Obrazy na stronie
PDF
ePub

eorum omisisse quæ de necessitate salutis credere oporteat. Atqui, ex concesso, nihil dicit de primatu Romani Pontificis super Ecclesiam, ut est universalis; et illud tantum asserit, primatum eum agnoscendum super particulares Ecclesias. Ergo hoc, non illud, de necessitate salutis credendum esse definit; statque inconcussum quod sessionibus IV et v, de Concilii summa et absoluta etiam in ipsum Papam potestate, decreverat. Huic doctrinæ congruit illa Martini V interrogatio quam diximus: non enim quæri jubet utrum credant quod Papa habeat supremam auctoritatem super Ecclesiam Dei; sed utrum habeat supremm in Ecclesia Dei.

Jam vero ex his argumentum conficimus: Quod est ita positum a Concilio Constantiensi, ut ex illo tota papatus ratio exponatur, erroresque contra papalem potestatem suborti condemnentur, id non ad tempus schismatis, aut ad Papam dubium, sed ad ipsum papatum, qualis est a Christo institutus, et ad omne tempus pertinet; atqui id, quod est sessionibus IV et v de Papa definitum, ita se habet, ut exinde tota papatus ratio exponatur, et papatui oppositi errores condemnentur, ut patet ex prædictis: ergo quod est de Papa in sessionibus IV et v definitum, non ad Papam dubium, aut ad schismatis tempus, sed ad omnia tempora, et ad ipsum papatum, qualis est a Christo institutus, pertinet; contra quod adversarii interpretabantur.

NOTE.

Dans le § Instat Cajetanus, Bossuet a ajouté les mots: Quod P, Thyrsus etc., jusqu'à: in hunc locum memorant.

Le côté vulnérable de l'argumentation, c'est l'incertitude du vrai texte des sessions IV et V, ainsi que nous l'avons dit. Voici de nouvelles rationes dubitandi.

Les règles de philologie semblent exiger la suppression de la conjonction et, ou la répétition de la préposition ad. On pourrait admettre cette construction de phrase: In his quæ pertinent ad fidem, exstirpationem schismatis et reformationem Ecclesiæ. Mais afin de conserver la conjonction avant exstirpationem schismatis, il semble nécessaire de dire: In his quæ pertinent ad fidem et ad exstirpationem schismatis etc. Toute difficulté disparaît si l'on adopte la version de quelques anciens manuscrits: In his quæ pertinent að FINEM et exstirpationem schismatis et reformationem Ecclesiæ etc. Le décret ainsi conçu semble, tout considéré, parfaitement acceptable, et la controverse, én ce qui touche les définitions de foi, se dissipe comme par enchantement.

CAPUT XVI.

Mens sessionis X, ex capite — Frequens et ex capite - Si vero

XXXIX, demonstratur.

[blocks in formation]

Haud minus valida argumenta deducuntur ex sessionis XXXIX multis capitibus, quæ sigillatim pensitanda erunt. Primum occurrit caput Frequens (1), quo capite Synodus Pontificibus legem figit, eamque multiplicem. Primum enim decernit ut summus Pontifex certis temporibus, et quocumque decennio, Synodum generalem habeat; deinde, ut in fine cujuscumque Concilii futuro Concilio locum assignare teneatur; tum, ne id faciat, nisi consentiente et approbante Concilio; postea, ut, ad defectum Pontificis, ab ipso Concilio is locus assignetur, valeatque convocatio etiam sine Pontifice facta a Concilio; postremo, ut Pontifex tempus Concilio præstitutum abbreviare quidem possit, non tamen prorogare. Sic præscribit rem quamdam, eamque maximam, quam quocumque decennio Romanus Pontifex facere teneatur; adeoque ligari putat decreto a se facto Papæ conscientiam. Ergo manifeste dat legem summis futuris Pontificibus quibus? Dubiisne, ac tempore schismatis tantum ? Absurdum; cum hæc certis determinatisque temporibus, post quinquennium scilicet, exinde post septennium, ac deinceps post quodcumque decennium exequenda, nullo respectu schismatis, edicto perpetuo sanciantur. Quare decretum istud Martinus V jam electus, jam agnitus, jam indubitatus Pontifex, est ipse executus. Nempe sic decernit sessione XLIV : << Cupientes ac volentes decreto hujus Concilii generalis satisfacere, inter alia disponenti quod omnino generalia Concilia celebrentur in loco quem summus Pontifex, per mensem ante finem hujus Concilii, consentiente et approbante Concilio, DEPUTARE ET DESIGNARE TENEATUR,..... eodem consentiente et approbante Concilio, civitatem Papiensem tenore præsentium deputamus (2). » Ex eodem decreto, sub eodem Martino V, Papiense Concilium et inchoatum est, et Senas deinde translatum, probante Concilio; ex eodem decreto, Basileense Concilium ab eodem Martino V indictum, et ab Eugenio IV

(1) Conc. Const. sess. xxxix, col. 238. — (2) Conc. Const. sess. XLIV, col. 257.

[ocr errors]

celebratum fuit. Quæ et alia, deprompta ex capite Frequens, Martinus V et Eugenius IV non essent executi, ut huic decreto satisfacerent, nisi intellexissent non tantum ad schismatis tempus, sed ad omnia tempora ; neque tantum dubiis, sed etiam indubitatis Pontificibus, legem præstitutam.

