Obrazy na stronie
PDF
ePub

cum sibi et cuicumque Concilio asserit collatam immediate a Christo potestatem, etiam in Papam, tanto conatu nihil agat quam ut Conciliis eum qui non sit Papa subjiciat: quo nihil est absurdius. Deinde observatum a nobis est Papam dubium, qui jam pro Papa non sit, intelligendum esse, non in quocumque schismate, sed in eo schismate ubi est inextricabile dubium juris et facti (1), quale erat illud schisma post Urbanum VI. Talis autem casus est rarissimus ; quippe qui, post Christum natum, semel tantum contigit. Hinc argumentum : Constantiense Concilium nunquam adhibuit illas voces, quibus generaliores ac latius fusæ nullæ esse possint, ad exprimendum eum casum, quo nullus est rarior et infrequentior; atqui his vocibus quas Constantiensis adhibuit Synodus, quicumque, quacumque dignitate, cuicumque Concilio, nullæ generaliores reperiri possunt: Ergo Constantiense Concilium non eas adhibuit, ut se ad infrequentissimum ac tot retro seculis semel tantum cognitum casum adstringeret; cum præsertim sacra Synodus alias futuras Synodos non modo animo prævideret, sed ipsa etiam decretura esset. Neque enim quisquam ignorat canonem Frequens, sessionis XXXIX (2), quo de decennio in decennium habenda Concilia generalia decernuntur; atqui illa Concilia non omnia futura erant sub dubio Pontifice: ergo Concilium Constantiense non ea tantum Concilia prævidebat, quæ sub dubio Pontifice futura essent. Atqui Conciliis quibuscumque futuris subjiciebat Papam ; ergo etiam subjiciebat iis quæ a Papa indubitato haberentur.

Præterea demonstravimus (3) totam Ecclesiam schisma elisuram, adeo abfuisse a restringenda ad Papam dubium Concilii potestate, ut etiam intelligeret ne in Papam quidem dubium valituram eam, nisi absolute valuisset; neque tolli potuisse dubium Papam, qui in sua obedientia certus haberetur, nisi et illud constitisset, certum etiam Papam in Concilii generalis potestate esse. Hinc illa manarunt, casum schismatis ad Concilium generale devolutum, non quidem propter illum singularem casum, sed quod singularis casus non alia potestate diffiniendus esset quam ea qua cæteri casus diffiniri solerent. Quæ si universa Ecclesia ante Pisanam Synodum, multo magis post eam, atque in Constantiensi Concilio, declaravit.

(1) Vid. sup. cap. xi, et loc. Spicil. hic cit. – (3) Sup. hoc lib. cap. 1x, x, x1.

col. 238.

-

(2) Concil. Const. sess. XXXIX,

Tum illud constat, Constantiensem Synodum, non modo de exstinguendo schismate, sed etiam de exponenda fide ac reformanda disciplina fuisse sollicitam. Id enim, et Ecclesiæ mala, et Bulla convocationis, et ipsa sacræ Synodi jam inde ab initio professio postulabant. Atqui expositio fidei ac reformatio disciplinæ non ad solum schismatis tempus, sed ad omnia Ecclesiæ tempora protenditur. Ergo absurdum est ad solum talis schismatis tempus restringere Concilii sollicitudinem.

Postea, sacra Synodus non nisi certo Papa constituto reformationem aggressura erat. Ergo, cum docuit in reformationis causa Papam Concilio subesse oportere, non Papam dubium, sed certum, et ab ipsa Synodo constitutum cogitabat. Neque enim quis negaverit sacram Synodum, cum sessionum IV et v decreta conderet, quæ deinde actura erat animo providisse. Imo potius in ipsis initiis certa fundamenta ponebat, quibus cæteræ Synodi actiones et ordinationes suo tempore struerentur. Id autem volebat maxime, ut, Papa constituto, reformatio fieret; utque eam nullus hominum, ac ne quidem ipse Papa, prohibere posset. Id ergo agebat ut Papam etiam certum, atque ab ipsa Synodo constitutum, conciliaribus decretis obligaret. Hic vero omnem absurditatem exsuperat illa responsio, quam auctor Doctrinæ Lovaniensium prodidit (1): nempe ut in Synodo Constantiensi reformatio nihil aliud sonet, quam ipsam exstinctionem schismatis. Quo loco verba illa, de reformatione facienda in capite et in membris, intelliguntur in capite, seu capitibus schismaticis; quæ scilicet capita schismatica a Synodo in ordinem cogerentur : quo nihil excogitari possit absurdius; sed tamen ad hæc absurda rediguntur, qui perspicuis Synodi verbis atque sententiis commenta sua assuunt.

:

Itaque postulamus ut, ex ipsis consuetis Synodi Constantiensis locutionibus, Synodum Constantiensem intelligant. Certe sacra Synodus, sessione XV, sic decernit: « Ne quis ullo modo prohibeat ad Sedem apostolicam, aut Romanam Curiam, hoc durante Concilio, vel ad ipsum, et quæcumque alia generalia venientes (2). » En sessione xv easdem plane voces, quas in v legimus. Dicant boni expositores prohibitionem eam xv sessionis, non ad omnes Sy

[blocks in formation]

nodos, sed ad eas quæ in schismate fiant pertinere. Item sessione XXVI fit decretum cum hac clausula : « Salvis iis quæ in hoc præsenti, et in aliis quibuscumque generalibus Conciliis fieri solerent (1): » quæ cum ad omnes Synodos pertinere necesse sit, sessionis v verba non minus generalia, nec minus patere constat. Denique in ipsa Bulla Inter cunctas, sacro approbante Concilio, hæc jubentur: nempe interrogari quemvis Wiclefismi suspectum : « Utrum credat quod quodcumque Concilium generale et etiam Constantiense universalem Ecclesiam representet (2). » En iterum ac tertio constantique tenore quodcumque Concilium una cum Concilio Constantiensi omne Concilium comprehendit: quo nihil est clarius ad ipsius Constantiensis Concilii voces interpretandas, constituendamque sententiam.

(1) Ibid. sess. xxvi, col. 207. (2) Bull. Inter cunctas, post sess. xLv, col 268.

[ocr errors]

NOTE.

L'édition de 1730, au titre du chapitre: dit Suffragia au lieu de: Suffugia. Bossuet a fait ici une addition importante, § Nec minus absurde, depuis les mots : Quo etiam factum est, jusqu'à la fin.

Dans le dernier paragraphe, les mots. Denique in ipsa Bulla etc., jusqu'à la fin du chapitre, sont aussi de la seconde révision. Le manuscrit nous a conservé ces deux additions autographes.

Qu'il nous soit permis de dire que l'argumentation ne nous semble pas entièrement péremptoire, en ce qui concerne les questions de foi.

Le préambule des deux décrets exprime simplement l'extinction du schisme et la réforme générale; il n'y est pas question de la foi. Le cardinal Litta fait cette judicieuse remarque : « Comment prouver que les décrets « dont nous parlons se rapportaient aux matières de foi? J'ai bien plus de droit de dire qu'ils appartiennent à l'objet de l'union, ou si vous voulez, ‹ à celui de la réforme. Je peux même prouver que ces décrets n'apparte<< naient pas du tout à la foi, car dans la même session V, après ces décrets, jelis qu'on passe à la matière de la foi: Quibus peractis supradictus electus « Posnaniensis, in materia fidei et super materia Joannis Hus legebat quædam. «avisamenta quæ sequuntur et sunt talia. Ce passage prouve que les décrets « précédents n'appartenaient pas à la matière de foi, et que cette matière regardait les hérétiques, Wiclef, Hus et Jérôme de Prague. (Le cardinal «Litta, Lettres sur les quatre articles, 13 lettre.)

Ex sessione VIII Concilii Constantiensis, sessionis V sensus asseritur.

Aliud argumentum exsurgit ex sessione VIII, pro vero et nativo Constantiensium canonum sensu, quem tuemur. Ea sessione referuntur ac damnantur Wiclefi propositiones XLV. Ex his Cajetanus ac Nicolaus Dubois quasdam seligunt (1), quarum condemnatio nobis officiat: octavam: Si Papa sit præscitus, vel malus, et per consequens membrum Diaboli, non habet potestatem super fideles sibi ab aliquo datam, nisi forte a Cæsare; propositionem XLI, hanc scilicet: «Non est de necessitate salutis, credere Romanam Ecclesiam esse supremam inter alias Ecclesias. »

