Obrazy na stronie
PDF
ePub

leges, secundum quas inter se vivent. Praefecti administrant omnia secundum leges; intelligunt illas quia sapientes sunt, et in rebus dubiis illustrantur a Domino.

216. Quoniam regimen ex bono, quale est in regno caelesti Domini, vocatur Justitia, et regimen ex vero, quale est in regno spirituali Domini, vocatur Judicium, ideo in Verbo dicitur "justitia et judicium," ubi agitur de caelo et de ecclesia, et per "justitiam" significatur bonum caeleste, et per "judicium" bonum spirituale, quod bonum, ut supra dictum est, in sua essentia est verum. Ut in sequentibus his locis:

"Paci non erit finis super throno Davidis, et super regno Ipsius, ad stabiliendum illud, et ad fulciendum illud in judicio et [in] justitia, a nunc et usque in aeternum” (Esai, ix. 6 [B.A. 7]):

per "Davidem" ibi intelligitur Dominus, (*) et per "regnum Ipsius" caelum, ut patet ex nunc sequenti loco:

46

"

'Suscitabo Davidi Germen justum, et regnabit Rex, et intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam in terra (Jerem. xxiii. 5). "Exaltetur Jehovah, quia inhabitat altum; implevit Zionem judicio et justitia" (Esai. xxxiii. 5):

per "Zionem" etiam intelligitur caelum et ecclesia.(*)

"Ego Jehovah faciens.. judicium et justitiam in terra, quia in illis beneplacet Mihi" (Jerem. ix. 23 [B.A. 24]).

44

Desponsabo te Mihi in aeternum, et desponsabo te Mihi in justitia et judicio" (Hosch. ii. 19);

"Jehovah in caelis est.... ...justitia tua sicut montes Dei, et judicia tua sicut abyssus magna" (Psalm. xxxvi. 6, 7 [B.A. 5, 6]) ; "[Interrogant Me Judicia Justitiae, appropinquationem Dei desiderent" (Esai, lviii. 2);

et alibi.

217. In regno spirituali Domini variae regiminis formae sunt, in una societate non similis ut in altera: varietas est secundum ministeria quae societates obeunt. Sunt ministeria illarum secundum ministeria omnium in homine, quibus correspondent, quae quod varia sint, notum est; aliud enim ministerium est cordi, aliud pulmoni, aliud hepati, aliud pancreati et lieni, et aliud quoque cuivis

(EX ARCANIS Caelestibus.)

(u) Quod per " Davidem " in propheticis Verbi intelligatur Dominus (n. 1888, 9954).

(x) Quod per "Zionem" in Verbo intelligatur ecclesia, in specie ecclesia caelestis (n. 2362, 9055).

organo sensorio. Sicut variae horum administrationes sunt in corpore, ita quoque variae administrationes sunt societatum in Maximo Homine, qui est caelum, nam societates sunt quae illis correspondent. Quod Correspondentia omnium Caeli sit cum omnibus Hominis, videatur in suo articulo (supra, n. 87-102). Sed omnes formae regiminis in eo conveniunt, quod spectent bonum publicum ut finem, et in illo bonum cujusvis ; et hoc fit, quia omnes in universo caelo sub auspicio Domini sunt, qui amat omnes, et ex Divino Amore ordinat ut commune bonum sit ex quo singuli suum bonum accipiant; quisque etiam accipit bonum sicut amat commune; nam quantum quis amat commune, tantum amat omnes et singulos: et quia is amor est Domini, ideo tantum amatur a Domino, et ei bonum fit.

