Obrazy na stronie
PDF
ePub

possit Pontificiis decretis certam et indeclinabilem auctori tatem; ut et illud omittam, nimis incredibile et absurdum videri infallibilitatem, tantum munus a Christo Pontifici traditum, necdum Ecclesiæ revelatum fuisse. Interim quæ Sedis apostolicæ majestatem decerent, et certa traditione constarent, asserui clarius (1) quam ut in dubium revocari possint: nempe in Sede apostolica semper vivere ac victurum Petrum fidei principem; neque successionem ejus unquam a fide abrumpendam, et catholicam fidem ad finem usque seculi, non aliam quam Romanam, futuram: ex qua fide quoties Romanus Præsul dixerit, tunc ex cathedra dictum videri. Atque his confido me talem exhibuisse papatum, qui, resecatis dubiis, incommodis, invidiosis omnibus, ad hæ inanibus, sanctus et sanus, omnibus gratus venerandusque habeatur; præterea, tam sit ad fidem stabiliendam sufficiens, ut neque Duvallius, neque Bellarminus, quantumlibet infensus atroxque esse videa tur, aliam postulent sufficientiam.

IX. De regenda disciplina discrepantes in speciem sententias summa ipsa convenire. Duvallii loci. Item locus anonymi, qui de Gallicanis libertatibus scripsit.

Jam ergo magna et apostolica Sedes, secundum Mennam, circa fidem obtinuit quod suum est: nempe, ut eam tueretur; quod est præcipuum ecclesiastici regiminis officium. De altero, quod ad servandos dispensandosque canones spectat, audiamus.

Hic vero, sat scio, nihil difficultatis occurret, si quæ in confesso sint advertantur: namque Ecclesiam et canone regi, et canones interdum relaxari oportere constat, neque quis diffitetur.

At enim forte id postulant, ut Papa pro plenitudine potestatis, supra omnia Concilia, in omnibus pro arbitrio dispensare possit. At non ita Antoninus ; tametsi enim negat Papæ a Concilio præfigi posse legem, id tamen addit (2) : Dico quod in concernentibus universalem statum Ecclesiæ, non potest Papa disponere contra statutum Concilii, si sta

(1) Sup. lib. m integ.

(2) Anton. Summ. theol. part. III, tit. xxi, cap. 11. S v1; p. 446.

tuendo decoloraretur status Ecclesiæ. » Ita Turrecremata; ita omnes etiam pontificia potestatis studiosissimi confitentur.

Quid Duvallius? Quæstione, an sit absoluta Ecclesiæ monarchia, hæc habet (1): « Non potest suprema illa potestas (Romani Pontificis) statum ecclesiasticum in toto aut in parte minuere, nedum evertere : verbi gratia, uni eidemque sexcenta beneficia conferre, pueros ad episcopatum promovere, ritus etiam generaliter per Ecclesiam ab omni ævo inviolabiliter observatos abolere, etc. Sic enim Ecclesiæ dignitas et splendor maxime minueretur, et ad certissimum exitium devolveretur. »

Enumerant Theologi Canonistæque canones longe plurimos quos Romanus Pontifex rescindere nequeat: verbi causa, canonem latæ sententiæ adversus percussores Clericorum; quod, eo rescisso, ecclesiasticus status decolorari videretur: quasi non alii sint innumerabiles, quibus conculcatis honos Ecclesiæ deflorescat magis.

Quin addit Duvallius, Benedicto XIII « merito denegatam obedientiam, non modo quod schismaticus esset, sed quod de ecclesiasticis beneficiis, contra jus fasque, in detrimentum Ecclesiæ statuere præsumeret (2). » En quot canones Romanæ potentiæ invictos esse constet. Quid eos qui non universam, sed tamen singulares pessumdent Ecclesias? An Romanus Pontifex abolere, et alios canones pro arbitrio statuere potest? Anonymus libertatum Gallicanarum oppugnator audiatur. Is uno verbo rem conficit; sic namque decernit : « nihil differre Gallicanam nationem a cæteris, in acceptandis vel recusandis legibus ecclesiasticis; siquidem nulli non licet legum executioni supersedere, si vel annuat Ecclesia, vel, pensatis rerum, locorum ac personarum conditionibus, injustum sit ejus mandatis ad litteram servire (3).» En quid de abolendis statutis veteribus, novisque inducendis sanciant, qui nos vexatos volunt.

Nempe, inquiunt, in Pontificem canonum eversorem а Concilio pro potestate, animadverti posse dicitis. Quo enim pertinebat Concilii Constantiensis allegatus canon? Nonne ut constaret Pontificem Concilio contumaciter inobedientem,

(1) Duvall. de Sup. R. P., etc., part. I, quæst. ii, p. 88; part. IV, quæst. ix, p. 615, edit. 1614.

(2) Id. ibid. p. 89.

(5) Anon. Tract. de libert. Gallic. lib. u, eap. xII, n. 4.

debite puniendum (1)? Jam ergo non nos Galli, sed tanta Synodus, pacis ecclesiastica instauratrix, vapulat.

At enim Constantiense Concilium de dubio Pontifice interpretandum erat. Absurdum. Fac tamen, ut mollioribus auribus parceremus, vim Concilio illatam, tortaque ejus verba, Quid deinde proficiunt? Nempe ostendimus scandalosum et contumacem, utpote jam hæresis suspectum, pro dubio, imo pro nullo Pontifice haberi ab optimis ac pontificia potestatis studiosissimis Doctoribus (2). Quid quod mitiores ne sententia quidem, si recte advertatur, sed verbis tantum ad aliis discrepant? Hoc ergo peccamus, quod Parisiensium, imo Concilii Constantiensis simplicitate magis, quam aliorum ambagibus ac subtilitate delectamur? Certe bonus et æquus Pontifex nihil metuit ab illis extraordinariis casibus, qui vix mille annis eveniant, uti ex Joanne Majore discimus. Sed tamen mortalem tanta potestate præditum, tot tentationibus obnoxium, tanta adulatione circumdatum, aliquo canonum metu coerceri oportet.

X. Sedis apostolicæ majestas et potestas.

Hic subit admirari Romanam potestatem, uniendæ Ecclesiæ natam, unde perducamur ad æternam caritatem, qua in Deo unum simus. Petrus ergo et Petri successor, ne inter se dissentiant Ecclesiæ, communis traditionis interpres; ne incertis motibus fluitent, communium canonum executor, Sede apostolica auctore vel probante confectos custodit et vindicat. Hæc habens et exercens apostolica Sedes, tanta antiquitus auctoritate viguit, ut postea, fidens dixerim, imminuta magis quam aucta esse videatur.

En ille Leo Magnus ex Patrum traditione influentem in omnium animos edit epistolam; Imperatorem adversum nactus, ad Ephesinam generalem Synodum, invitus, nec suo loco positus, cogitur, nec auditur. Itaque antiqua condemnatur fides. At ille latrocinalem Synodum valere non est passus; imperatoria potestate fretum Alexandrinum Dioscorum fregit; ad instaurandam cognitionem Imperatorem perpulit; Chalce

(1) Conc. Const. sess. v.

(2) Dion. Carth. de auct. Pap., etc., Dried. dc libert. Christ. dist. xL, cap. vi. Bell. Rosel. et alii pass.

donensis Synodi auctor, ac deinde executor, ad constabiliendam communem Ecclesiæ fidem, invicta potentia stetit.

Eadem exequendi auctoritate freti, Gelasius, ac deinde secuti Romani Pontifices, adversus Imperatores, ac regiæ urbis Antistites, in Chalcedonensem Synodum rebellantes, nulla nova Synodo indigere se professi, tanta egere confidentia, tantaque vi, ut Imperatores totamque Orientalem Ecclesiam, ad condemnandos perduelles, sola jam Sedis apostolicæ auctoritate perpulerint.

Quid ubi nulla Synodus intervenit? Ecclesiarum consensione freti, haud minus fiducialiter egerunt; Pelagianos nullo loco consistere passi sunt; ac superbis ne illud quidem solatium reliquerunt, ut ab œcumenica Synodo damnati viderentur. Quis autem Pontifex posteriore ætate, qua nonnullis potestate aucti videntur, tanta auctoritate tanta gessit? Tanta potest, auctore et executore Petro, capiti connexa Ecclesiarum fides!

