Obrazy na stronie
PDF
ePub

n. 148); ac altum in caelo est utrumque secundum gradus. Inde est, quod in Verbo per "longitudinem," "latitudinem," et "altitudinem" talia significentur: ut apud Ezechielem, a capite xl. ad xlviii., ubi per mensuras quoad longum, latum et altum describitur Novum Templum et Nova Terra, cum atriis, conclavibus, portis, januis, fenestris, suburbiis, per quae significatur nova ecclesia, ac bona et vera quae ibi; ad quid alioqui omnes illae mensurae? Similiter describitur Nova Hierosolyma in Apocalypsi his verbis:

"Civitas illa quadrangularis sita est, cujus longitudo tanta est quanta est latitudo; mensusque est civitatem calamo ad stadiorum duodecim millia; suntque longitudo, latitudo, et altitudo aequales" (xxi. 16):

ibi quia per "Novam Hierosolymam" significatur nova ecclesia, ideo per mensuras illas significantur illa quae ecclesiae sunt; per "longitudinem" bonum amoris ejus, per "latitudinem" verum ex illo bono, per "altitudinem" bonum et verum quoad gradus, per "duodecim millia stadiorum" omne bonum et verum in complexu; quid alioqui foret, quod altitudo esset duodecim millia stadiorum, sicut longitudo et latitudo? Quod in Verbo per "latitudinem" significetur verum, patet apud Davidem:

Jehovah "non conclusisti me in manum inimici, stare fecisti in latitudine pedes meos" (Psalm. xxxi. 9);

"Ex angustia invocavi Jah, respondet mihi in latitudine" (Psalm. cxviii. 5):

praeter alibi, ut apud Esaiam (cap. viii. 8); et apud Habakuk (cap. i. 6); ita quoque in reliquis.

198. Ex his videri potest, quod in caelo, tametsi ibi spatia sunt sicut in mundo, usque nihil ibi aestimetur secundum spatia, sed secundum status; proinde quod spatia ibi non mensurari possint sicut in mundo, sed solum videri a statu et secundum statum interiorum illorum.(g)

199. Ipsissima prima causa est, quod Dominus prae

(EX ARCANIS Caelestibus.)

(g) Quod in Verbo "longitudo "significet bonum (n. 1613, 9487). Quod latitudo" verum (n. 1613, 3433, 3434. 4482, 9487, 10179). Quod "altitudo" significet bonum et verum quoad gradus (n. 9489, 9773, 10181).

sens sit unicuivis secundum amorem et fidem,(^) et quod omnia appareant in propinquo et e longinquo secundum Ipsius praesentiam, nam inde determinata sunt omnia quae in caelis. Per id etiam angelis est sapientia, nam per id illis est extensio cogitationum, et per id est communicatio omnium quae in caelis; verbo, per id illis est, quod spiritualiter cogitent, et non naturaliter sicut homines.

[XXIII.]

DE FORMA CAELI SECUNDUM QUAM CONSOCIATIONES ET COMMUNICATIONES IBI.

200. Qualis forma caeli est, aliquantum constare potest ex illis quae in praecedentibus articulis ostensa sunt: ut, Quod Caelum sit sibi simile in maximis et minimis (n. 72); inde, Quod unaquaevis Societas sit Caelum in minore forma, et unusquisque Angelus in minima (n. 51-58): Quod sicut totum Caelum refert unum Hominem, ita omnis Societas Caeli referat Hominem in minore forma, et unusquisque Angelus in minima (n. 59-77): Quod in medio sint qui sapientissimi, et quod circum circa usque ad terminos minus sapientes; et quod similiter in unaquavis Societate (n. 43) et, Quod ab Oriente ad Occidentem in Caelo habitent qui in Bono amoris, et a Meridie ad Septentrionem qui in Veris a bono, similiter in omni Societate (n. 148, 149). Omnia illa sunt secundum formam caeli; unde qualis ejus forma est in communi, ex illis concludi potest."

