Obrazy na stronie
PDF
ePub

rent universalem Ecclesiam, neque pro cathedra dixisse, contendunt: qua quidem in responsione miris se involvunt ambagibus. Primum enim ea errata vidimus, quæ ad universalem Ecclesiam ederentur; tum absurdum illud est, Romanum Pontificem jussum universim confirmare fratres, officio fungi, cum universos docet, non autem cum singulos; imo, cum rite consultus respondet Ecclesiis aut religiosis cœtibus: atqui eo ritu consultos Stephanum II, Gregorium II, Cœles tinum III, Innocentium III, aliosque, egregios licet Pontifices, falsa et erronea respondisse in confesso est. Ergo apostolico officio confirmandi fratres defuisse constat ; eo quidem magis, quo viam salutis quærentibus, cum certa et infallibilia possent, dubia et errori obnoxia rescripta miserunt.

Jam illud toties dictum a Doctoribus ipsoque Augustino; dictum ab ipsis Pontificibus, ipsoque Gelasio, Innocentio III, Joanne XXII, cæteris; dictum ad ipsos Pontifices in Conciliis sedentes; si quidem ipsi prava definirent, nihil id veritati, nihil Ecclesiæ nociturum: an elevari putant, cum responderint non id tanquam dubios, ut ipsa verba præferunt, sed per impossibile voluisse dictum ? Quem vero non pudeat, doctrinæ catholicæ summam ad hæc minuta et subtilia deduci?

Denique illud quam invictum inconcussumque est : frustra convocari generales Synodos, si tota definiendæ veritatis ratio in uno Pontifice constat! Quo uno argumento attoniti, ac veluti palabundi, in diversa fugiunt; sed undique præcipitia, neque quidquam perfugii est.

Hi nempe respondent consultores dari judicaturo Papæ. Consultores vero ei qui jam judicasset, ut de sancto Cœlestino, de sancto Leone, de sancto Agathone aliisque certum; consultores ei qui tam longe abesset, qui Legatos mitteret, non ad se relaturos, aut suam exspectaturos sententiam, sed statim cum Patribus judicaturos; consultores eos, qui profecto non consultatoriam, sed decretoriam sententiam promerent. An non pudet Episcopos, toto Orbe convocatos non alio loco esse quam Academias ac theologicas Facultates, consultatoria decreta proferentes ?

At forte illud melius convocari Synodos elucidandæ rei ? Cur ergo non tractatus et elucidationes, sed definitiones, sed anathemata, sed judicia et decreta jam irretractabilia produnt?

Denique decurrunt ad illud convocatas Synodos, quacumque in quæstione, non ex necessitate, ad solvenda dubia; sed ex abundanti, ad frangendos contumaces. Frangendos

vero, an potius adjuvandos; si post infallibile, ut illi quidem volunt, Pontificis judicium, quæstio innovetur ? Vel enim illusoria deliberatio est, ludibriumque sit de re jam confecta quærere; vel vera seriaque habetur quæstio. Jam, dubitante Synodo, non modo contumaces, sed etiam modesti probique dubitare coguntur.

: His victi alii, neque quidquam aliud habentes quod Concilio tribuerent, respondent Papam quidem per sese esse infallibilem; sed, congregata Synodo, ad totam Synodum infallibilitatem transmitti, nec jam Papæ fas judicare soli. Quæ primum nec sibi constant: absurdum enim est a Papæ, convocata Synodo, abdicatam innatam potestatem ; neque quæstionem solvunt, et remanet quæstio, cur operosa moliantur, cum prompta et expedita suppetant? Denique, qualis Papa in adunata Ecclesia, talis in diffusa est: neque enim habet aliud adunata Ecclesia, quam ut toto Orbe diffusam repræsentet. Quare quæ in adunata virtus, ejus profecto radicem in diffusa esse oportet.

Quæ cum ita sint, quæstionem nostram ipsa Conciliorum convocatione finitam contendimus. Compendiosa sane et explorata demonstratio, quæ in ipso Concilii nomine continetur.

VII. Quam grave sit Ecclesiæ catholicæ causam in tot absurdis collocari, cum præsertim ea invidiosissima sint.

Hæc igitur absurda sunt, in quæ nosque, seque, totamque Ecclesiam, quantum in ipsis est, conjectum eunt. Quis autem non videt quam eadem invidiosa sint, summam Ecclesiæ ac fidei, uni homini summo quamvis, summaque dignitate prædito, sed mortali tamen, ne quid dicam amplius, permittendam? convocari Episcopos ac viduari Ecclesias, ut unum audiant ? rem per se tantam, tam incredibilem, atque huc usque pro dubia saltem habitam, pro certo Ecclesiæ fundamento collocari? denique, ut id fiat, everti formulam ab apostolica usque ætate firmissimam, nempe illam Visum est, non Petro, sed Spiritui sancto et nobis (1)? Quanta autem audent, qui Petro negata, Petri successoribus tribuunt!

(1) Act. xv. 28:

[ocr errors]

Atque hanc apostolici Concilii formam sanctus Cœlestinus, et sancta quinta Synodus, ad omnia deinde Concilia pertinere putant (1). Unde septima Synodus Dominus Deus noster nos sacerdotii Principes beneficio suo undique convocavit, quatenus deifica catholicæ Ecclesiæ traditio communi decreto recipiat firmitatem (2). Et octava Synodus, qua nulla sanctæ Sedi obedientior exstitit : « Sanctissimi Vicarii senioris Romæ, et nos qui reliquarum sedium Vicarii sumus, hæc omnia dissolvimus, gratia Domini nostri Jesu Christi, qui dedit nobis summi sacerdotii potestatem juste et congrue ligandi et solvendi (3). » En qui Papæ consultores atque vicarii habeantur. Tum illud: « Spiritus enim sanctus, qui locutus est in sancta Romana Ecclesia, credimus quod et in nostris Ecclesiis locutus exstiterit. Meminerant enim illud : Visum est Spiritui sancto et nobis: quæ Legati apostolici pronis animis suscepere; atque adjecere insuper ad Imperatorem (4) Sanctissimus Papa nos famulos suos direxit in hanc urbem, ad manifestationem veri et justi judicii in conspectu imperii vestri, et sanctæ universalis Synodi; ita ut non habeant (Pontiani scilicet) vocem appellationis vel repedationis; sed, quemadmodum jam judicati sunt et dejecti, in seculum maneant. » En in quo vim summam collocarent, cum scilicet capiti universa se Ecclesia conjunxisset. Quam modestiam omni elatione firmiorem qui infringere satagunt, Sedis apostolicæ principatum extollunt in speciem, re ipsa deprimunt, invidiamque tantum, non veram auctoritatem conciliant,

>

VIII. Hæc absurda et invidiosa, etiam esse inania, neque prohiberi posse quin ad Ecclesiæ consensum necessario recurratur: ex cathedra pronuntiare, quid sit.

At illa importuna, nimia, invidiosa sectati, nec sic proficiunt : huc enim illis res redit, ut, quantumlibet judicante Pontifice, tamen ad ultimum fidei stabiliendæ robur consensus Ecclesiæ requiratur : quod ita conficimus.

(1) Cœlest. Ep. int. act. Conc. Eph. act. ; tom. 11 Conc. col. 614. Conc. V, coll. vil; tom. v, col. 662.

(2) Conc. VII, act. vii; tom. vii. col. 554. (3) Conc. VIII, act. vi; tom. viu, col. 1049. (4) Ibid. col. 1056.

Sane qui Pontificem ut Pontificem errare posse negant, non eamdem ineunt viam; neque omnes conveniunt illud, pro cathedra pronuntiare, quid sit. Turrecremata sic docet : « Si Romanus Pontifex efficitur hæreticus, ipso facto quo cadit a fide Petri, cadit a cathedra et sede Petri, ejusque judicium non esset judicium apostolicæ Sedis (1). » Quid ergo? Repetendum, donec verum pronuntiet ? Unde autem vera dixisse constabit, nisi cum Ecclesia consenserit?

Nihil horum refugimus: placet non imputari Sedi apostolicæ, si quid erit noxium, si quid erroneum, si quid alienum, quæ sanctus Antoninus paulo enucleatius explicare visus est. Is quidem sic distinxit : « Papam ut personam particularem, ex motu proprio agentem, errare posse in fide; at Papam ut personam publicam errare non posse (2). Personam autem publicam sic interpretatur, « utentem consilio et requirentem adjutorium universalis Ecclesiæ, quæ non habet maculam neque rugam. »

Sit ergo Pontifex ex officio interpres Ecclesiæ : quoties avita et Ecclesiæ tradita interpres attulerit, toties e cathedra dixerit; toties Pontificem, personamque agat publicam : privatus habeatur Doctor, teste Antonino, cum ex motu proprio in fidei negotiis egerit.