An ideo putamus infirmam Sedis apostolicæ auctoritatem, quia Ecclesiarum consensum postulamus? Imo firmiorem. Id enim tantum tribuimus Ecclesiis, ut agnoscant, ut sentiant, an communis interpres satis ex communi traditione dixerit; in ea acquiescant, in ea Spiritus sancti magisterium collocatum, neque unquam defuturum, certa fide credant.

Nec minus invicti fuerunt Romani Pontifices, cum canones ab Ecclesiis, Sede apostolica sive auctore sive probante, susceptos vindicarunt. His Constantinopolitanos Præsules, alta spirantes, et Principum gratia ferocientes, et a Nestorianis Acacianisque usque temporibus, Ecclesiæ graves, tanquam in schisma erupturos animo providerent, qua gravitate poterant, coercebant; Orientali Ecclesiæ, quæ novæ Romæ faveret, Nicænos canones opponebant; invictos se rati, quamdiu, ut ipsi profitebantur, secundum canonum regulas paternorum rem gererent.

Itaque eorum tanta vis fuit, ut Agapetus Papa exul et supplex Constantinopolitanum Præsulem ad pristinam Trapezuntinam sedem, contra canones dimissam, amandaret; ab hac quoque dejiceret, nisi rectam profiteretur fidem; ejus sociis certis conditionibus veniam indulgeret: ex quo illud, quod hujus Corollarii initio posuimus (1): ‹ Magna et apostolica Sedes antiquum obtinet, rectam fidem tuens,

(1) Conc. C. P. sub Menn. Vid. sup. n. 1.

sanctarum Ecclesiarum sanctiones servans, ubi oportuerit indulgentia utens.

Interim, cum Episcopis rectam fidem et regulam secutis æquo propemodum jure agebant. Eulogius, Alexandrinus Episcopus, scripserat se sancti Gregorii Papæ jussa capessere. At ille ea verba jussionis vocem procul a se amolitus, hæc ait (1): « Quod verbum jussionis peto a meo auditu removete; loco enim mihi fratres estis, moribus patres. Non ergo jussa, sed quæ utilia visa sunt, indicavi. »

An non ergo ille se superiorem sentiebat? Id hæretici, id imperiti jactent: non enim intelligunt quænam a Domino constituta sit ecclesiasticæ potestatis ratio ac vis. At Gregorius, tam modestus quam fortis, intelligebat: « Nam quod,inquit (2),se dicit Sedi apostolicæ subjici,si qua culpa in Episcopis invenitur, nescio quis ei Episcopus subjectus non sit, cum vero culpa non exigit, omnes secundum rationem humilitatis æquales sunt. » Quam communem regulam omnibus præpositis esse voluit: « Sit, inquit (3), rector bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum justitiæ erectus; ut et bonis in nullo se præferat, et, cum pravorum culpa exigit, potestatem protinus sui prioratus agnoscat. » Quod ille multis exemplis Scripturarumque testimoniis prosecutus, sic denique concludit «Summus itaque locus bene regitur, cum is, qui præest, vitiis potius quam fratribus dominatur. Itaque ille Gregorius, tam humilis, tam modestus, tam æquo cum cæteris jure usus, summa potestate Constantinopolitanorum Præsulum superbiam contudit (4); acta synodica per Sedem apostolicam dissoluta cassataque memorat, et antecessoris ea de re sententiam vindicat: neque ullus unquam Pontifex majore constantia apostolicam auctoritatem exercuit. Quid ita ? quia canones, quia priscas consuetudines, quia omnium fratrum jura ac sua servabat, ut vidimus.

(1) Greg. Magn. Indict. 1, lib. vi, Epist. xxx: tom. 11 col. 919; al. lib. vi, Ep.

[ocr errors]

(2) Id ibid. lib. ix. Ep. LIX; col. 976: al. lib. vi, Ep. LXV,

(5) Greg. Magn. Reg. Past. part. II, cap. vi; tom. 11, col. 20, 22.

(4) Lib. 1x, Ep. x11; al. lib. vn, Ep. LXIV; pass. in ejusd Ep.

« PoprzedniaDalej »