Obrazy na stronie
PDF
ePub

quatuor aetatibus hominis, quae vocantur infantia, adolescentia, virilitas, et senectus; et cum reliquis, quae vel existunt a tempore, vel succedunt secundum tempus: homo ex tempore, cum de illis, cogitat; angelus autem ex statu; quapropter quod ex tempore illis inest apud hominem, vertitur in ideam status apud angelum; ver et mane vertuntur in ideam status amoris et sapientiae, quales sunt in primo statu apud angelos; aestas et meridies vertuntur in ideam amoris et sapientiae quales sunt in secundo; autumnus et vespera, quales sunt in tertio; nox et hiems in ideam status, qualis est in inferno: inde est, quod similia per illa tempora significentur in Verbo (videatur supra, n. 155). Inde patet, quomodo naturalia, quae in cogitatione hominis sunt, fiunt spiritualia apud angelos qui apud hominem.

167. Quia angeli non aliquam notionem temporis habent, ideo aliam ideam habent de aeterno, quam homines telluris; angeli per aeternum percipiunt statum infinitum, non autem tempus infinitum.(2) Cogitabam quondam de aeterno, et per ideam temporis percipere potui quid esset in aeternum, quod nempe absque fine, sed non quid ab aeterno, ita nec quid Deus ante creationem ab aeterno fecerat: cum anxietas mihi inde orta est, elevatus sum in sphaeram caeli, et sic in perceptionem in qua angeli sunt de aeterno; et tunc illustratus quod de aeterno non cogitandum sit ex tempore, sed a statu, et quod tunc percipiatur quid sit ab aeterno; quod etiam mecum factum est.

168. Angeli qui cum hominibus loquuntur, nusquam loquuntur per ideas naturales homini proprias, quarum omnes sunt ex tempore, ex spatio, ex materiali, et ex illorum analogis, sed per ideas spirituales, quarum omnes sunt ex statibus et eorum mutationibus variis intra et extra angelos; sed usque angelicae ideae, quae spirituales, cum influunt apud homines, vertuntur momento et ex se in ideas naturales homini proprias spiritualibus prorsus correspondentes; quod ita fiat, angeli non sciunt, nec homines: talis etiam est omnis influxus caeli apud hominem.

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

(III) Quod hominibus sit idea aeterni cum tempore, angelis autem absque tempore (n. 1382, 3404, 8325).

Fuerunt angeli qui propius admissi sunt in cogitationes meas, et usque in naturales, in quibus erant plura ex tempore et spatio; sed quia tunc nihil intellexerunt, subito recesserunt, et postquam recesserunt audivi illos loquentes, dicendo quod in tenebris fuerint. Qualis ignorantia angelis sit de tempore, datum est mihi scire per experientiam. Erat quidam e caelo, qui talis erat ut quoque posset in ideas naturales, quales homini sunt, admitti; cum quo ideo locutus sum postea sicut homo cum homine. Ille primum non scivit quid esset quod appellarem tempus; quare prorsus informare debui, quomodo sol apparet circumferri circum nostram tellurem, ac annos et dies facere, et quod inde anni distinguantur in quatuor tempora, et quoque in menses et septimanas, ac dies in viginti quatuor horas, et quod illa tempora statis vicibus recurrant; et quod inde tempora; quibus auditis miratus est, dicendo quod talia non noverit, sed quid essent status. Inter loquendum cum illo, etiam dixi quod sciatur in mundo quod in caelo non sit tempus, loquuntur enim homines sicut sciant; nam dicunt de illis qui moriuntur, quod relinquant temporaria, et quod transeant e tempore, per quod intelligunt, e mundo. Dixi etiam quod a quibusdam sciatur quod tempora in sua origine sint status, ex eo quod sint prorsus secundum status affectionum in quibus sunt; brevia illis qui in amoenis et laetis sunt, longa illis qui in inamoenis et tristibus, ac varia in statu spei et exspectationis : et quod ideo eruditi inquirant quid tempus et spatium; et quod etiam quidam sciant quod tempus sit naturali homini.