218. Ex his constare potest, quales praefecti sunt; quod nempe sint qui in amore et in sapientia sunt prae reliquis, ita qui ex amore volunt omnibus bonum, et ex sapientia sciunt prospicere ut id fiat. Qui tales sunt, non dominantur et imperant, sed ministrant et serviunt, nam bonum facere aliis ex amore boni est servire, et prospicere ut id fiat est ministrare; illi nec se majores reliquis faciunt, sed minores, nam priori loco bonum societatis et proximi habent, posteriori autem suum; quod priori loco est majus est, quod posteriori minus. Usque tamen est illis honor et gloria; habitant in medio societatis, editius quam reliqui, et quoque in magnificis palatiis; acceptant etiam hanc gloriam et illum honorem, at non propter se sed propter obedientiam: sciunt enim omnes ibi quod ille honor et illa gloria illis sit a Domino, et quod ideo obe

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

(y) Quod omnis homo et societas, tum patria et ecclesia, et in universali sensu regnum Domini, sit proximus; et quod illis benefacere ex amore boni secundum quale status eorum, sit amare proximum; ita quod bonum illorum, quod etiam est bonum commune, cui consulendum, sit proximus (n. 6818-6824, 8123).

Quod etiam bonum civile, quod est justum, sit proximus (n. 2915, 4730, 8120 [ad] 8123).

Inde quod charitas erga proximum se extendat ad omnia et singula vitae hominis, et quod amare bonum et facere bonum ex amore boni et veri, et quoque justum ex amore justi, in quacunque functione et in omni opere, sit amare proximum (n. 2417, 8121 [ad] 8124).

diendi. Haec sunt quae intelliguntur per Domini verba ad discipulos,

"Quicunque voluerit inter vos magnus fieri, esto vester minister; et quicunque voluerit inter vos primus esse, sit vester servus : sicut Filius hominis non venit ut Sibi ministretur, sed ut ministret" (Matth. xx. [26,] 27, 28).

"Qui maximus est inter vos esto sicut minimus, et qui ductor est sicut qui ministrat" (Luc. xxii. 26).

219. Regimen simile in minima forma est quoque in unaquavis domo: est ibi herus et sunt famuli; herus amat famulos et famuli amant herum, unde ex amore serviunt sibi mutuo; herus docet quomodo vivendum, et dicit quid faciendum; famuli obediunt et officia praestant: usum praestare est jucundum vitae omnium. Inde patet, quod regnum Domini sit regnum usuum.

220. Sunt quoque regimina in infernis, nam nisi forent regimina non tenerentur in vinculis; sed regimina ibi sunt opposita regiminibus in caelis; sunt omnia amoris sui; quisque ibi vult imperare aliis et supereminere; qui sibi non favent, illos odio habent, in illos vindictas exercent, et in illos saeviunt; nam talis est amor sui: quapropter illis praeficiuntur maligniores, quibus ex timore obediant. Sed de his infra, ubi de infernis.

(EX ARCANIS Caelestibus.)

(8) Quod duo imperii genera sint, unum ex amore erga proximum, alterum ex amore sui (n. 10814).

Quod ex imperio, quod ex amore erga proximum, omnia bona et felicia (n. 10160, 10814).

Quod in caelo nemo velit imperare ex amore sui, sed quod omnes velint ministrare, et quod hoc sit imperare ex amore erga proximum, et quod inde illis tanta potestas (n. 5732).

Quod ex imperio quod ex amore sui omnia mala (n. 10038).

Quod postquam amores sui et mundi coeperunt regnare, homines coacti sint se subjicere imperiis, ut tuti essent (n. 7364, 10160, 10814).

[XXV.]

DE CULTU DIVINO IN CAELO.

