scire quis Deus caeli est, quoniam reliqua inde pendent. In universo caelo non alius agnoscitur pro Deo caeli quam solus Dominus; dicunt ibi sicut Ipse docuit,

Quod unus sit cum Patre; quod Pater in Ipso, et Ipse in Patre; et

in caelo, et quale est in sensu interno Verbi (n. 4809, 5292, 5922, 8267, 8427, 9429, 10574).

(m) Quod "tuba" seu "buccina" significet Divinum verum in caelo, et e caelo revelatum (n. 8815, 8823, 8915); [quod hoc] similiter [significetur] per "vocem" (n. 6971, 9926).

quod qui videt Ipsum, videat Patrem: et quod omne sanctum ab Ipso procedat (Joh. x. 30, 38 ; cap. xiv. [9,] 10, 11; cap. xvi. 13–15). Locutus sum cum angelis saepius de hac re, et constanter dixerunt, quod non possint in caelo distinguere Divinum in tria, quoniam sciunt et percipiunt quod Divinum unum sit, et quod unum sit in Domino: dixerunt etiam, quod qui ab ecclesia ex mundo veniunt, apud quos idea trium Divinorum est, non possint admitti in caelum, quoniam errat eorum cogitatio ab uno ad alterum, et non ibi licet cogitare tres et dicere unum,(*) quia quisque in caelo ex cogitatione loquitur, est enim ibi loquela cogitativa seu cogitatio loquens; quare qui in mundo distinxerunt Divinum in tria, ac separatam ideam de unoquovis acceperunt, et non illam in Domino unam fecerunt et concentraverunt, non recipi possunt; datur enim in caelo omnium cogitationum communicatio, quare si illuc veniret, qui cogitat tres et dicit unum, statim internosceretur et rejiceretur. Sed sciendum est, quod omnes illi qui non separaverunt verum a bono seu fidem ab amore, in altera vita, cum instructi, recipiant ideam caelestem de Domino, quod sit Deus universi; aliter vero qui fidem separaverunt a vita, hoc est, qui non vixerunt secundum praecepta verae fidei.

3. Qui intra ecclesiam negaverunt Dominum, et agnoverunt solum Patrem, et in tali fide se confirmaverunt, illi extra caelum sunt; et quia non datur apud illos aliquis influxus e caelo, ubi Dominus solus adoratur, privantur per gradus facultate cogitandi verum de quacunque re, et tandem fiunt vel sicut muti, vel loquuntur stolide, et in eundo errant, ac brachia eorum pendent et vibrantur sicut expertia virium in internodiis. Qui autem negaverunt Divinum Domini, et agnoverunt solum Humanum Ipsius, ut Sociniani, illi similiter extra caelum sunt, ac feruntur antrorsum paulo versus dextrum, ac in profundum demittuntur, et sic prorsus separantur a reliquis e Christiano

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

(n) Quod Christiani in altera vita explorati, qualem ideam de Deo uno haberent, et quod compertum sit quod haberent ideam trium deorum (n. 2329, 5256, 10736, 10738, 10821).

Quod Divinum Trinum in Domino agnoscatur in caelo (n. 14, 15, 1729, 2005, 5256, 9303).

orbe. Qui autem dicunt se credere in Divinum invisibile, quod nominant Ens universi a quo omnia exstiterant, ac rejiciunt fidem de Domino, illi experti sunt quod in nullum Deum credant, quia Divinum invisibile est illis quale est naturae in suis primis, in quod non cadit fides et amor, quia non cogitatio:) illi relegantur inter illos, qui vocantur naturalistae. Aliter fit cum illis qui extra ecclesiam nati sunt, qui Gentes vocantur; de quibus in sequentibus.

4. Omnes infantes, ex quibus tertia pars caeli, initiantur in agnitionem et fidem, quod Dominus sit eorum Pater, et postea quod sit omnium Dominus, ita Deus caeli et terrae. Quod infantes adolescant in caelis, et perficiantur per cognitiones, usque in angelicam intelligentiam et sapientiam, videbitur in sequentibus.

5. Quod Dominus sit Deus caeli, non ambigere possunt illi qui ab ecclesia sunt; docuit enim Ipse,

Quod omnia Patris, Ipsius sint (Matth. xi. 27: Joh. xvi. 15; cap. xvii. 2); Et quod Ipsi omnis potestas sit in caelo et in terra (Matth. xxviii. (18):

"in caelo et in terra" dicit, quoniam qui caelum regit etiam terram regit, unum enim pendet ab altero.(2) Regere caelum et terram, est recipere ab Ipso omne bonum quod amoris, et omne verum quod fidei, ita omnem intelligentiam et sapientiam, et sic omnem felicitatem; in summa, vitam aeternam. Hoc etiam Dominus docuit, dicendo,

"Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui vero non credit Filio, non videbit vitam" (Joh. iii. 36).

Alibi,

"Ego sum resurrectio et vita; qui credit in Me, etsi moritur, vivet; omnis qui vivit et credit in Me, non morietur in aeternum" (Joh. xi. (2)25, 26).

Et alibi,

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

(0) Quod Divinum non perceptibile aliqua idea, non receptibile sit fide (n. 4733, 5110, 5633[? 5663], 6982, 6996, 7004, 7211, 9267[? 9356, 10267], 9359, 9972, 10067).

() Quod universum caelum Domini sit (n. 2751, 7086). Quod Ipsi potestas in caelis et in terris (n. 1607, 10089, 10827). Quod quia Dominus regit caelum etiam regat omnia quae inde pendent, ita omnia in mundo (n. 2026, 2027, 4523, 4524). Quod Domino soli sit potestas removendi inferna, detinendi a malis, ac tenendi in bono, ita salvandi (n. 10019).

« PoprzedniaDalej »