Obrazy na stronie
PDF
ePub

185. Visa sunt palatia caeli, quae tam magnifica erant, ut non describi possint. Supra fulgebant sicut forent ex puro auro, ac infra sicut ex lapidibus pretiosis; unum palatium splendidius quam alterum: intus similiter; conclavia erant ornata decoramentis talibus, ut illis describendis non voces nec scientiae sufficiant. Ad latus, quod spectabat meridiem, paradisi erant, ubi omnia similiter coruscabant, et quibusdam in locis folia sicut ex argento, et fructus sicut ex auro; et flores in suis areis per colores sistebant quasi irides; ad fines iterum palatia visa sunt, in quae terminabantur aspectus. Talia sunt architectonica caeli, ut dicas ibi artem in sua arte esse; nec mirum, quia ipsa illa ars e caelo est. Dicebant angeli, quod talia, et innumerabilia plura, quae adhuc perfectiora sunt, sistantur a Domino coram oculis eorum; sed usque quod illa plus mentes eorum quam oculos oblectent, et hoc quia in singulis vident correspondentias, et per correspondentias Divina.

186. De correspondentiis etiam informatus sum, quod non solum palatia et domus, sed etiam omnia et singula quae intra et extra illa sunt, correspondeant interioribus quae a Domino apud illos; quod ipsa domus in genere correspondeat bono illorum, et quod singula quae intra domos variis ex quibus bonum; et quae extra domos, veris quae ex bono, et quoque perceptionibus et cognitionibus ;( [pag. 104]) et quia correspondent bonis et veris quae apud illos ex Domino, quod correspondeant amori illorum, et inde sapientiae et intelligentiae, quia amor est boni, sapientia est boni et simul veri, ac intelligentia est veri ex

[merged small][ocr errors]

(yyy) Quod "domus," cum illis quae intus sunt, significent illa apud hominem quae ejus mentis sunt, ita ejus interiora (n. 710, 2233, 2234[? 2331], 2719[? 2559], 3128, 3538, 4973, 5023, 6619[? 6639], 6690, 7353, 7848, 7910, 7929, 9150).

Proinde quae sunt boni et veri (n. 2233, 2234[? 2331], 2559, 4982, 7848, 7929).

Quod "conclavia" et "cubicula" significent quae interiora ibi (n. 3900, 5994 5694], 7353).

Quod "tectum domus" significet intimum (n. 3652, 10184).

Quod "domus ex lignis" significet illa quae sunt boni, et "domus ex lapidibus" illa quae sunt veri (n. 3720).

bono; et quod talia sint quae percipiunt angeli cum spectant illa, et quod illa ideo oblectent et afficiant plus eorum mentis quam oculos.

187. Inde patuit, cur Dominus Se dixit Templum quod in Hierosolyma (Johan. ii. 19, 21);(zzs) et cur Nova Hierosolyma visa est ex auro puro, portae ejus ex margaritis, et fundamenta ex lapidibus pretiosis (Apoc. xxi.); quod nempe quia Templum repraesentabat Divinum Humanum Domini; "Nova Hiersolyma" significat ecclesiam, quae posthac instauranda; duodecim portae" vera quae ducunt ad bonum; "et fundamenta" vera super quibus fundatio ejus.(«)

188. Angeli, ex quibus regnum caeleste Domini, habitant ut plurimum in editioribus locis, quae apparent sicut montes ex humo: angeli, ex quibus regnum spirituale Domini, habitant in minus editis locis, quae apparent sicut colles: angeli autem, qui in infimis caeli, habitant in locis quae apparent sicut petrae ex saxis. Haec quoque existunt ex correspondentia; nam interiora correspondent superioribus, et exteriora inferioribus. Ex eo est, quod "montes" in Verbo significent amorem caelestem, "colles" amorem spiritualem, et "petrae" fidem.(c)

(EX ARCANIS Caelestibus.)