221. Cultus Divinus in caelis non absimilis est cultui Divino in terris quoad externa, sed quoad interna differt; sunt illis aeque doctrinae, sunt praedicationes, et sunt templa. Doctrinae quoad essentialia conveniunt, sed interioris sapientiae sunt quae in caelis superioribus, quam quae in caelis inferioribus: praedicationes sunt secundum doctrinas: et sicut illis sunt domus et palatia (n. 183-190), ita quoque sunt templa in quibus praedicationes fiunt. Quod talia in caelis quoque sint, est quia angeli continue perficiuntur sapientia et amore; est enim illis aeque ac hominibus intellectus et voluntas, ac intellectus talis est ut continue queat perfici, similiter voluntas; intellectus per vera quae sunt intelligentiae, et voluntas per bona quae sunt amoris.(aa)

222. Verum ipse cultus Divinus in caelis non consistit in frequentandis templis, et in auscultandis praedicationibus, sed in vita amoris, charitatis et fidei secundum doctrinas; praedicationes in templis inserviunt solum pro mediis ut instruantur in rebus vitae. Locutus sum cum angelis de hac re, et dixi quod in mundo credatur, quod cultus Divinus solum sit frequentare templa, praedicationes auscultare, ter quaterve quotannis obire sacramentum Cenae, et reliqua cultus secundum ecclesiae statuta, et quoque vacare precibus, et tunc se devote gerere. Angeli dixerunt, quod haec sint externa quae facienda, sed quod nihil efficiant si non internum sit ex quo procedant, et quod internum sit vita secundum praecepta quae docet doctrina.

(EX ARCANIS Caelestibus.)

(aa) Quod intellectus sit recipiens veri, et voluntas boni (n. 3623. 6125, 7503, 9300, 9930).

Quod sicut omnia se referunt ad verum et bonum, ita omne vitac hominis ad intellectum et voluntatem (n. 803, 10122).

Quod angeli in aeternum perficiantur (n. 4803, 6648).

223. Ut scirem quales illorum conventus sunt in templis, datum est aliquoties intrare et praedicationes audire. Praedicator in pulpito stat ab oriente; ante faciem ejus sedent qui in luce sapientiae prae reliquis sunt, ad horum latus dextrum et sinistrum qui in minore; discumbunt in forma circi, ita ut omnes in aspectu praedicatoris sint; ad latera utrinque, quo ejus aspectus non vadit, nullus est. Ad portam, quae est ad orientem templi ad sinistrum pulpiti, stant qui initiantur: non licet alicui post pulpitum stare; si aliquis ibi, confunditur praedicator; similiter fit, si aliquis in coetu dissentit, quapropter eum oportet avertere faciem. Praedicationes fiunt tali sapientia, ut illis aequiparari nequeant quae in mundo; sunt enim in caelis. in luce interiore. Templa apparent sicut a lapide in regno spirituali, et sicut ex ligno in regno caelesti; ex causa, quia lapis correspondet vero, in quo sunt qui in regno spirituali, et lignum correspondet bono, in quo sunt qui in regno caelesti.(66) Aedes in hoc regno nec vocantur Templa, sed Domus Dei. In regno caelesti sunt aedes absque magnificentia; in regno autem spirituali cum magnificential majore et minore.

224. Locutus etiam sum cum quodam praedicatore de sancto in quo sunt qui audiunt praedicationes in templis et dixit, quod pium, devotum, et sanctum, sint cuivis secundum interiora ejus quae sunt amoris et fidei, quoniam in his ipsum sanctum est quia Divinum Domini; et quod non sciat quid sanctum externum absque illis et cum cogitavit de sancto externo absque illis, dixit, quod forte sit aliquid quod mentitur sanctum in externa specie vel arte acquisitum vel hypocriticum; et quod aliquis ignis spurius ex amore sui et mundi exsuscitet et sistat tale.

225. Omnes praedicatores sunt ex regno spirituali Domini, et nullus ex regno caelesti. Quod ex regno spirituali sint, est quia ibi sunt in veris ex bono, et ex veris

(EX ARCANIS Caelestibus.)

(bb) Quod "lapis " significet verum (n. 114, 643, 1298, 3720, 6426, 8609, 10376).

Quod "lignum" significet bonum (n. 643, 3720, 8354).

Quod ideo antiquissimis, qui in bono caelesti fuerunt, aedes fuerint ex ligno (n. 3720).

« PoprzedniaDalej »