Ac, ne quid omittamus, proferunt item Joannis Hussi propositiones damnatas: septimam: Petrus non est, nec fuit caput Ecclesiæ sanctæ catholicæ (2). » Inculcant etiam illud, quod Martinus V, Bulla Inter cunctas, quemlibet de hæresi Wiclefi aut Hussi suspectum, sacro approbante Concilio, sic interrogari jubet : « Utrum credat quod beatus Petrus fuerit Vicarius Christi, habens potestatem ligandi et solvendi super terram? Utrum credat quod Papa canonice electus, qui pro tempore fuerit, ejus nomine proprio expresso, sit successor beati Petri, habens supremam auctoritatem in Ecclesia Dei (3). » Ex his igitur tale conficiunt argumentum: Si Ecclesia Romana suprema est, si Papa habet supremam auctoritatem in Ecclesia Dei; ergo Concilium generale non est supra Papam, aut Ecclesiam Romanam; ergo sessionum iv et v decreta non de Papa absolute, sed de Papa dubio, ac de schismatis tempore intelligenda sunt.

Valeat plane illa consecutio, nisi et a Synodo prævisa difficultas, et ab ipsa quoque aperte soluta est. Sed quid Constantienses Patres addiderint videamus; nempe post relatam Wiclefi propositionem illam : « Non est de neces

(1) Cajet. de auct. Pap. et Conc. Tract. 1 et 1, pass. post tom. 11. Summ. S. Thom. edit. Lugd. 1687. Disq. art. 4, n. 61 et seq. Doct. Lov. p. 68 et seq. Vid. sess. vin Conc. Const. col. 46, 47. (2) Vid. sess. xv Concil. Const. col. 130. (3) Bull. Inter cunctas loco jam cit.

[ocr errors]

sitate salutis credere Romanam Ecclesiam esse supremam inter alias Ecclesias, statim subjiciunt: « Error, si per Romanam Ecclesiam intelligat universalem Ecclesiam, aut Concilium generale, aut pro quanto negaret primatum summi Pontificis super alias Ecclesias particulares. » En quam diligenter Constantienses Patres et Martinus V locuti sunt; en ut Ecclesias particulares, non totam ipsam Ecclesiam catholicam, uno ore aliquid decernentem, Pontifici submiserint. Inde nimirum nostri sua illa sumpserunt, « dandam esse supremam et plenam Pontifici potestatem, sed in comparatione ad fideles singulos et ad particulares Ecclesias. >> Ita Gerson noster in ipsa Constantiensi Synodo prædicabat; ita in eodem Concilio toti dem verbis docebat Gersonis Magister Petrus de Alliaco Cardinalis (1), quo maxime auctore Wiclefiana hæresis damnata est. Hæc profitebantur qui in synodo docebant, qui Synodum docentem audiebant; hæc ipsa Martinus V sua facit, cum Decretali Inter cunctas, Concilii verba inserit, et ipsa Synodo approbante confirmat.

Instat Cajetanus, nihil obesse sibi hæc verba Concilii a Martino V approbata; cum istud, « quod primatus Papæ sit super Ecclesias particulares, sit sermo affirmativus de primatu super particulares, et non negativus de primatu super universalem Ecclesiam (2). » Quod P. Thyrsus Gonzalez, Cajetanum secutus, sic exponit, « ut, vi illius censuræ a Martino V approbatæ, solum sit de fide Romanum Pontificem habere primatum supra singulas Ecclesias, et vi illius non sit de fide habere primatum supra Ecclesiam universalem ut congregatam in Concilio; »> addit quod

ibi sic adstruitur primatus Romani Pontificis super Ecclesias particulares, ut non negetur super Ecclesiam universalem (3). » Hæc ille, hæc alii, non perpensa rerum serie, res magnas vanis distinctiunculis conficere soliti, in hunc locum memorant.

Sed profecto nimis scholastica subtilitate ludunt; quasi vero deceret sanctissimam Synodum, dum dedita opera id agit ut contra Wiclefum explicet quid sit de necessitate salutis, in Ecclesiæ Romanæ primatu profitendo, aliquid

(1) Gers. Serm. in fest. S. Anton. tom. 11, p. 355. Potr. Alliac. (2) Vid. Cajet. loco jam cit.— (3) Gonz. de Infall, disp. x, sect. v, § 5, n. 2, p. 665.

« PoprzedniaDalej »