169. Homo naturalis credere potest, quod nulla ei cogitatio esset, si ideae temporis, spatii, et materialium auferrentur, super illis enim fundatur omnis cogitatio quae homini:() sed sciat, quod cogitationes tantum finitae sint et coarctentur, quantum ex tempore, spatio, et materiali trahunt; et tantum non finitae sint et extendantur, quantum ex illis non trahunt, quoniam tantum mens ele

(EX ARCANIS Carlestibus.)

(mmm) Quod homo absque idea temporis non cogitet, secus quair. angeli (n. 3404).

vatur supra corporea et mundana. Angelis sapientia inde est, et talis ut dicatur incomprehensibilis, quia non cadit in ideas quae mere ex talibus consistunt.

[XIX.]

DE REPRAESENTATIVIS ET APPARENTIIS IN CAELO.

170. Homo qui ex solo naturali lumine cogitat, non comprehendere potest, quod aliquid in caelo simile sit quod in mundo; et hoc ex causa, quia ex illo lumine cogitaverat et se confirmaverat, quod angeli modo mentes sint, et quod mentes sint quasi pneumata aetherea, et inde quod illis non sint sensus qui homini, ita nec oculi, et si non oculi quod nec objecta; cum tamen angelis sunt omnes sensus qui homini, immo multo exquisitiores; etiam lux, ex qua vident, est multo illustrior luce ex qua homo videt. Quod angeli sint homines in perfectissima forma, et omni sensu gaudeant, videatur supra (n. 73-77); et quod lux in caelo sit multo illustrior luce in mundo (n. 126-132).

171. Qualia illa quae apparent angelis in caelis, non paucis describi potest; sunt quoad multam partem similia illis quae in tellure, sed quoad formam perfectiora, et quoad copiam plura. Quod in caelis talia sint, constare potest ex illis quae visa sunt Prophetis: ut quae Ezechieli de Novo Templo et de Nova Terra, quae describuntur a cap. xl. ad xlviii; quae Danieli, a cap. vii. ad xii. ; quae Johanni, a capite primo ad ultimo in Apocalypsi; et quae aliis, de quibus tam in historicis quam in propheticis Verbi talia illis visa sunt, cum apertum illis erat caelum; et caelum aperiri dicitur, cum interior visus, qui est visus spiritus hominis, aperitur: nam quae in caelis sunt, non videri possunt oculis corporis hominis, sed oculis spiritus ejus; et cum beneplacet Domino aperiuntur illi, cum homo abducitur a lumine naturali, in quo est ex sensibus corporis, et elevatur in lucem spiritualem, in qua est ex spiritu In illa luce mihi visa sunt, quae in caelis.

suo.

172. Sed illa quae in caelis apparent, tametsi quoad multam partem similia sunt illis quae in terris, usque non similia sunt quoad essentiam, existunt enim illa quae in caelis ex Sole caeli, et quae in terris ex sole mundi; quae ex Sole caeli existunt, dicuntur spiritualia; quae autem ex sole mundi, dicuntur naturalia.

173. Illa quae in caelis existunt, non existunt similiter sicut illa quae in terris; in caelis omnia existunt a Domino secundum correspondentias cum interioribus angelorum; sunt enim angelis interiora et exteriora; quae in interioribus illorum sunt, se referunt omnia ad amorem et fidem, ita ad voluntatem et intellectum, nam voluntas et intellectus sunt receptacula illorum; exteriora autem correspondent interioribus: quod exteriora correspondeant interioribus, videatur supra (n. 87-115). Illustrari hoc potest ex illis quae supra De Calore et Luce Caeli dicta sunt; quod angelis calor sit secundum quale amoris illorum, et lux secundum quale sapientiae illorum, videatur, n. 128-134. Similiter reliqua quae coram sensibus angelorum apparent.

