Obrazy na stronie
PDF
ePub

:

CAPUT XII.

An sine temeritate Concilii Pisani auctoritas rejici possit.

At Pisano Concilio Odoricus Rainaldus objicit : sine Papa, secundum canones, legitimum haberi non posse Concilium; pessimorum scilicet medicorum more, qui, valetudine despe rata, ægrum interire malunt quam a consuetis remediis, quamvis frustra tentatis, ad extraordinaria, quamlibet certa confugiant. Nec deerant, Alexandri V tempore, imbecilles animæ quæ hac superstitione tenerentur, quos Gerson noster sermone coram Alexandro V confutat et irridet his verbis: « Cujus et ista tua substitutio, Pater Beatissime, nisi Christi P Unde convocatio Concilii (Pisani scilicet) tam mira? Unde prius discordantium inaudita consensio? Unde tot Præsulum et sapientium concursus tam celer? Non causa certe dissensionis, sed pacis. Non vocavit Papa: fuit conventiculum. O ridenda ac irrationalis nimium ratio! Neque vero quatuor illa Concilia quæ in Actibus apostolicis describuntur, Petrus vocasse memoratur. Neque Synodus Nicæna jussu Silvestri, sed Constantini convenisse legitur. Ad quintum universale Concilium Patrum, contra Theodorum Nestorii discipulum nemine convocante, sese Patres exhortati sunt. Fuere ergo conventicula? Cave dixe ris.Coluntur ab Augustino (Gregorium voluit dicere, sive librarii mendum est) tanquam Evangelia. Quid si schisma dubios reddit Christianos, quem duorum pro Papa colant? Quid si, quod perrarum est, summus Pontifex labatur in hæresim, ut legimus Liberium arianæ pravitati subscripsisse, Marcellinum idolis sacrificasse? Quid si intolerandis oneribus christianitatem gravaret? An adversus tantos morbos nullam relinquis medelam? Relinquo, inquis. Credo sane: nam imperfectam nimium ecclesiasticam politiam adstrueres; nec a Deo, cujus perfecta sunt opera, salubriter institutam, si quis in eam morbus posset incurrere, contra quem nulla posset adhiberi medicina. Sed tamen nulla memoratis casibus relinquitur, si non aliquando sine Papæ vocatione convenire possit Ecclesia. »

Ne hic mihi critici, fastidiosum hominum genus, aliquos memoriæ aut historia lapsus, seu menda operarum, quæ in editione Gersonis sunt innumerabilia; sed ipsum argumento

rum pondus attendant. Eorum vim invictam sentient. Quare Alexandro V, Pisa electo Pontifici, multo maxima pars christiani orbis statim adhæsit: Gallia, Anglia, Germania, Hungaria, Dalmatia, Croatia, Norvegia, Dania, Suecia, Polonia, Italia fere tota, Roma quoque ipsa.

Huc accessit postea tota posteritas, teste Bellarmino (1), et in sede Petri, post Alexandrum V, duos Alexandros sexti et septimi nomine venerati sumus; cum Clemens VII, Leonis X successor, et Clemens VIII, eum Clementem spreverint, Robertum scilicet Gebennensem Cardinalem, qui Clementis VII assumpto titulo, post Urbanum VI Avenione sedit.

Neque valet Odorici Rainaldi responsio (2), in Romanorum Pontificum serie numeratos falsos Stephanos falsosque Joannes, unde veri Pontifices numerum ac titulum suum traxerint. Ita enim numeratos esse constat obscuris temporibus et ab historicis, non ab ipsis Romanis Pontificibus, cum per ea tempora nondum in decretis suis addere solerent nomini suo ipsam numeri notam. Nunc autem cum Romani Pontifices sic passim edicant in capite diplomatum, Alexander Papa VI, Alexander Papa VII, numeratum ab iis esse falsum, et a falsa aut suspecta Synodo creatum Pontificem, recente adhuc facti memoria ac manifestis gestis, absonum absurdumque est.

Quare et illud certum, Alexandrum V et Joannem XXIII Pontificum historiis, vitis, catalogis, toto orbe terrarum, atque etiam in Urbe editis, passim fuisse adscriptos; totique Ecclesiæ catholicæ probro maximo sit, tanto Episcoporum aliorum-> que orthodoxorum numero, tanto Universitatum, religiosorum Ordinum, provinciarum, regnorumque catholicorum concursu, celebratam fuisse falsam et canonibus repugnantem Synodum, quam etiam Alexander V, a Romanis totoque propemodum orbe jam agnitus, confirmarit. Exstat enim illius Synodi confirmatio Bononiæ edita (4), aliquot post mensibus quam Pisana Synodus soluta est; ne id Patrum auctoritati magis, quam ipsi veritati tribuisse Pontifex videatur. Probat autem ejus gesta, ut quæ universalis Ecclesiæ auctoritate et concordia facta sint (5). Neque ita multo post, idem Pontifex summa cum pietate obiit; testatusque est inter extrema sus-› piria se, quidquid Pisis egisset, summo divinæ gloriæ amore fecisse..

(1) Bellarm. de Conc. lib. 1, cap. vii. (2) Rain. ann. 409, n. 80. XI Conc. col. 2303. (4) Ibid. col. 2311. Rain. ann. 1410, n. 15, 17. x1 Conc. col. 2109 et seq. Rain. ann. 1409 n. 84.

[blocks in formation]

Huc accedit quod ejus æmuli ac Pisani Concilii contemptores Gregorius atque Benedictus, convocato licet generali Concilio, vix paucos Episcopos congregare possent. Quin etiam Synodus Benedicti, Perpiniani habita, Pisanum Concilium venerata est, conclusumque in ea est ut Petrus vocatus Benedictus iret vel mitteret procuratores irrevocabiles Pisas, ubi aliud Concilium congregabatur pro unione Ecclesiæ; qui procuratores, ejus nomine, papatui renuntiarent, Gregorio cedente, mortuo, vel ejecto (1). Id, ex sexdecim deputatis, quindecim concluserunt ; atque ita ex duobus frustulis, quæ Pisano Concilio repugnabant, unum jam frustulum, a quo Benedictus colebatur, votis atque suspiriis Pisanæ Synodo cohærebat, eique se suumque Pontificem submittebat.

At in alia particula Gregorius, cum paucas Italiæ urbes, easque fere ignobiles, vix in obsequio retineret, frustra convocabat totius orbis Episcopos. Qua de re sic Rainaldus scribit (2): ‹ Spreta sunt ab Episcopis ejus imperia, cum in magnam adduceretur invidiam Concilium ad schismatis propugnationem molitum; misitque Nicolaum Episcopum Ferentinum, et Dominicum designatum Episcopum Melitensem, Venetias; ut, objecta anathematis pœna, illius Provinciæ Præsules ad Synodum cogerent. Sed Veneti Alexandro, ex Doctorum sententia, quamvis Gregorius Venetus esset, adhæserant; » nec immerito. Quis enim non sperneret tam paucos Episcopos in tenui atque ignobili Austriæ oppido Synodum œcumenicam venditantes, aut ab eis universalem representari crederet Ecclesiam ? Tali tamen Concilio Ecclesiaque fretus Gregorius, se notorium et indubitatum Papam, Alexandrum V, quem tota fere Ecclesia coleret, æque ac Benedictum in altero mundi angulo præsidentem, notorium schismaticum declarabat; quem talia declarantem Odoricus Rainaldus pro vero Papa haberi vult, in eoque frustulo totam Ecclesiæ catholicæ potestatem collocat. Quis hæc ludibria et ecclesiastice historiæ dedecora ferat?

Illud paulo gravius, quod, aucto Pontificum numero, Pisani Patres non restinxisse schisma, sed auxisse videantur. Id quidem Odoricus Rainaldus, et alii passim objiciunt. Sed profecto immanem belluam ille interemit, qui, percusso capite et corpore obtrito, seminecem atque ægra vix membra trahentem reliquit quo factum est ut lethali vulnere ictam in Pisana (1) Tom.x1 Conc. col. 2109 et seq. Rain. ann. 1409, n. 84. (2) Rain. ibid. n.

Synodo, Constantiensis Synodus paulo post superveniens conficeret.

Cæterum quisquis Constantiensis Synodi salutarem Ecclesiæ ac schismati pestiferam agnovit auctoritatem, Pisanam quoque Synodum suscipiat oportet, quæ Constantiensis continuatio est. Quid plura ? cum ipsos liceat adhibere testes qui Pisanæ Synodo adversentur. Nempe Bellarminus qui dubiam, Rainaldus et alii qui nnllam pronuntiant, in hoc axioma consentiunt: Romanum Pontificem dubium, sive in casu schismatis, Concilio generali subesse. Omnes enim, excepto nullo, in eam sententiam uno ore decurrunt, ut Pontificem saltem dubium æcumenico Concilio subdant. Atqui Gregorius æque ac Benedictus dubius erat Pontifex, a quo tanta pars Ecclesiæ suique Cardinales discedebant. Ergo ille Concilio suberat, ab eoque depositus acquiescere debuit, ac renitens pro schismatico habendus, eorum quoque calculo qui cum Odorico Rainaldo ei favent: quod est argumentum ex confesso ab adversariis plane peremptorium.

Objiciunt tamen sanctum Antoninum excusantem eos qui post Pisanam Synodum, atque Alexandrum V Benedicto et Gregorio favebant : Cum dubium esset maximum de illo maxime, utrum Gregorius et Benedictus Ecclesiam scandalizarent dissimulando unionem se velle. Nam, inquit (1), de Gregorio apparuit contrarium, quia de facto renuntiavit. De facto renuntiavit sane in Constantiensi Concilio, posteaquam quantum potuit ludificatus Ecclesiam, desertus ab omnibus, et ad angulum redactus Italiæ, rem in eo esse vidit ut merito anathemate feriretur, postquam et ipsum et suos sui puduit; malueruntque cum aliqua laude cedere quam ignominiose ejici, ut æmulo Benedicto contigit. Quod ergo Gregorius cessit, ipsi Pisanæ Synodo imputandum est. Neque propterea penitus inexcusatos esse volumus qui, bona spe ducti, sive a Gregorio, sive a Benedicto schisma produci paterentur; quod unum Antoninus voluit. Cæterum qui præfracte contendunt cessionem utriusque Pontificis, aut saltem Gregorii, exspectandam fuisse, eos ergo dixerim invidiosissimum schisma propagatum voluisse, spreto remedio quod ipsa necessitas extorqueret; ad hæc in eo labi, quod imperfectam asserant a Christo constitutam Ecclesiam, quæ adversus exitiosissimum vulnus nullo præsidio instructa esset. Tertio, grave illud est non

(1) Antonin. Summ. part. II, tit. 1n, de schism. § 6.

agnoscere vim occultam Spiritus sancti, ad Synodum Pisanam, tot regna, tot Ecclesias, tot Principes, tot Abbates, tot Ordinum capita, cum religiosis cœtibus, tot inclytas Academias adducentis ut facerent sibi caput unum. Denique jam diximus, dicemusque ipsam Constantiensem Synodum eo esse fultam quod Pisanæ Synodi continuatio esset, quod est vel gravissimum ejusdem Pisanæ Synodi firmamentum ; ut profecto nunc tam sancta, tam probata Synodus, sine gravi saltem temeritatis nota abjici nequeat.

NOTE.

La dernière partie du chapitre appartient à la seconde révision de Bossuet, depuis les mots : « Quid plura? cum ipsos liceat adhibere testes etc., » jusqu'à la fin du chapitre. Notre manuscrit contient cettte addition autographie de l'illustre auteur.

« PoprzedniaDalej »