Obrazy na stronie
PDF
ePub

Eadem ratione sacra Synodus Joannis XXIII jam depositi consensionem, et, quantum in ipso esset, sententiæ synodalis confirmationem admisit (1). Quas res Joannes Gerson præsens, earumque pars maxima, ad cautelam et humili quadam condescensione factas, et ipse credidit, et coram tota Synodo concione habita prædicavit (2). Neque convocatorium Gregorii decretum in provincias pro more missum est; sed tantum in Synodo lectum, ut ea convocatio ad economiam quamdam atque indulgentiam, non ad ipsam rei, ut vocant, substantiam pertineat. Sic Synodus suæ conscia majestatis, et constantiæ retinens, infirmis quoque ac dubiis animis consulebat.

Eodem pacis intuitu, in eadem sessione admissum est Gregorii de papatus abdicatione mandatum, cum hac professione, quod, cum hunc papatus titulum clarum certumque haberet, permissum etiam ei sit ut quibuscumque verbis papatum tueretur, quem reipsa abdicaret.

Quamobrem in eodem diplomate Procuratoribus seu Legatis suis facultatem dabat « vice sua convocandi et auctorisandi generale Concilium, remota tamen, inquit, omnino Balthasaris præsidentia et præsentia (3) : » quæ quidem sancta Synodus nullo suo detrimento concedebat; cum Joannes jam depositus sententiæ acquievisset, cautumque esset ne aut ipse, aut Gregorius, aut Benedictus eligi possent.

(1) Conc. Const. sess. x11, col. 96.

(2) Gers. Serm. de viag., etc.,direct. ¡v, tom. 11, col. 275. (3) Concil. Const. sess. xiv, col. 106.

NOTE.

« On a beau dire que le concile de Constance se soumit à tout cela par amour de la paix. Je le crois bien, mais je dis qu'il ne l'aurait pas fait s'il n'eût été nécessaire et si la légitimité de Jean XXIII eût été si claire qu'on le prétend. De semblables condescendances n'ont jamais été pratiquées par des conciles dont l'autorité était sûre, et l'amour de la paix ne doit pas conduire un concile à compromettre et à détruire sa propre autorité.» (Le cardinal Litta, Lettres sur les quatre articles, 13° Lettre.)

CAPUT XXIV.

Exemplum singularis, in ejusdem schismatis casu, indulgentiæ et conde

scensus.

Scilicet ut tuta præstarent omnia, omnes in unum titulos congerebant, ne ex levi quoque scrupulo, tanquam ex tenui scintilla, tota exosi schismatis flamma resurgeret. Quod tunc usque adeo hærebat animis, ut Martinus V, duodecimo pontificatus anno, cum per tot annorum spatium, ac tota jam Ecclesia egregius ac stabilitus Pontifex coleretur, fictitii Clementis cessionem, Petri Cardinalis Fuxensis opera impetratam, magni beneficii loco duceret.

Hæc advertat lector diligens. Petrus de Luna in Constantiensi Concilio a tribus jam obedientiis anathemate damnatus, desertusque a suis pene omnibus, et tamen in papatu tuendo ad mortem usque obstinatissimus, nescio quem Ægidium Munionem, Canonicum Barcinonensem, successorem habuit. Is anno 1422, Petro mortuo, a tribus Cardinalium larvis electus, Clementis VIII nomen accepit. Tota illi Ecclesia, erat Paniscolensis rupes, in Catalonia castellum exiguum, extremum Petri de Luna schismatisque perfugium. Favebat occulte Rex Aragonum Alphonsus, Martino V infensus, tantoque Pontifici inane Pontificis spectrum opponebat; tota Ecclesia partim irridente, partim etiam indignante. Et tamen, ut ea larva e medio tolleretur, pace jam cum Alphonso Rege facta, missi regii Oratores; in his Alphonsus Borgia, postea Calixtus (III) Pontifex maximus, qui falsum Clementem ad abdicationem inducerent. Missus Petrus Cardinalis Fuxensis, vir per eam ætatem et genere et rerum gestarum gloria clarus, qui reliquias schismatis exstingueret, cujus acta sic habent apud Rainaldum, ad annum 1429 (2): « Dominus Ægidius in sessione publica, indutus papalibus insigniis, in castro Paniscolæ, primitus et ante omnia pro serenitate conscientiæ suæ et suorum sequacium, ut dixit publice et solemniter, omnes processus, sententias, fulminationes et censuras, depositiones, inhabilitationes, per suum prædecessorem Benedictum Papam XIII in sua obedientia nuncupatum, et ipsum

(1) Rain. tom. xvin, ann. 1429, n. 2

in suo prætenso pontificatu, contra omnes et singulos ei non obedientes, specialiter contra Odonem de Columnis, quem secundum eorum opinionem reputabant Antipapam et schismaticum, et omnes sibi adhærentes, factas, pronuntiatas, et fulminatas, per suas litteras et prætensas Bullas plumbeas expresse revocavit; et omnes illos qui præfato Domino Odoni adhæserant, et specialiter ipsum Odonem de Columna, ad omnes dignitates et honores et specialiter ad papatum habilitavit, restituit, et redintegravit. Deinde idem Ægidius proposuit solemniter coram omnibus, qualiter electus ab ibidem præsentibus suis fratribus, prætensis Cardinalibus, papatum recepit; non ad alios fines quam ad hoc principaliter, ut per ejus medium Dei Ecclesiæ vera et indubitata unio sequeretur: etiam a primis diebus suæ novæ assumptionis ad apostolatum veraciter in animo disposuit, pro tanto bono unionis Ecclesiæ Dei, sponte et liberaliter se velle renuntiare honori et officio papali. » Quod revera præstitit; confitens expresse viam << renuntiationis hujusmodi, esse viam planiorem, utiliorem, securiorem, et breviorem ad consequendam veram et indubitatam unionem Ecclesiæ Dei. »

Quin etiam umbraticus Pontifex Bullam plumbeam super cessione sua edidit (2), sub hoc titulo: Clemens Episcopus, servus servorum Dei, cujus hæc verba referre placet: « Hinc est quod nos propensius attendentes, quod quanto validiora, certiora et firmiora sunt in hujusmodi apostolatus officio jura nostra, tanto laudabilius ea ducimus pro pace ac redintegratione religionis christianæ relinquere. Quo fundamento posito, hæc subdit : « Omni juri papatus, oneri et honori, ejusque titulo et possessioni,... quam habemus ... non vi, dolo seu metu,... sed simpliciter, pure, libere et sponte, ac ex certa scientia, et de plenitudine potestatis, assistentibus nobis venerabilibus fratribus nostris sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalibus, necnon præsentibus... Alphonsi Regis Aragonum.... Ambassiatoribus,.... cedimus et renuntiamus;.... papalia deponentes insignia, ad efficaciam veræ ac desideratissimæ unionis Ecclesiæ sanctæ Dei... Datum Paniscolæ Dertusensis diœcesis, 7 Kal. Augusti, pontificatus nostri anno quinto. Prorsus eo more rituque, atque etiam verborum majore magnificentia, quam Angelus de Corario, seu Gregorius XII, abdicaverat.

Neque eo contenti fuere; sed post eam abdicationem falsi (1) Vid. tom. xu Conc. col. 407.

Clementis, ejus Cardinales, tanquam vacante sede, ad novum Pontificem eligendum, locum Conclavis postularunt, quo pro more conclusi, «nemine discrepante, per viam Spiritus sancti, reverendissimum in Christo Patrem et Dominum Odonem de Columna, in sua obedientia nominatum Martinum V, quem ipse Dominus Clemens..... ante suam cessionem, tollendo sententias et processus contra ipsum ratione schismatis latos et factos, habilitarat, de apostolicæ potestatis plenitudine, usque ad summum pontificium inclusive, in Romanum Pontificem..... ac beati Petri successorem concorditer elegerunt (1). » Atque hujus electionis publicum instrumentum ab Alphonsi Regis Oratoribus pontificio Legato statim est traditum.