174. Cum mihi datum est cum angelis esse in consortio, visa mihi sunt illa, quae ibi, prorsus sicut illa quae in mundo, et tam perceptibiliter ut non sciverim aliter quam quod in mundo essem, et ibi in aula regis: locutus etiam cum illis, sicut homo cum homine.

175. Quoniam omnia quae interioribus correspondent, etiam repraesentant illa, ideo vocantur Repraesentativa; et quia variantur secundum statum interiorum apud illos, ideo vocantur Apparentiae; tametsi illa quae apparent coram oculis angelorum in caelis, et percipiuntur sensibus illorum, ita ad vivum apparent et percipiuntur, sicut illa quae in tellure ab homine, immo multo clarius, distinctius et perceptibilius. Apparentiae, quae in caelis inde sunt, dicuntur Apparentiae reales, quia realiter existunt: dantur etiam apparentiae non reales, quae sunt illa quae quidem apparent, sed non correspondent interioribus;("") sed de his in sequentibus.

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

(nnn) Quod omnia quae apud angelos apparent, sint repraesenta

176. Qualia sunt quae apparent angelis secundum correspondentias, velim illustrationis causa hic unicum afferre. Qui in intelligentia sunt, illis apparent horti et paradisi pleni arboribus et floribus omnis generis. Arbores ibi consitae sunt in pulcherrimo ordine, combinatae in transtra, per quae introitus lacunati, et circum quae ambulacra; omnia tali pulchritudine, ut describi nequeant: ambulant etiam ibi qui in intelligentia sunt, et legunt flores, et serta nectunt, quibus ornant infantes. Sunt etiam species arborum et florum ibi, nusquam visae nec dabiles in mundo. In arboribus etiam sunt fructus secundum bonum amoris, in quo sunt intelligentes. Talia vident illi, quia hortus et paradisus, et quoque arbores fructiferae ac flores, intelligentiae et sapientiae correspondent.(0°) Quod talia in caelis sint, notum etiam est in terris, sed modo illis qui in bono sunt, et non exstinxerunt lucem caeli apud se per naturale lumen et ejus fallacias; cogitant enim et dicunt, cum de caelo, quod ibi talia sint, quae nusquam auris audivit, et oculus vidit.

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

tiva (n. 1971, 3213-3226, 3457[? 3342], 3475, 3485, 9481, 9574[? 9457]. 9576, 9577).

Quod caeli sint pleni repraesentativis (n. 1521, 1532, 1619). Quod repraesentativa eo pulchriora sint, quo interius in caelis (n. 3475).

Quod repraesentativa ibi sint apparentiae reales, quia a luce caeli (n. 3485).

Quod influxus Divinus vertatur in repraesentativa in caelis superioribus, et inde quoque in caelis inferioribus (n. 2179, 3213, 9457, 9481, 9576, 9577).

Repraesentativa dicuntur quae apparent coram oculis angelorum in talibus formis quales sunt in natura, ita quales sunt in mundo (n. 9574[? 9457]).

Quod interna sic vertantur in externa (n. 1632, 2987-3002).

Repraesentativa in caelis qualia, illustratum per varia exempla (n. 1521, 1532, 1619 [ad] 1628, 1807, 1973, 1974, 1977, 1980, 1981, 2299, 2601, 2761, 2762, 3217, 3219, 3220, 3348, 3350, 5198, 9090, 10278[? 10276]).

Quod omnia, quae in caelis apparent, sint secundum correspondentias, et dicantur repraesentativa (n. 3213-3226, 3457[? 3342], 3475, 3485, 9481, 9574[? 9457], 9576, 9577).

Quod omnia quae correspondent, etiam repraesentent, et quoque talia significent (n. 2890[? 2896], 2987, 2971[? 2991], 2989, 2990, 3002, 3225).

(000) Quod hortus et paradisus, significent intelligentiam, et sapientiam (n. 100, 108, 3220).

« PoprzedniaDalej »