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

(h) Quod conjunctio et praesentia Domini apud angelos se habeat secundum receptionem amoris et charitatis ab Ipso (n. 290, 681, 1954, 2658, 2886, 2888, 2889, 3001, 3741, 3742, 3743, 4318, 4319, 4524, 7211, 9128).

(i) Quod universum caelum quoad omnes societates angelicas a Domino dispositum sit secundum Divinum suum ordinem, quoniam Divinum Domini apud angelos facit caelum (n. 3038, 7211, 9128, 9338, 10125, 10151, 10157).

De forma caelesti (n. 4040-4043, 6607, 9877).

201. Interest scire qualis forma caeli est, quoniam non modo secundum illam omnes consociati sunt, sed etiam secundum illam fit omnis communicatio, et quia omnis communicatio etiam fit omnis extensio cogitationum et affectionum, proinde omnis intelligentia et sapientia angelorum. Inde est, quod quantum aliquis in forma caeli est, ita quantum est forma caeli, tantum sapiens sit. Sive dicas esse in forma caeli, sive in ordine caeli, eodem recidit, quoniam forma cujusvis rei est ex ordine, et secundum illum.(*)

202. Hic primum aliquid dicetur, quid sit esse in forma caeli. Homo creatus est ad imaginem caeli et ad imaginem mundi; internum ejus ad imaginem caeli, et externum ejus ad imaginem mundi (videatur supra, n. 57): sive dicas ad imaginem, sive secundum formam, idem est. Sed quia homo per mala voluntatis suae, et inde per falsa cogitationis, destruxit apud se imaginem caeli, ita formam ejus, et loco ejus intulit imaginem et formam inferni, ideo internum ejus a prima nativitate clausum est; quae causa est, quod homo, secus ac animalia omnis generis, in meram ignorantiam nascatur: ut vero ei restauretur imago seu forma caeli, instruendus est in talibus quae sunt ordinis; nam, ut supra dictum est, secundum ordinem est forma. Verbum continet omnes leges ordinis Divini, nam leges ordinis Divini sunt praecepta quae ibi; quantum itaque homo scit illa, et vivit secundum illa, tantum aperitur ei internum; ac ibi e novo formatur ordo seu imago caeli; inde patet, quid sit esse in forma caeli, quod nempe sit vivere secundum illa quae in Verbo."

(EX ARCANIS Caelestibus.)

(k) Quod forma caeli sit forma secundum ordinem Divinum (n. 4040-4043, 6607, 9877).

(2) Quod Divina vera sint leges ordinis (n. 2247[? 2447], 7995). Quod homo quantum secundum ordinem vivit, ita quantum in bono secundum Divina vera, tantum sit homo (n. 4839, 6605, 6626). Quod homo sit in quem omnia ordinis Divini collata sunt, et quod ex creatione sit Divinus ordo in forma (n. 4219, 4220[? 4222], 4223. 4523, 4524, 5114, 5368[? 5126, 5127, 3628], 6013, 6057, 6605, 6626, 9706, 10156, 10472).

Quod homo non nascatur in bonum et verum, sed in malum et falsum, ita in contrarium ordini Divino, et quod inde sit quod in meram ignorantiam, et quod ideo necessario e novo debeat nasci.

203. Quantum aliquis in forma caeli est, tantum est in caelo, immo tantum est caelum in minima forma (n. 57); proinde tantum est in intelligentia et sapientia; nam, ut supra dictum est, omnis cogitatio quae intellectus ejus, et omnis affectio quae voluntatis ejus, se extendunt undequaque in caelum secundum formam ejus, et mirabiliter communicant cum societatibus quae ibi, et hae vicissim cum illo. Sunt quidam qui credunt, quod cogitationes et affectiones non actualiter se extendant circum illos, sed quod sint intra illos, ex causa quia vident illa quae cogitant intus in se, et non ut distans; sed multum falluntur: nam sicut visus oculi extensionem habet ad dissita, et secundum ordinem illorum, quae in extensione videt, afficitur, ita quoque visus ejus interior, qui est intellectus, extensionem habet in spirituali mundo, tametsi id non percipit, ex causa de qua supra (n. 196): differentia modo est, quod visus oculi afficiatur naturaliter, quia ex illis quae in naturali mundo, visus autem intellectus afficiatur spiritualiter, quia ex illis quae in spirituali mundo sunt, quae omnia se referunt ad bonum et verum: quod homo non sciat quod ita sit, est quia non scit quod aliqua lux sit quae illuminat intellectum, cum tamen homo absque luce quae illuminat intellectum, prorsus nihil cogitare potest; de luce illa videatur supra (n. 126-132). Erat quidam spiritus, qui quoque credidit, quod cogitet ex se, ita absque aliqua extensione extra se, et inde communicatione cum societatibus quae extra illum. Ut sciret quod in falso esset, adimebatur ei communicatio cum societatibus proximis; inde ille non modo privatus est cogita

hoc est, regenerari, quod fit per Divina vera a Domino, ut in ordinem inauguretur (n. 1047, 2307, 2308, 3518, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731).

Quod Dominus, cum hominem e novo format, hoc est, regenerat, omnia apud illum disponat secundum ordinem, quod est in formam caeli (n. 5700, 6690, 9931, 10303).

(m) Quod communicatio vitae, quae vocari potest extensio, cuivis in caelo sit in societates angelicas circumcirca secundum quantum et quale boni (n. 8794, 8797).

Quod cogitationes et affectiones talem extensionem habeant (n. 2475, 6598-6613).

Quod conjungantur et disjungantur secundum affectiones regnantes (n. 4111).

tione, sed etiam decidit sicut exanimis, jactabat tamen ulnas quemadmodum infans recens natus: post aliquam moram restituebatur ei communicatio, et secundum gradus, sicut illa restituebatur, rediit in statum suae cogitationis. Alii spiritus, qui hoc viderunt, confessi dein sunt, quod omnis cogitatio et affectio influat secundum communicationem, et quia omnis cogitatio et affectio, etiam omne vitae, quoniam omne vitae hominis consistit in eo, quod possit cogitare et affici, seu quod idem est, quod possit intelligere et velle.(")

204. Sed sciendum est, quod intelligentia et sapientia apud unumquemvis varientur secundum communicationem; illis, quorum intelligentia et sapientia formata est ex genuinis veris et bonis, est communicatio cum societatibus secundum formam caeli; illis autem, quorum intelligentia et sapientia non formata est ex genuinis veris et bonis, sed usque ex talibus quae concordant, communicatio rupta est et diversimode cohaerens, nam non est cum societatibus in serie in qua est forma caeli : illis autem, qui non in intelligentia et sapientia sunt, quia in falsis ex malo, communicatio est cum societatibus in inferno: extensio est secundum quantum confirmationis. Porro sciendum, quod communicatio illa cum societatibus non sit communicatio cum illis ad manifestam perceptio

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

(n) Quod non nisi quam unica vita sit, e qua omnes tam in caelo quam in mundo vivunt (n. 1954, 2021, 2536, 2658, 2886-2889, 3001, 3484, 3742, 5847, 6467).

Quod illa vita sit a solo Domino (n. 2886-2889, 3344, 3484, 4319, 4320, 4524, 4882, 5986, 6325, 6468, 6469, 6470, 9276, 10196).

Quod influat apud angelos, spiritus, et homines mirabili modo (n. 2886-2889, 3337, 3338, 3484, 3742).

Quod Dominus influat ex Divino suo amore, qui talis est, ut quod suum est, velit esse alterius (n. 3472[? 3742], 4320).

Quod ideo appareat vita sicut in homine, et non influens (n. 3742, 4320).

De gaudio angelorum percepto, et confimato per loquelam ad me, ex eo quod non vivant ex se sed ex Domino (n. 6469).

Quod mali non velint convinci quod vita influat (n. 3743). Quod vita a Domino etiam influat apud malos (n. 2706, 3743. 4417, 10196).

Sed quod illi bonum vertant in malum et verum in falsum, nam qualis homo talis receptio vitae, illustratum (n. 4319, 4320, 4417).

« PoprzedniaDalej »