[ocr errors]

Hinc idem Antoninus pontificiam definitionem valere quidem dicit summa et ultima firmitate; sed acceptatam, examinatam, approbatam, quemadmodum mox retulimus (3): ut cum varii varia, de eo quod sit pro cathedra dictum, attulerint, certissimum signum sit pro cathedra esse dictum, cum Ecclesiæ consensus accesserit.

Decorum magnificumque Pontifici, ut pari fere loco atque Concilia generalia habeatur. Certum est apud Catholicos Concilia generalia infallibilia esse; at cum dubitari possit Conciliumne aliquod generale sit, id ex Ecclesiæ consensione repetatur: ita certum firmumque, si velint habeatur, Pontificem pro cathedra docentem esse infallibilem; at cum dubitari possit an pro cathedra dixerit, adhibitis omnibus conditionibus, ultima nota ac tessera sit Pontificis ex cathedra docentis, cum Ecclesiæ catholicæ consensus accesserit.

Id si Romæ placeat, pacique profuturum sit, haud equidem

(1) Turrecr. Sumin, de Eccles. lib. 11, cap. cx11; fol. 260, male 258. (2) Anton. Summ, theol. part. III, cap. ш, § iv; p. 418, vers.

(3) Et Anton. part. IV, etc.

contradixerim; sed alia Bellarmino ac Duvallio placent. Placet quippe Pontificem, quoties adhibita formula aliquid Ecclesiæ proposuerit, saltem cum anathemate, esse infallibilem. An vel sic Ecclesiæ consensum excludent? Non sane Andreas Duvallius, cujus verba, alio loco relata, adversus Richerium disputantis, audivimus.

:

Neque vero Bellarminus, tametsi in speciem asperior, summa ipsa discrepat. Is enim est qui dixerit (1), ( definitiones de fide præcipue pendere ex traditione apostolica et consensu Ecclesiarum ut autem cognoscatur quæ sit totius Ecclesiæ sententia, et quam traditionem servent Ecclesiæ, non esse aliam meliorem rationem quam ut conveniant Episcopi ex omnibus provinciis, et quisque referat Ecclesiæ suæ consuetudinem. Addit necessaria videri Concilia; « quia nonnulli aperte dicunt summum Pontificem potuisse errare: » quorum nullam rationem haberi oporteret, nisi aut vera, aut saltem probabilia dicerent.

Quare quidquid illud est, quod Bellarminus dixerit Parisiensium sententiam sibi videri erroneam atque hæresi proximam, sane intellexit suum illud, videri, minime prohibere quominus ea sententia adeo probabilis videatur, ut in celebrandis Conciliis, et quæstionibus summa et indeclinabili auctoritate finiendis, ejus rationem haberi necesse sit.

Neque aliud, si satis attendimus, Patres Gallicani voluerunt. Hic enim patere volumus Gallicanæ Declarationis arcanum : Gallicanos Patres non id edixisse ne Romanus Pontifex infallibilis haberetur, de quo in scholis tantæ rixæ sint. Procul has scholæ voces rixasque habuerunt; non id episcopale suumque æstimarunt. Ad praxim maxime respicere placuit, atque illud pro certo figere, utcumque scholastica ac subtilis quæstio se habeat, tamen convenire inter omnes Catholicos, pontificium decretum non haberi pro irreformabili, neque ultimum robur esse consecutum, nisi Ecclesiæ consensus accesserit. Quo dogmate constituto, tota infallibilitatis quæstio speculativas inter vanasque quæstiones habeatur.

Hunc in sensum si accipi placet Gallicanam Declarationem, non ipsi Gallicani Patres, credo, refugient. Ego vero toto hoc tractatu id egi, ne tantopere pro ea infallibilitate litigent quæ dubia saltem (pro dubia enim habemus, in fidei negotio, quæ fide certa non sit) nunquam conciliare

(1) Bellarm. lib. iv de R. P. cap. vu. Sup. lib. vii, cap. xx.

« PoprzedniaDalej »