(222) Quod "Domus Dei" in supremo sensu significet Divinum Humanum Domini quoad Divinum Bonum, "Templum" autem quoad Divinum Verum; et in sensu respectivo caelum et ecclesiam quoad bonum et verum (n. 3720).

(a) Quod "Hierosolyma" significet ecclesiam ubi genuina doctrina (n. 402, 3654, 9166).

Quod "portae" significent introductionem ad doctrinam ecclesiae, et per doctrinam in ecclesiam (n. 2943, 4478[? 4477]).

"

Fundamentum " quod significet verum super quo fundatur caelum, ecclesia, et doctrina (n. 9643).'

(b) Quod in Verbo interiora exprimantur per superiora, et quod superiora significent interiora (n. 2148, 3084, 4599, 5146, 8325). Quod "altum significet internum, et quoque caelum (n. 1735 2148, 4210, 4599, 8153).

[ocr errors]

(c) Quod in caelo appareant montes, colles, petrae, valles, terrae, prorsus sicut in mundo (n. 10608).

Quod super montibus habitent angeli qui in bono amoris, super collibus qui in bono charitatis, super petris qui in bono fidei (n. 10438).

189. Sunt etiam angeli qui non vivunt consociati, sed separati, domus et domus. Hi habitant in medio caeli, quia sunt angelorum optimi.

190. Domus, in quibus angeli habitant, non construuntur sicut domus in mundo, sed donantur illis gratis a Domino, cuique secundum receptionem boni et veri: paulo etiam variantur secundum mutationes status interiorum illorum (de quibus supra, n. 154-160). Omnia quaecunque angeli possident, accepta ferunt Domino; et quibuscunque opus habent, illis donantur.

[XXII.]

DE SPATIO IN CAELO.

191. Tametsi omnia in caelo prorsus sicut in mundo apparent in loco et in spatio, usque tamen angeli nullam notionem et ideam loci et spatii habent. Hoc quia non potest non apparere sicut paradoxon, velim hanc rem, quia magni momenti est, in lucem sistere.

192. Omnes progressiones in mundo spirituali fiunt per mutationes status interiorum, sic ut progressiones non aliud sint quam mutationes status: (a) ita quoque a Domino perductus sum in caelos, et quoque ad tellures in universo,

Quod ideo per "montes " in Verbo significetur bonum amoris (n. 795, 4210, 6435, 8327, 8758, 10438, 10608).

Per "colles" bonum charitatis (n. 6435, 10438).

Per "petras" bonum et verum fidei (n. 8581, 10580).

Quod "lapis," ex quo petra, similiter significet verum fidei (n. 114, 643, 1298, 3720, 6426, 8608[? 8609], 10376).

Inde est quod per "montes" significetur caelum (n. 8327, 8805, 9420).

Et per "cacumen montis" supremum caeli (n. 9422, 9434, 10608). Quod ideo antiqui cultum sanctum habuerint super montibus (n. 796, 2722).

(d) Quod in Verbo loca et spatia significent status (n. 2625, 2837, 3356, 3387, 7381, 10578[? 10580]): ab experientia (n. 1274, 1277, 1376-1381, 4321, 4882, 10146, 10578[? 10580, 10734]).

Quod distantia significet differentiam status vitae (n. 9104, 9967).

et hoc quoad spiritum, corpore manente in eodem loco :(<) ita progrediuntur omnes angeli, inde illis non sunt distantiae; et si non sunt distantiae, nec sunt spatia, sed pro illis status et eorum mutationes.

193. Quia ita fiunt progressiones, patet quod appropinquationes sint similitudines quoad statum interiorum, ac remotiones dissimilitudines; inde est, quod in propinquo sint, qui in simili statu, et e longinquo qui in dissimili, et quod spatia in caelo non sint nisi quam status externi correspondentes internis. Non aliunde est, quod caeli inter se distincti sint; tum societates cujusvis caeli, et unusquisque in societate; inde quoque est, quod inferna a caelis prorsus separata sint, sunt enim in contrario

statu.

194. Ex hac causa etiam est, quod in mundo spirituali unus sistatur alteri praesens, modo intense desiderat praesentiam ejus, nam sic videt illum cogitatione, et sistit se in ejus statu; vice versa, quod unus ab altero removeatur, quantum aversatur illum; et quia omnis aversatio est ex contrarietate affectionum, et ex dissensu cogitationum, inde fit, quod plures, qui ibi in uno loco sunt, quamdiu consentiunt, appareant, sed ut primum dissentiunt, disparentur.

195. Cum etiam aliquis progreditur ab uno loco in alterum, sive sit in sua civitate, sive in atriis, sive in hortis, sive ad alios extra suam societatem, tunc citius venit cum desiderat, et serius, cum non desiderat; ipsa via protrahitur et decurtatur secundum desiderium, tametsi eadem est; hoc saepius vidi, et miratus sum. Ex his iterum

Quod motus et mutationes loci in mundo spirituali sint mutationes status vitae, quia inde oriuntur (n. 1273-1275, 1377, 3356, 9440).

Similiter profectiones (n. 9440, 10734); illustratum ab experientia (n. 1273-1277, 5606[? 5605]).

Quod inde in Verbo "proficisci" significet vivere, et quoque progressivum vitae, similiter "peregrinari" (n. 3335, 4554, 4585, 4882, 5493, 5606[? 5605), 5996, 8345, 8397, 8417, 8420, 8557).

Ire cum Domino, quod sit vivere cum Ipso (n. 10567).

(e) Quod homo quoad spiritum deduci possit in longinquum per mutationes status, manente corpore in suo loco, etiam ab experientia (n. 9440, 9967, 10734).

Quid sit "abduci a spiritu in alium locum" (n. 1884).

patet, quod distantia proinde spatia sint prorsus secundum status interiorum apud angelos ; et quia ita est, quod notio et idea spatii non in cogitationem illorum intrare possit, tametsi apud illos aeque spatia sunt ut in mundo.

196. Hoc illustrari potest per cogitationes hominis, quod nec illis spatia sint, nam sistuntur ei sicut praesentia quae cogitatione intense intuetur. Novit etiam qui reflectit, quod nec visui ejus sint spatia nisi quam ex intermediis in tellure quae simul videt, aut ex cognitione quod sciat quod tantum distent. Hoc fit quia est continuum, et in continuo non apparet distans nisi ex illis quae non continua sunt. Hoc magis fit apud angelos, quia visus illorum unum agit cum cogitatione illorum, et cogitatio unum cum affectione, et quia propinqua et remota apparent et quoque variantur secundum status interiorum illorum, ut supra dictum est.

197. Inde est, quod in Verbo per loca et spatia, et per omnia quae a spatio aliquid trahunt, significentur talia quae status sunt; sicut per "distantias," "propinquum," “longinquum," "vias," "itinera," "peregrinationes," per "milliaria," "stadia," per "campos," "agros," "hortos," "urbes," "plateas," per "motus," per "mensuras" varii generis, per "longum," "latum," "altum," et "profundum," et per innumerabilia alia: nam pleraque, quae apud hominem in cogitatione ejus e mundo sunt, aliquid a spatio et tempore trahunt. Velim solum in medium afferre, quid in Verbo significant "longitudo," "latitudo," et "altitudo." In mundo id longum et latum dicitur quod longum et latum spatio est, similiter altum; sed in caelo, ubi non cogitatur ex spatio, per "longitudinem "intelligitur status boni, per "latitudinem" status veri, et per "altitudinem" discrimen illorum secundum gradus (de quibus n. 38). Causa quod talia per tres illas dimensiones intelligantur, est quia longum in caelo est ab oriente ad occasum, ac ibi sunt qui in bono amoris sunt; et latum in caelo est a meridie ad septentrionem, ac ibi sunt qui in vero ex bono (videatur supra,

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

(f) Quod loca et spatia sistantur videri secundum status interiorum angelorum et spirituum (n. 5604[? 5605], 9440, 10146).

« PoprzedniaDalej »