Cur autem sessione XXXIX omnibus Pontificibus legem ponunt, et a futuris quibuslibet Conciliis poni posse decernunt? cur, quæso, nisi quia sessione v quemlibet, quacumque dignitate, papali etiam, cuilibet Concilio generali subditum decreverant? Ergo omnibus Pontificibus, neque minus certis quam dubiis, conciliarem potestatem ipsa Synodus anteponit; sessionis XXXIX fundamento, jam inde ab initiis, sessionis scilicet v, solide providenterque facto.

Neque objiciant caput Frequens, de Conciliis quocumque decennio celebrandis, nullius jam esse roboris. Neque enim hic quærimus quo Ecclesiæ usu atque consensu hi, qui disciplinam spectant, canones aboleri possint. Id certe quærimus : an Synodus Constantiensis ita se gesserit ut quæ existimaret summos etiam Pontifices, in fidei, in schismatis, in reformationis causa, Conciliis œcumenicis esse inferiores. Certe caput Frequens ad reformationem pertinebat, cum Patres intelligerent tantam esse tamque inveteratam ecclesiasticæ disciplinæ corruptelam, ut nonnisi per frequentia Concilia successu temporis reformari posset.

Quo ex loco argumentum nostrum ita potest confirmari : Cum Patres Constantienses sessione v decernebant, cuicumque Concilio generali a quocumque parendum, hoc certe decreto intelligebant comprehendi ea Concilia quæ ipsi vel maxime imperaturi essent; ideo enim usi sunt generalibus vocibus huic et cuicumque alteri Concilio legitime congregato; atqui ea Concilia imperaturi erant, quæ etiam sub certis indubitatisque Pontificibus haberentur: ergo ea quoque Concilia Papæ anteponebant.

Huic argumento plurimum lucis accedit ex capite Si vero (1), quod est positum in sessione xxxIx post caput Frequens. Eo capite Constantienses decernunt de habendis Syno dis, si in futurum schisma oriri contingeret. Quo loco præscribunt quid ipsi contendentes, quid vero Concilium, quid denique omnes præstare debeant. Hinc exsurgit argumentum Cum Constantienses Patres decernere aggrediuntur

(1) Ibid. col. 239.

quid agendum in tempore schismatis, id non generalibus verbis, sed expresso nominatim schismatis, id non generalibus verbis, sed expresso nominatim schismatis casu, decernunt, ut legenti patuit: ergo certo constat singularem schismatis casum singulari decreto consideratum ac provisum; at quæ verbis generalibus, de quocumque Concilio legitime congregato, sessionibus IV et v, antea dicta essent, ad omne Concilium et ad omne tempus omnino pertinere.

On sait que

NOTE.

l'édition de Luxembourg 1730 est remplie de fautes. Contentons-nous d'en signaler quelques-unes dans ce chapitre.

Providenterque jactato, au lieu de: providenterque facto.

Id certe quærimus: at synodus Canstantiensis etc. Il faut lire: An Synodus etc.

Provisum quæ verbis generalibus etc. Il faut rétablir le texte du manuscrit: provisum, at quæ verbis generalibus etc.

Idem demonstratur ex aliis capitibus sessionis XXXIX. Schelstrati et aliorum suffugia præcluduntur.

Sequitur, in sessione XXXIX, caput Quanto Romanus Pontifex; quo capite Synodus « statuit et ordinat quod deinceps quilibet in Romanum Pontificem eligendus, antequam sua electio publicetur, coram suis electoribus, publice confessionem et professionem faciat infra scriptam (1). » Ergo manifeste omnibus futuris Pontificibus, etiam indubitatis, etiam in fidei professione facienda, legem ponit.

Objicit Schelstratus, id ne quidem in Synodo Constantiensi, præsentibus Patribus, a Martino V fuisse observatum. «Sed, inquit, is Pontifex, electione facta consecratus fuit, ac postea fidei professionem fecit (2). » Tantus scilicet sacri Concilii facillimique decreti contemptus Martinum ceperat, qui aliis Synodi decretis tanta diligentia satisfecit! At a Schelstrato quærimus, cur non ejus rei aliquod monumentum proferat? An forte in his reconditis gestis, quæ, toti orbi hactenus ignorata, a se primum edita jactat, fidei professionem in ipsa consecratione factam invenit? Atqui nihil vetabat quin fieret, semel quidem privatim, coram electoribus ex Synodi decreto, atque iterum publice in ipsa consecratione, sive post consecrationem : sed nempe placebat Schelstrato ostentare contemptam, etiam sine causa, tantam Synodum, tantosque fastus ad pontificiam dignitatem pertinere putat.

In eadem sessione xxxix duò exstant canones, quibus canonibus in Episcopis transferendis, inque spoliis vacantium Ecclesiarum capiendis, aliisque ejusmodi rebus, quid Romano Pontifici faciendum, sacrosancta Synodus statuit et ordinat (3).

Occurrit Schelstratus, et hæc quidem decreta esse confitetur quæ etiam Pontifices indubitatos tangunt; sed, inquit, nullam pœnam injungunt; nullam mentionem coactionis faciunt, prout tamen faciunt in decreto de schismatis tem

(1) Ibid. col. 241. (2) Schelstr. Diss. Antucrp. cap. ш, p. 69. Const. Loco jam cit. col. 241, 242.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »