Obrazy na stronie
PDF
ePub

Eodem ritu modoque Legati Navarræ Regis (Caroli), sessione xxvi, ac Joannis Regis Castellæ et Legionis, sessione XXXV suscepti, utraque sessione nova fit convocatio (1). Iterum Synodus œcumenicæ titulum deponit, statimque resumit; atque interim interjectæ sessiones œcumenicæ Synodi titulo celebrantur: quæ res omnibus sessionibus, jam inde ab initio universalis Synodi, nomen dignitatemque asserit. Nam ad ipsam quidem, quæ se ab initio pro universali gereret, omnes accurrunt, ipsa immota stat; atque illa, suæ licet conscia dignitatis, id infirmis tribuit, ut venerandum nomen terque quaterque deponere videatur, sed ut majore semper consensione recipiat. An igitur toties, atque etiam in una, ut vidimus, XXII sessione, œcumenica esse et perstat, et desinit, et incipit? Neutiquam. Sed oixovoμinos, pacis atque infirmorum gratia, et nomen deponit et rem tuetur. Et quemadmodum sacra Synodus, licet in gratiam Castellanorum ultimo adventantium, sessione xxxv, nomen œcumenicæ tantisper deposuerit; tamen haud immerito illud acceperat, et sessione xxvi, in qua Navarrici, et XXII, in qua Aragonenses accessere. Sic, tametsi eum titulum in Aragonensium gratiam tantisper dimiserit, haud minore jure illum acceperat, et sessione XIV, accedente Grego rio, et ante eam sessionem, ab ipso convocationis et celebrationis initio.

(1) Vid. Conc. Const. sess. xxvi et xxxv, col. 207 et 224.

Ex ipsa rerum serie antedicta confirmantur.

Quin ipse rerum tenor œconomiam probat, quam assertum imus. Neque enim aut Gregorius, ejusve seu Benedicti asseclæ, cum ad Synodum accederent, id sibi vindicarunt, ut ante gesta velut ad incudem revocarent; aut ab iis postulatum, ut ea, tanquam essent infirma vel dubia, approbarent, rataque habere vellent; sed ea omnia, non aliter quam ipsa rerum serie et consecutione, firmantur. Id ipsa in Benedictum gesta manifestant. Certe enim post susceptos, sessione XXII, Aragonenses, sessione XXIII adversus Benedictum juridica informatio decernitur, idque sub œcumenicæ Synodi titulo, nihil exspectatis Navarricis, prope diem, sessione scilicet xxvi, adventuris: quibus advenientibus, nova licet convocatione facta, ac deposito tantisper Synodi œcumenicæ titulo, non tamen ante gesta iterantur; sed tenore suo causa procedit. Itaque, sessione XXIV, Benedicti citatio promulgatur; sessionibus XXIX et XXXIII, declaratur contumacia; sessione xxx, subtracta Benedicto obedientia approbantur, aliaque multa fiunt maximi ad causam ponderis. Quæ omnia, Castellanis adventantibus, sessione XXXV, novaque Concilii convocatione promulgata, adeo non infirmantur, ut statim, sessione XXXVII, ultima et peremptoria adversus Benedictum sententia pronuntietur : quæ tamen non valeret, nisi et informatio, et citatio, et contumaciæ declaratio antea valuissent. Certum igitur est, novis illis Synodi convocationibus, pacis studio ex indulgentia factis, nihil ipsius Synodi auctoritatem infringi; idque agnitum ab iis etiam qui eas fieri postulassent.

Quod si respondetur valuisse illa quidem, sed tamen ex consensu tacito Navarricorum, aut etiam Castellanorum, qui ultimo loco advenerant; quanquam id absurdum est, tamen ad rem nostram sufficit. Sic enim omnino constat quæcumque ab initio a Joannis XXIII obedientia gesta, ea, advenientibus reliquis obedientiis, ipsa conjunctione ac rerum prosecutione valuisse. Neque enim retractatum quidquam de rebus antea, atque ab initio ipso, in Synodo gestis; neque magis de sessione VIII actum est, ubi damnatus Wiclefus, ante susceptum Gre

gorium, aut de sessione xv, ubi damnatus Hussus proscriptaque propositio Joannis Parvi de cæde tyrannorum, ante Hispanos adunatos, quam de Iv et v sessionibus, ubi Conciliorum supra Pontificem declarata est potestas. Nihil, inquam, de iis actum, nihil retractatum fuit; sed, ipsa conjunctione membrorum Ecclesiæ, hæc atque illa decreta æque firmata sunt.

Neque objicias, ideo constitisse facta adversus Wiclefum Hussumque decreta, quod Bulla Inter cunctas, qua hæc decreta firmantur, omnibus obedientiis adunatis, sacro approbante Concilio, sit edita. Hoc enim ipsum est quo vel maxime vicimus, cum demonstratum fuerit (1) Wiclefi et Hussi propositiones ita referri in Bulla Inter cunctas, non ut quæ tunc a Synodo generali damnentur; sed ut quæ jam antea a Synodo generali, Constantiensi scilicet, quod universalem Ecclesiam repræsentaret, damnatæ atque proscriptæ sint : quod cum approbarint Gregoriani atque Hispani Præsules, nihil aliud egerunt quam ut sessiones, ipsis quoque absentibus, celebratas, ut veri œcumenici Concilii sessiones et acta approbarent.

Non ergo ab illis requirendum fuit ut sessionum iv et v decreta expresse approbarent, cum præsertim ea essent quibus universa Synodi acta, et ante adunatas et post adunatas obedientias, niterentur. Hoc fundamento nixi Hispani, cum reliqua Synodo Benedictum suum deponebant; quem usque adeo pro vero certoque habebant Pontifice, ut Synodo declararent non posse ullum a se pro Pontifice agnosci, nisi Benedicto mortuo, vel renuntiante, vel deposito canonice (2). Ergo eum a Synodo deponi, ejus sententias, ejus anathemata solvi postulabant; atque ita ex decretis sessionum IV et v ipsum Pontificem, a se verum habitum, Synodo submittebant (3).

Neque alio ex fonte illa repetita toties de reformatione decreta manarunt. Neque enim eam in capite et membris fieri, una Joannis XXIII obedientia; verum id vehementissime, et Gregoriani sessione xiv, et Hispani Benedicti assecla sessionibus xx et XXII, postulabant. Denique, quoties aliqua Ecclesiæ pars Constantiensi se Synodo adjungeret, toties incultatum, ut in capite et membris fieret reformatio; idque sacræ Synodi auctoritate, quæ proinde caput suum sua potestate suisque decretis comprehensura esset.

Huc spectant ea decreta quæ, omnibus obedientiis adunatis,

[ocr errors]

(1) Vid. sup. cap. xxi. (2) Vid. Capitul. Narbon. cap. ; sess. xx, col. 179. - (3) Ibid. cap. iv, col. 180.

unanimi consensu sunt promulgata. Unanimi consensu tres obedientiæ unitæ protulerunt caput illud (1) Frequens, aliaque capita, ubi futuris quoque certis Pontificibus legem dictam demonstravimus. Unanimi consensu, a Papa eligendo, una cum Concilio, reformationem etiam in capite faciendam decreverunt; neque, antequam fieret, Synodum dissolvendam (2). Unanimi consensu compegerunt octodecim illos reformationis articulos, quibus Curiam Romanam, uti prædiximus, coercitam volebant; quæ omnia demonstravimus (3) non nisi ex iis decretis manare potuisse, quæ Concilio Pontificem subjicerent nihil ut a tota Synodo magis stabilitum inculcatumque fuerit; certumque omnino sit Patres Constantienses, quotquot sunt, qui diversis temporibus sacro se conventui adjunxerant, omnes in omnibus, ut communione, ita sententia et doctrina convenisse.

:

Et certe, si a Concilio Constantiensi, sessionibus IV et v, prolata doctrina fere heretica est, ut Bellarminus (4); si schismatica saltem, aut periculosa, ut quidam alii haud minus inconsiderate jactant; favebant hæresi, favebant schismati, quotquot supervenerunt, quotquot adhæserunt, quotquot communicaverunt, longe magis, quotquot consentanea decreverunt, ac tali fundamento nixi sunt; atque omnes obedientiæ totaque Ecclesia ea communione et consensione commaculata, hanc labem eluere nulla ratione queat. Martinus quoque V ipse schismaticorum non modo communicator, sed etiam approbator, Romanam ea labe conspurcavit Ecclesiam ; quippe qui schismaticos, et suum, Petrique, si censoribus nostris creditur, primatum evertentes, non modo consortes habuerit, cum esset Cardinalis, sed etiam postea ad ipsam Petri sedem capessendam auctores secutus, eosque jam Pontifex sua caritate complexus, insuper edita Bulla Inter cunctas, tribus jam obedientiis adunatis, eorum cœtum tam perspicue ac toties, ab ipsis quoque initiis, Concilii œcumenici nomine celebrandum putavit.

(1) Vid. Conc. Const. sess. xxxix, col. 238. (2) Ibid. sess. XL, col. 243 (3) Vid. sup. cap. xvi, XVII, XVII. (4) Bellarm. de Conc. auct. lib. 11, cap.

XVII.

NOTE.

§ Quod si respondetur, les mots: Nihil expectatis.... synodi æcumenicæ titulo, sont une addition autographe de la seconde rédaction.

CAPUT XXVII.

Antiquæ Ecclesiæ exemplis Concilii Constantiensis œconomia asseritur.

Jam ad eam, quam tuemur, Concilii Constantiensis œconomiam atque indulgentiam asserendam, ex ipsa antiquitate exempla prodeant. Primum Episcopi Africani, ductore potissimum Augustino, maximo illo post Apostolos caritatis et auctoritatis ecclesiasticæ assertore. Hi ergo cum Donatistis schismaticis toties victis, toties ab Ecclesia et Imperio condemnatis, quasi æquo jure disceptant; nec verentur de catho licæ Ecclesiæ causa sub Marcellino Comite iterum litigare (1), hac quoque ultro conditione oblata: «Veritate confisi illo nos vinculo conditionis obstringimus, ut si nobis ii cum quibus agimus demonstrare potuerint... subito Ecclesiam Christi, nescio quorum, quos isti accusant, peccatorum periisse contagio, et in sola remansisse parte Donati: si hoc, ut dictum est, demonstrare potuerint, nullos apud eos honores episcopalis muneris requiremus, sed eorum sequemur pro sola æterna salute consilium, quibus tanti gratiam beneficii pro cognita veritate debebimus. An cunctabundi, an dubii, an catholicæ Ecclesiæ ejusque auctoritatis incerti, qui eam tot tantisque documentis non modo certam, sed etiam perspicuam demonstrabant? Absit. Verum id agunt, « ut, si fieri potest, corda hominum vel infirma, vel dura, pia caritas aut sanet aut edomet (2). Advertatur illud, vel infirma, vel dura; ut nec ipsa pertinacia duros animos ab Ecclesiæ indulgentissima caritate possit excludere. Pergunt: Si victores ipsi fuerint, pervicerintque adversus Donatistas, Ecclesiam non periisse, « sic ejus, inquiunt (3), teneant unitatem, ut non solum viam salutis inveniant, sed ne honorem episcopatus amittant. » Hinc illa conditio, ut in qualibet civitate catholicus ac Donatista Episcopus, utrique pari jure, servato episcopatu, vicissim sedeant eminentius; aut, si populi christiani episcopalis dignitatis studio hoc refugiant, « utrique, inquiunt, de medio secedamus, et Ecclesiis..... in unitate paci

D

(1) Tom. 1 Conc. col. 1552. Gest. primæ Coll. Carth. Vid. inter Aug. Ep. XXVI; tom. 1, col. 577 et seq. (2) Ibid. in Append. col. 1353; apud Aug. (5) Tom. 1 Conc. in Append. col. 1352; et ap. Aug. col. 378.

col. 579.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »