Obrazy na stronie
PDF
ePub

obtrectatores suos ? Sane quod Gerson memorat : « Qui Constantiensia dogmata tuerentur, ante sacræ Synodi celebrationem de hæretica pravitate suspectos vel notatos,» ad Benedicti XIII, cui Galli parebant, tempora pessima referendum. Is enim superbissimus atque ambitiosissimus, qui contra se hiscere auderent ac Synodum implorarent, diris devovebat, quod jam ex actis constitit (1). Atque hunc pessimum morem, et ab alto imbibitum adulationis virus Gerson irridens, traditionem vocabat, qualem certe in Judæis improbavit Christus. Ipse cum cæteris veram et apostolicam traditionem tuebatur. Jam qui hæc objiciunt, viderint an litigia judiciis, ipsisque judicibus, in Ecclesiæ catholicæ cœtu sedentibus, obtrectatores anteponendos putent.

(1) Vid. sup hoc lib. cap. 1x; et S. Anton. tom. Hist. lib. xxn, S v et seq. et Rain, ann. 1409.

NOTE.

Dans la première rédaction de Bossuet, les royaumes et les nations qui reconnaissaient Jean XXIII et le concile de Constance étaient énumérés ici; l'illustre auteur a supprimé cette longue nomenclature pour ne pas répéter ce qu'il a dit plus haut.

Quod inter Catholicos certum sit Concilium Constantiense jam inde ab initio, et ante adunatas obedientias, fuisse cecumenicum: Bulla-Inter cunctas a Martino V, sacro approbante Concilio, edita Constantiæ.

Denique, ut uno verbo totum negotium transigamus, judicata res est; totaque illa de duabus obedientiis absentibus, deque sessionibus nullo Pontifice habitis, argumentatio sponte jacet. Nemo enim negat decreta sessionum VIII, XIII, XV, circa Wiclefum et Hussum, et circa communionem sub una specie, et circa Joannis Parvi propositionem de cædendis tyrannis, aliaque de fide, plena cecumenicæ Synodi auctoritate esse facta. Atqui illas sessiones æque ac quartam et quintam constat esse celebratas, antequam omnes obedientiæ convenissent. Ergo, ante conjunctionem illam, Concilii generalis apud Constantienses valebat auctoritas; ac sessionum IV et v decreta pari cum cæteris potestate omnino constant.

Respondent (1), quæ adversus Wiclefum et Hussum decreta fuerant, a Martino V fuisse approbata, Decretali Inter cunctas; nihil autem præterea ab eo Pontifice confirmatum.

Verum enimvero attendere debuissent nihil hic novi decrevisse Martinum; sed quæ a Concilio oecumenico, de Wiclefi atque Hussi erroribus, recte jam et ordine gesta essent, Episcopis et Inquisitoribus exequenda mandasse. Id ipsius diplomatis probat series. Hæc deinde Martinus V interrogata subdit, quibus tentari debeat is cujus fides suspecta sit (2): « Utrum credat quod quodcumque Concilium generale, et etiam Constantiense, universalem Ecclesiam repræsentet? Item quod illud, quod sacrum Concilium Constantiense Ecclesiam universalem repræsentans, approbavit et approbat in favorem fidei et ad salutem animarum; quod hoc est ab universis Christi fidelibus approbandum et tenendum, et quod condemnavit et condemnat, esse fidei vel bonis moribus contrarium. »

En quod sancta Synodus approbavit et condemnavit circa Wiclefi Hussique propositiones sessionibus vIII et XV, nondum licet adunatis obedientiis; en quod approbandum et condem

[blocks in formation]

nandum Martinus præcise proponit, ut jam approbatum et condemnatum a Concilio ecumenico, quod Ecclesiam catholicam repræsentaret. Pergit : « Utrum credat quod dictæ condemnationes per sacrum generale Concilium rite et juste factæ sunt » rite, quoad ordinem ; juste, quoad rem ipsam : quod iterum iterumque inculcat et urget; ut, quod in Concilio generali decretum et peractum erat, jam observandum omnibus credendumque relinquatur. Qui ergo Concilio Constantiensi ante adunatas obedientias œcumenicam detrahit auctoritatem, non modo toti Synodo, verum etiam Martino V et fidei catholicæ contradicit.

Neque vero his nocet, quod Martinus V sessionum iv et v nullam fecerit mentionem: neque enim aut memorat prolatam de Joannis Parvi hæresi sententiam (1), quæ haud minus habetur pro cecumenici Concilii sententia; neque aliud quidquam, præter ea quæ in Wiclefum Hussumque gesta sunt. Quin etiam vidimus Bullæ Inter cunctas insertam a Martino V censuram Concilii in Wiclefi propositionem XLI, qua censura constet Ecclesiam Romanam ita supremam esse, quatenus eo nomine universalis Ecclesia aut Concilium generale intelligitur; Papam vero ita supremum, quatenus primatum habet super alias Ecclesias particulares. Hæc exscribit Martinus v; hæc ad fidem catholicam pertinere intelligit. Quæ nos ex sessionibus IV et v manasse, cum iisque apta et connexa esse, luce clarius demonstravimus (2): quo liquet Martinum V iis sessionibus assensisse, qui connexa et consentanea probaverit. Neque mirum. Ipse enim Martinus unus fuit eorum Cardinalium, qui subscripsit cum aliis ei declarationi qua Papam œcumenicæ Synodo subesse testabantur (3). Is eo fundamento nixus, in Pisano Concilio et Constantiensi, nunquam ab aliorum Patrum sententia discrepavit. Itaque cum, Bulla Inter cunctas, primarum sessionum decreta tanquam œcumenica Synodi acta veneratur, id tantum Pontifex mandat exequendum, quod Prælatus et Cardinalis cum aliis jam fecerat et constituerat.

Pari ratione solvitur ea objectio, quod, absente Papa, Synodi œcumenicæ auctoritas constare nequeat : cum iis sessionibus quas Martinus V, tota Synodo approbante, pro œcumenici Concilii veris sessionibus agnoscit, haud minus quam

(1) Concil. Const. sess. xv, col. 144. xvii, m. t. anno 1408, n. 9; sup. hoc lib.

(2) Sup. cap. xv. cap. ix.

(3) Vid. Rain.

sessionibus IV et v Romanum Pontificem defuisse constet. Quamobrem ruit funditus illa objectio, quæ ex diversis obedientiis nondum adunatis petebatur. Nec ullum periculum nostrorum Parisiensium sententiæ imminet ab aliis obedientiis, quæ primum unanimi consensu Bullam Inter cunctas Martini V approbarint, tum declarationi ipsius Concilii Constantiensis primis sessionibus superstructæ, in idem ædificium atque omnino in idem corpus coaluerint, totamque sacræ Synodi doctrinam imbiberint; cujus quidem doctrinæ, si quam partem suspectam habuissent, nonnisi ea expresse reprobata Synodo adhæsissent.

NOTE.

Bossuet supprime 15 lignes de la première révision. Elles se rapportent à Martin V: « Ipse enim Martinus, tum Otho cardinalis Columina unus fuit « eorum Cardinalium, qui a Gregorio XII recesserunt; subscripsit cum aliis << ei declarationi, qua Papam œcumenico Synodo subesse testabantur, ut ei « a qua solerent pontificum gesta judicari. Is eo fundamento nixus, et << Pisano Concilio et Constantiensi jam ab ipsius Concilii initiis adfuit, cum« que aliis Patribus sacro illi conventui, Concilii Ecumenici in Spiritu << Sancto legitime congregati atque universalem Ecclesiam repræsentantis, « titulum et autoritatem tribuit. Is primarum sessionum, atque adeo << sessionis quartæ et quintæ pars fuit maxima, neque ab aliorum Patrum << sententia discrepavit etc. >>

Nous lisons dans le cardinal Litta: Je ne connais qu'une seule objection qui mérite quelqu'examen. On dit que si l'on doute de l'autorité des « décrets (de Constance) on risque de mettre aussi en doute la condamna◄tion des erreurs de Wiclef, de Hus et de Jérôme de Prague, qui a été faite ‹ dans les sessions VIII, XIII, XIV et XV, pendant lesquelles il n'y avait non plus à Constance que la seule obédience de Jean XXIII, et que ‹ Martin V, en confirmant cette condamnation dit qu'elle a été faite par le concile œcuménique de Constance. Mais il est aisé de répondre que › cette condamnation ne court aucun risque, puisqu'elle ne tire pas sa ◄ force des décrets des sessions susmentionnées, mais de l'adhésion pos◄térieure du concile lorsqu'il était devenu œcuménique, et encore plus de la confirmation de Martin V. » (Le cardinal Litta, Lettres sur les quatre articles, 13o lettre.)

[ocr errors]

CAPUT XXIII.

An novæ Concilii convocationes, Gregorii et Benedicti obedientiis Constantiam advenientibus, pacis studio factæ, antecedentium session um auctoritatem infringant? Ac primum de suscepto Gregorio, sessione XIV.

Neque illa obstat ab auctore anonymo Doctrinæ Lovaniensium (1) aliisque jactata, adunatis demum obedientiis, nova Concilii convocatio, quæque ad eam mentem facta sunt. Hæc enim sunt Synodi, non de sua auctoritate dubitantis, sed apostolica caritate sustentantis infirmos. Jam quidem fortiores animæ, amborum contendentium, tanquam sua quærentium, jugum excusserant, ac maximam Ecclesiæ partem ad pacem adduxerant; sed tamen infirmi supererant, qui ad hæc fortia exsurgere, aut ex obortis dubiis, quæ saltem probabilia viderentur, extricare se non poterant. Quid igitur agendum? Multi suadebant bello adigendos ad obedientiam ; atque ea erat, quam viam belli vocabant (2). At Petrus de Alliaco, et Academia Parisiensis, et optimus quisque, et sacrosancta Synodus, cruenta remedia respuebant. An igitur in fædo schismate relinquendi? Alia omnia postulabat fraterna ac materna caritas, et apostolicum illud, ut firmiores imbecillitates infirmorum sustinerent (3). Hinc novæ illæ convocationes admissæ sunt, illæsa Synodi auctoritate, cum nihil profecto lædat, quæ omnia potius sanat, caritas.

Quare sessione XIV, cum accederet ad Synodum jam Constantiæ congregatum Gregorii XII obedientia; nova quidem facta est ipsius Gregorii nomine, per ejus Procuratores, convocatio et confirmatio (4). Sed postquam ea omnia facta sunt, Synodus sic pronuntiat : « Eam convocationem, auctorisationem, approbationem et confirmationem a Gregorio nunc factas, quantum ad ipsum spectare videtur, in omnibus et per omnia admitti : quia abundans ad certitudinem pro bono cautela nemini nocet, sed omnibus prodest. » Hæc docent Synodum per se stantem, convocatam tamen a Gregorio, non quidem absolute, sed quantum ad ipsum spectare videbatur; neque ex necessitate, sed ex abundanti.

(1) Doctr. Lovan. p. 69, 70. (2) Append. tom. xi Conc. col. 1443. (5) Rom. xv. 1. — (4) Conc. Const. sess. xiv, col.107.

-

« PoprzedniaDalej »