Quid igitur ?. Nisi larva Pontificis Martinum V habilitasset ad pontificiam dignitatem; nisi loco cessisset; nisi umbratici Cardinales eumdem Martinum elegissent, non ei tota sua constabat auctoritas, ac decreta Constantiensia fluctuabant ? Absit. Sed tamen hæc omnia facta sunt, quod Catholici spectarent non solum vera jura, titulorumque certam auctoritatem, sed etiam firmum et tutum consensionis effectum, ut infirmi nihil haberent quod jam mutire possent.

Quæ quidem cum accepisset Martinus Pontifex, referente Rainaldo (2), ingenti gaudio affectus est, datisque litteris, Legato Cardinali plurimum gratulatus; Ægidium Munionem Baleari episcopatu, Alphonsum vero Borgiam, quo suadente abdicaverat, Valentino archiepiscopatu donavit. Tanta mercede eos honestavit, tantaque opera, etiam profligato schismate, tamen ad muniendam pacem, inania etiam jura, inanesque titulos conquirebant.

Non ergo mirum si, eodem adhuc vigente schismate, Constantienses Patres Gregorio XII tanta permiserint; cum pariter declararent hanc convocationem et auctorisationem Gregorii admittendam esse, quantum ad ipsum spectare videretur (3): non quantum ad Synodum, neque ex necessitate, sed ex abundanti esse, ut et Gregorii ejusque sequacium scrupulis caveretur, et sua interim sacrosanctæ Synodo constaret auctoritas.

(1) Vid. tom. XII Conc. col. 408. (2) Rain. ann. 1429, n. 3. cap. præced.

(3) Vid. sup.

De sessionibus XXII, XXVI, XXXV, quibus Aragonenses, Navarrici et
Castellani suscepti sunt.

Eodem animo actum cum Aragonensibus aliisque Hispanis, qui, rejecto Benedicto Sigismundi Imperatoris opera, ex pacto Narbonensi sessione XXII ac sequentibus, Constantiensi se Synodo conjunxerunt: quæ compositio Narbonensis, Constantiæ in sessione xx lecta et approbata est (1); ac postea, præsentibus Legatis Ferdinandi Regis Aragonum, sessio XXII celebratur (2). Et statim quidem decretum editur consueto ritu, scilicet, sacrosanctæ generalis Synodi Constantiensis nomine; mox, uti fœdere Narbonensi pactum erat, deposito titulo, datæ sunt ad eumdem Regem Aragonum, nomine Cardinalium, aliorumque Prælatorum, Constantiæ in Christi nomine congregatorum (3), litteræ, quibus eum ejusque Prælatos Constantiam convocarent. Quo facto, Oratores Regis Aragonum eos a quibus ipsi convocabantur, Prælatos et ceteros Dominos Constantiam convocabant : qui scilicet jam præsentes aderant, totoque orbe conscio, plus annum integrum conciliari potestate agebant; responsumque est statim a Patribus Constantiensibus: Nos dictam convocationem acceptamus (4). Continuo, nec dimissis in Aragoniam aliasve provincias novæ convocationis litteris, nedum exspectato responso, mutua facta conjunctio est; ac sancta Synodus multa decrevit, sub titulo consueto, sacrosanctæ generalis Synodi Constantiensis in Spiritu sancto legitime congregatæ : ut una in sessione, si spectes titulos, Synodus ter sortem mutaverit.

Ac ne Aragonenses Antistites generali Synodo deesse putarentur, ibidem promulgatum est sacri Concilii decretum : ut Regis Aragonum Oratores, non provinciarum delegatione, sed ipsius Synodi auctoritate sic agerent, atque in Synodo sententiam ferrent, ac si omnes earum partium representarent Ecclesias ; quæ non ex ecclesiastica disciplina, aut rei veritate, sed oixovoμines, ac pacis gratia, summaque indulgentia et condescensione facta esse, res ipsa clamat.

[ocr errors]

(1) Vid. Conc. Const. sess. xx, col. 178. — (2) Ibid. sess. xx11, col. 192, 193. (3) Ibid. col. 195. — (4) Ibid. col. 196.

« PoprzedniaDalej »